[3] si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat. cum Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebam in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur.