Exosceletus
Appearance
Exosceletum[1] vel exosceletus[2] est animalium nonnullorum corporis tegumen externum rigidum durumque. Animalium exempla exosceletum habentium sunt:
- Arthropoda (id est Insecta, Myriapoda, Arachnida, Crustacea, Trilobita et alia), quorum exosceletum e chitino est;
- Mollusca et Brachiopoda, quorum exosceletum (concha) e calcii carbonate est.
Exosceleta initio aerae Palaeozoicae (seu periodi Cambriae) primo apparuerunt. Cum animalia sine sceletis rarissime tantum tamquam fossilia conservantur, a hoc momento (quod apud palaeontologos explosio Cambrica nuncupatur) fossilia frequentiora facta sunt, propter quod tempus post apparitionem sceletorum aeon Phanerozoicum (Graece φανερά ζωή, vita manifesta) appellatum est.[3]
Testudinum carapax quoque exosceletus vocari potest, etsi Testudines etiam endosceletum(en) habent, quia Vertebrata sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dictionnarium interretiale Latino-Bohemicum.
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ D. H. Erwin et J. W. Valentine, The Cambrian Explosion: The Construction of Animal Biodiversity. (Greenwood Village Colorati: Roberts & Co., 2013), ISBN 978-1-936221-03-5.