Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Regio Insubrica

E Vicipaedia
(Redirectum de Insubria)
Regio Insubrica

Regio Insubrica est geographica regio Helvetiae meridianae et Italiae septentrionalis. Euroregio sub hoc nomine Latino anno 1995 constituta Ticinum pagum Helveticum cum Italicis provinciis finitimis comprehendit, videlicet Verbanensi in Pedemontio, Varisiensi et Novocomensi in Langobardia. Anno 2007 provinciae Leucensis et Novariensis additae sunt. Insubria autem, nomen aevo nostro Italiane usitatum, apud nonnullos metropolem Mediolanensem terrasque Langobardicas quae olim ad ducatum Mediolanensem pertinuerunt comprehendere solet.

Nomen ex appellatione Insubrium derivatur, gentis Gallorum qui in Gallia Transpadana ad orientalem Ticini fluminis ripam incolebant, urbe capitali Mediolano. Gentile nomen Latinum "Insuber",[1] recentius verbum adiectivum "Insubricus -a -um"[2] leguntur.

  1. "Eques Insuber": Livius, Ab Urbe condita 22.6.3
  2. Cf. nomen zoologicum Acrotylus insubricus (Scopoli, 1786)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]