Marcus Manlius T.f. Capitolinus
Marcus Manlius T.f. Capitolinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 384 a.C.n.) vir consularis Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit. Quae persona, magna ex parte mythica, cum Spurio Maelio et Spurio Cassio est unus e tribus adfectatoribus regni morte damnatis quos historiographia Romana duobus primis saeculis liberae Reipublicae posuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 392 a.C.n. Manlius consul ordinarius creatus est, una cum Lucio Valerio L.f. Potito. Parvum bellum cum Aequis fuit qui statim fugati sunt : Valerio triumphus, Manlio ovatio decreta est. Item consules ludos magnos fecerunt, quos Marcus Furius Camillus dictator Veienti bello voverat[1].
Anno 390 vel 387 Capitolium a Gallis media nocte impetum facientibus servavit[2]. Anno 385 a.C.n. Manlius, qui debitoribus pauperibus pecunia sua subvenire solebat atque leges de aere alieno remittendo ferebat[3], accusatus est, quod liberalitate huiusmodi revera regnum peteret. Tunc morte damnatus et anno sequenti ex rupe Tarpeia pulsus est[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 31,3
- ↑ op.cit, V 47; Plutarchus, Camillus 27
- ↑ Appianus, liber Italicus, fragmentum IX.
- ↑ Titus Livius, op.cit., VI 14-20
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Nicolaus Horsfall 1981, "From History to Legend: M. Manlius and the Geese," Classical Journal 76(4) : 298-311.
- Bernadette Liou-Gille 1996, 'La sanction des leges sacratae et l'adfectatio regni : Spurius Cassius, Spurius Maelius et Manlius Capitolinus', La parola del passato, 51 : 161-197.
Nexus interni