Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Helvetia,[1] rite Confoederatio Helvetica, ergo siglum usitatum CH, est civitas sui iuris in continente Europa ad coniunctionem Europae Occidentalis, Europae Mediae, et Europae Meridianae sita.[2][3] Cuius rectio est respublica foederalis in cantonibus viginti sex consistens, auctoritatibus foederalibus Bernae in urbe constitutis.[4] Helvetia mare non attingit, sed a Germania a septentrionibus, Francia ab occidente, Italia a meridie, denique Austria et Lichtensteno ab oriente finitur. Geographice dividitur inter Planitiem Helveticam et Alpes Helveticas et Iuram, quae regiones aream 41 285 chiliometrorum quadratorum et aream terrestrem 39 997 chiliometrorum quadratorum una habent. Quamquam alpes maiorum civitatis partem continent, homines Helvetici, 8.5 fere milliones, plerumque in planitie habitant, ubi maximae urbes locique oeconomici patent, inter quas Turicum (urbs maxima), Genava, et Basilia. In quibus urbibus sunt sedes FIFA, secunda a maxima officina Consociationis Nationum, maximum aedificium Argentariae Compositionum Internationalium, et praesidia aliarum organizationum internationalium. Principales aeroportus Helvetici in his urbibus inveniuntur.

Wikidata Helvetia
Res apud Vicidata repertae:
Helvetia: insigne
Helvetia: insigne
Helvetia: vexillum
Helvetia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Austria, Lichtenstenum, Germania, Francia, Italia, Unio Europaea
Locus: 46°47′55″N 8°13′55″E
Caput: Berna

Gestio

directorial system, Res publica foederalis
Princeps: Consilium Foederale Helvetiae
Praefectus: Consilium Foederale Helvetiae
Consilium: Curia Confoederationis Helveticae
Iudicium: Federal Supreme Court of Switzerland
Situs interretialis

Populus

Numerus: 8 902 308
Sermo publicus: lingua Theodisca, Italiane, Francogallice, Rhaetice
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Francus Helveticus

Commemoratio

Paean: Swiss Psalm
Praeceptum: Unus pro omnibus, omnes pro uno

Sigla

ISO CH, CHE, 756; IOC SUI
Dominium interretiale: .ch, .swiss
Praefixum telephonicum: +41
Siglum autoraedarum: CH

Tabula aut despectus

Helvetia: situs
Helvetia: situs

Cantones Helveticae lingua, institutis, legibus, religionibus inter se differunt. Quamquam omnes vicinae terrae ad Unionem Europaeam pertinent,[5] Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem noluerunt. Re politica, Helvetia civitas neutralitatis est, tamen die 10 Septembris 2002, Nationes Unitae participare per comitiam decrevit.

Geographia

recensere

Helvetiae tres regiones naturales sunt: pars medioaustralis altos montes Alpes continet, in parva parte boreoccidentali mons continuus Iura appellatus surgit, et intra montes est regio aequior silvis et lacubus contecta, nam Helvetia terra uberibus fecunda aquis est. Ex Iura profluunt Rhenus et Rhodanus.

Maxima flumina

recensere

Historia

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Helvetiae.
 
Augusta Raurica (prope Basiliam), a Lucio Munatio Planco anno 44 a.C.n. ducta, fuit prima colonia Romana ad Rhenum condita, et nunc inter situs archaeologicos in Helvetia maximi momenti est.[6]
 
Vetus Confoederatio Helvetica ab anno 1291 (atroviridis) ad saeculum sextum decimum (viridis pallidus) et eius socii (caeruleus). Aliis coloribus videntur territoria subiecta.

Helvetia condita est confoederatio per Foedus Pactum Helveticum anno 1291 a pagis Urania, Suitia, et Subsilvania. Iam anno 1332 Lucerna se ad Helvetiam iunxit, postea alii pagi idem fecerunt, et anno 1513 Confoederatio a tredecim pagi constituta est.

