Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Demetrias

E Vicipaedia

Demetrias (Graece: Δημητριάς) antiqua fuit urbs Graeca maritima in Magnesia; 1.5 ferme chilometres abest ab urbe hodierna Bolus. Una cum quadam arce in obverso litore summo in colle nomine Goritsa exstructa anno 294 a.C. a Demetrio I Poliorcetes, unus Diadochorum Alexandri Magni, condita est.

Aetate Hellenistica urbs maxime florebat numerans circa 25.000 incolarum et abhinc Macedoniae reges Graeciam septentrionalem moderabantur. Una cum Chalce et Corintho una trium vinculorum Graeciae existimabatur.

Everso Macedonico regno anno 168 a.C. urbs constanter deminuta est, aetate Romanae dominationis autem iterum valescere coepit, quod ex urbem sedem episcopalem fuisse vidimus. [1]Etiam Byzantinis temporibus urbs cuiusdam momenti fuit, at circa annum 1600 ab ultimis incolis relicta est.[2]

  1. William Smith, Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), entry "Demetrias"
  2. Annuario Pontificio 2013 (Libreria Editrice Vaticana 2013 ISBN 978-88-209-9070-1), "Sedi titolari", p. 880