Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Henricus Carey (poeta)

E Vicipaedia
Henricus Carey.

Henricus vulgo Henry Carey (natus Londinii die 26 Augusti 1687; ibidem mortuus die 4 Octobris 1743) fuit poeta et musicographus Anglicus.

Magister in musicis Londiniensis et homo carminabundus anno 1713 primam et anno 1720 alteram collectionem poeseos Poems publicavit. Praeterea fabulae libellos pepigit et mimos hos The contrivances (1715), Hanging and marriage (1722), et alios. Qui postea in libro Dramatic works (1743) in lucem prolati sunt.

Valde notus factus est cum filius eius dixit patrem hymnum nationalem God Save the King creavisse. Eam opinionem ingressi sunt domini Chappell (Popular music. II, 691) et Cummings Musical times (1878), cum Fridericus Chrysander musicologus assentiretur.

Non tantum cantilenas, carmina epicolyrica, et cantatas (e.g. Sally in our valley) composuit, sed etiam interludia confecit, e.g. Nancy, or the parting lovers, quorum sonos milites et nautae in Bello de Successione Hispanica adamaverunt.

Privatim vitam iucundam neque semper decentem egit, quae morte voluntaria finita est, ut fertur. Opera omnium anthologia Londinii annis inter 1737 et 1740: The musical centur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •