Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Aqua Virgo

Latinitas bona
E Vicipaedia

Aqua Virgo
Cursus aquae ductús colore rubro pictus Aquae ductus urbis Romae
Cursus aquae ductús colore rubro pictus
Aquae ductus urbis Romae
Confectum seu sacratum: 9 Iunii 19 a.C.n.
Patronus: M. Agrippa
Terminus: Castellum regione IX

Aqua Virgo fuit aquae ductus quo per Romam urbem, et praecipue Campum Martium, aqua dulcis et frigida diffluebat. Aqua Virgo iussu Augusti principis et cura M. Agrippae die 9 Iunii 19 a.C.n. perfecta est[1] et postea ab imperatore Claudio refecta. Hic aquae ductus, iussu papae Nicolai V restitutus, etiam hodie usitatus est sub nomine Acqua Vergine Antica.

Monumentum fontanae eius aquaeductus, quod quondam in aula aedium (numero 9) in foro Hispaniae collocatum erat, hodie non iam exstat. Ei inscriptum erat: QUI VIRGINEAM BIBUNT LAUDENT AGRIPPAM.[2] Quo aquae ductu suis impensis aedificato Marcus Agrippa in primis gloriabatur : nam quibusdam de penuria vini querentibus respondisse dicitur se satis ample providisse ne Romani siti perirent[3].

  1. Dio Cassius 54.11
  2. Rendina, Claudio / Paradisi, Donatella: Le strade di Roma. Roma 2003. s.v. Spagna, piazza di
  3. Dio Cassius 54.11.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]