Carnelevarium
Carnelevarium,[1] sive carnelevamen,[1] sive carniprivium,[1] est tempus festum ante Quadragesimam praecipue in terris Catholicis diversis commissationibus celebratum. Nomen deducitur a more mediaevali sub Diem Cinerum carnis levandae vel removendae, nam carnelevarium erat ultimum tempus quo caro libere edi poterat. Hoc festum, circa finem hiemis incidens, etiam consuetudines paganas incorporat.
Praecipuum Carnelevarii est hilaritas hominum qui alienam vestem induunt, personas habent, saltant, clamant, bibunt, edunt.
Die Cinerum autem omnia finita sunt, ut dicunt. Carnelevarii tempus incipit aut Sollemnitate Epiphaniae Domini sive die 6° mensis Ianuarii aut die Sancti Martini sive die 11° mensis Novembris. Carnelevarium Rhenanum exempli gratia incipit die Epiphaniae vel acuratius undecimo die undecimi mensis undecima hora et undecima minuta.
Saepenumero Carnelevarium in regionibus Ecclesiae Catholicae Romanae celebratur, sed aliquando etiam in terris Protestantium, praecipue in urbe Helvetica Basilea, ubi autem Carnelevarium contra morem Catholicum post Diem Cinerum celebratur. In regionibus Alamannorum, carnelevarium Alamannicum multis moribus paganis celebratur.
Etymologia
recenserePlures opiniones sunt de vocabulo. Plurimi dicunt vocabulum de Latino verbo "carnem levare" ortum esse, quod ieiunia sequentia indicant.
Allii dicunt "carne vale!" simili sensu.
Iterum allii dicunt "curri navalis" verbum esse origo vocabuli quia olim et nunc naves super rotas trans vias oppidanas trahuntur. Etiam fabula de nave stultifera etymologice huc spectat
Arces carnelevariae, ut dicuntur
recensereMaiora oppida in quibus Carnelevarium magna pompa valde celebratur arces cernelevariae appellantur. In multis terris orbis terrarum, arces Carnelevariae sunt.
-
In Urbe Fluminensi
-
Novae Aureliae
Germania habet inter alia Carnelevarium Alamannicum et Carnelevarium Rhenanum. In Media Germania centrum Saturnalium oppidum Wasungen esse videtur.
Dies ante iuiunia incipiunt die Lunae post diem Cinerum quarta hora pulsu matutino ut dicitur vel vulgo Morgenstraich. Exacte septuaginta duas horas bacchanalia manet. Matutino die Iovis quarta hora finitur.
-
Gadibus
Maxima Carnelevaria Hispaniae sunt in insulis Canariis et in Gadibus.
-
Carnelevarium Tiburtinum
-
Venetiae
-
Carnelevarium Lutetiae
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Di Cocco, Iohannes Paulus. 2007. Alle origini del Carnevale: Mysteria isiaci e miti cattolici. Florentiae: Pontecorboli.
Alia coepta Vicipaediae
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carnelevarium spectant. |
Nexus externus
recensere- [1] Eberhard Forst: "De carnevario (vel carnelevario)" - Neulateinische Texte
- ↑ 1.0 1.1 1.2 Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre