Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Bioshock

E Vicipaedia


BioShock est ludus computatralis vel televisificus, apud 2K Boston, Inc./2K Australia Pty. Ltd. programmatus, a Ken Levine adumbratus pro Americano editore 2K Games. Ad Xbox 360 et Windows mense Augusto 2007, ad PlayStation 3 Octobri 2008, ad OS X Februario 2009 publicatus est.

Fabula agitur anno 1960. Lusor aeroplani calamitati in alto mari supervivit subaquaneamque urbem Rapture nomine invenit. Quae a quodam deliro ditissimo condita est ut mirissima utopiae somnia procul a quibuscumque externis moralibus effiant.

Programmatores eum ut "spiritu heres" proposuerunt praecedentis ludi sui System Shock 2.

Critica ludum editum gratissime salutaverunt. Diurnarii bene inseratam narrationem et animi immersionis facultatem laudaverunt, necnon moralia lusori eligenda et cogitationem de objectivismo. Ludus Iunio 2009 fere ter milies milies venditus est. Februario 2010 editur BioShock 2 dum Take-Two Interactive pelliculae faciendae propositum considerat. Anno 2013 editi tertii operis, BioShock Infinite titulo, non in Rapture agitur fabula, vero in caelesti urbe Columbia.

stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!