Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Calceus subrotatus

E Vicipaedia
Delineatio calcei subrotati.

Calceus subrotatus[1][2][3] vel pedirŏta (-ae, f.)[3][4] est genus caligae quod sinit hominem se induentem super rotas ambulare, saepe oblectamenti et artis athleticae gratiā, aliquando gratiā etiam vecturae.

Disciplina athletica quae calceos subrotatos adhibet pattinatio rotalis(en)(d) appellatur.[5]

Mulier ignota super calceos subrotatos, decennio 187.
Calcei subrotati in Civitatibus Foederatis Americae, ca. 1905.

Prima exemplaria solebant rotas per singulam lineam disponere, quasi calceos ferratos(en)(d) imitantia, rotis in locum laminae substitutis. Dehinc ordo quadratus, currui similis, excogitatus est.

Etiamsi primum indicium usūs pedirotarum a quodam theatro Londiniensi anno 1743 proveniat, primum diploma inventori Belgae Ioanni Iosepho Merlin(en)(d) anno 1760 tributum est.[6] Eius exemplaria vix gubernabantur frenabanturve, ideo non innotuerunt.

Decennio 185, opus melodramaticum Iacobi Meyerbeer Le prophète(en)(d) scaenam ostendebat in qua histriones, ut simularent se per glaciem superlabi, calceis subrotatis utebantur. Illa scaena pedirotis famam dedit et fuit impulsus qui per continentem Europeam inventionem pervulgavit formam oblectamenti.[7]

Calcei quattuor rotis a Iacobo Leonardo Plimpton(en)(d) inventore Massachusettensi anno 1863 excogitati sunt.

  1. Cf.roller-skate, roller-blade” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 115 [PDF].
  2. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici patín apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 801. ISBN 9789509771345 [PDF].
  3. 3.0 3.1 Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Rollschuh apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. VI, R–T (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 60.
  4. Cf..athl skate (roller)” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 161 [PDF].
  5. Cf. It. pattino, a Latino mediaevali *patta(en), ‘pes’ – sed ab aliis patinatio rotalis appellata: cf..athl skate” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 161 [PDF].
  6. Foot and ankle sports orthopaedics. Chamae: Springer. 21 Februarii 2017. ISBN 978-3-319-15734-4 
  7. Wilson, David Gordon (2004). Bicycling Science (3 ed.). Cantabrigiae Massachusettensium: MIT Press. ISBN 0-262-73154-1 

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad calceos subrotatos spectant.