Recitatio rapiana
Appearance
(Redirectum de Rap)
Recitatio rapiana,[1] musica rapiana,[2] vel musica rappistica[3] (ex Anglico rap, quod Latine circiter blaterare sonat), est genus musicum. Acroamata rapiantia celeriter loquuntur, verba modo quasi poetico quasi lyrico rhythmice integrantes. Qui musicam rapianam conficit rapianus (Anglice rapper) vocatur; unde verba recentiora Latina rapio, rapianus, rapicus, etc. Inter rapianos notissimos late habentur Eminem, Kanye West, Jay-Z, 50 Cent, Sir Mix-a-Lot, Snoop Dogg, 2Pac, The Notorious B.I.G., Kendrick Lamar, PSY, Sean T, Vipera, et greges Beastie Boys (inter cuius musicos Adam Yauch fuit), Public Enemy, Run-DMC, N.W.A., Bushido, et Cypress Hill.
Qui carmina stylo rappiano Latine componunt aut composuerunt
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Imago cantoris Latine rapiandi, cuius gregi est nomen Ista, apud Der Spiegel Online, 8 Augusti 2008 (Theodisce)
- scopocinematium auditorio-visificum a musico quodam (Nathan(āēli) Oglesby factum (Latina)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
- ↑ "Rapianus" est adiectivum in Ephemeridi adhibitum.
- ↑ Berard, Vita Nostra (anni 2010 editio), vol. 1, p. 88:
- Thōmās: Quid dē mūsicā Rap?
- Iūsucēs: Em, plērumque nec multum mihi placet mūsica rappistica, praeter forsan paucōs cantūs. Mihi placent genera classicum et vibrivolvēns et iassiācum necnōn et ars mūsica Iaponica trālāticia.