Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Immunitas (medicina)

E Vicipaedia
Genera immunitatis diagrammate processionis depicta.

Immunitas morborum est corporis contra germina morbifera sui defendendi potentia. Fere duorum generum sunt: immunitas congenita et immunitas adquisita. Immunitas adquisita (vel "adaptiva") in naturalem et artificiosam dividi solet. Immunitate nativa efficitur, ut germina morbifera, ne in corpus ingressa procrescant, inpediantur. Atqui cum fefellit immunitas congenita, succurret immunitas adquisita.

De immunitate congenita

[recensere | fontem recensere]

Cum germina morbifera (sive "pathogena") inciderunt corpori, immunitas congenita microbia delere tendit. Certis agit receptoribus cellulariis, quae structuris microbiorum perceptis cellulas, quae microbia contingunt, agitant. Saepe quidem fit, ut cellulae immunitatis congenitae, sicut macrophagi, omnia non agnoscant microbia.

De immunitate adquisita

[recensere | fontem recensere]

Immunitas adquisita in T et B lymphocytis posita est, quibus certi cuique contra microbia receptores sunt. Receptores B et T lymphocytorum in superficie cellulae sunt, et cellulis solum unum cuique genus receptoris est. Virtus immunitatis adquisitae haec est, quod, dum adolescunt T et B, in singulis cellulis genum, quod receptorem describit, obicitur mutationi geneticae. Qua facta multa miliarda receptorum variorum esse possunt. Quae cum ita sint, multa in corpore continuo nascuntur miliarda cellularum B et T, quibus suus cuique receptor proprius est. Itaque cellulae suum quaeque microbium aliudve antigenum agnoscunt.

Cellula B aut T, cum contigit microbium, contra quod receptorem proprium habet, cito se dividit. Sequitur reactio immunifica, in qua B cellulae anticorpora solubilia sive immunoglobulina producunt, et cellulae microbiis infectae a T cellulis interfectricibus delentur. Quo facto supersunt cellulae memoriales, quarum ope eadem microbia, si forte in corpus invaserint, immunitate adquisita arceri poterit, nam propter cellulas memoriales eiusdem microbii contagione bis vexari non solemus.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Janeway Jr, Charles A.; Travers, Paul; Walport, Mark, & Shlomchik, Mark J. (2001) Immunobiology, 5th edition: The Immune System in Health and Disease. Garland Science.
  • Parish, Henry J. (1965) A history of immunization. Livingstone.