Post cladem Mariniani apud Mediolanum contra regem Franciae Franciscum I die 1314 Septembris 1515 pagi Helvetiae semper neutri faverunt.

Inter saeculum sextum decimum, pagi Helvetiae in duas partes discesserunt. Pagi ruris fidem Ecclesiae Catholicae Romanae plerumque servaverunt; alii pagi Emendationem Ecclesiae acceperunt. Etiam bella inter pagi fuerunt. Multi praeclari reformatores Ecclesiae in urbibus Helvetiae vixerunt, e.g. Henricus Bullingerus, Ioannes Calvinus, Guilielmus Farel, Uldrychus Zwingli.

Anno 1798, Francia confoederationem invasit et civitatem unitariam, Rempublicam Helveticam appellatam, condidit. Helveti numquam hanc civitatem amaverunt. Post quinque annos, accurate die 18 Februarii 1803, cum Actu Mediationis nova foederatio, sed semper Franciae subiecta, condita est.

Post cladem Napoleonis anno 1815, Helvetia a Consilio Vindobonum restituta est, ut confoederatio a viginti duobus pagis constituta. Post bellum civile inter pagos Catholicos, in "alia foederatione" (Theodisce Sonderbund) coniunctos et Protestantes anno 1848 prima magna charta Helvetiae promulgata est.

Saeculis undevicensimo et vicensimo, pace et labore Confoederatio crevit. Inter bellum mundanum secundum, Helvetia sola in Europa Media civitas a Germanis non expugnata est. Hodie putatur Helvetia esse opulentissima orbis terrarum civitas.

Anno 1979, Iura, se a pago Berna discessens, novus et vicesimus tertius pagus Helvetiae factus est.

Institutiones

recensere
 
Pagi Helvetiae.

Facultas legum ferendarum ad Consilium Nationale, ex ducentis legatis populi compositum, atque ad Consilium Civitatum, ex quadraginta sex senatoribus compositum, pertinet. Unicuique pago duo senatores et legati pro incolis sunt.

Consilium Foederale, quod e septem hominibus constat, administrationem Helvetiae gerit. Unus consiliariorum foederalium praesis potestatem tempore dumtaxat annuam habet (vide Indicem Consiliariorum Foederalium).

Confoederatio Helvetica e viginti tribus cantonibus constat. Hic est ordo sollemnis (secundum Constitutionis foederalis articulum primum). Tres primi habent praecellentia honoris causa, dein ordo est secundum annum integrationis in confoederatione, hic post nomen indicatum:

Pagi et urbes eorum

recensere
Abbr. Insigne pagi Pagus Nomen pagi vulgare Urbs princeps Nomen urbis vulgare
ZH   Turicensis Zürich Turicum Zürich
BE   Berna Bern Berna Bern
LU   Lucerna Luzern Lucerna Luzern
UR   Urania Uri Altdorfium Altdorf
SZ   Suitia Schwyz Suitius Schwyz
OW   Subsilvania Superior Obwalden Sarnen Sarnen
NW   Subsilvania Inferior Nidwalden Tannis Stans
GL   Glarona Glaris Glarona Glaris
ZG   Tugium Zug Tugium Zug
FR   Friburgensis Freiburg Friburgum Nuithonum Freiburg
SO   Solodurum Solothurn Solodurum Solothurn
BS   Basilea Urbs Basel-Stadt Basilea Basel
BL   Basilea Rus Basel-Landschaft Laucostabulum Liestal
SH   Scafusa Schaffhausen Scafusa Schaffhausen
AR   Abbatis Cella Exterior Appenzell Ausserrhoden Herinisauva Herisau
AI   Abbatis Cella Interior Appenzell Innerrhoden Abbatis Cella Appenzell
SG   Sanctogallum St. Gallen Sanctogallum St. Gallen
GR   Grisonia Grischun Curia Raetorum Cuira
AG   Argovia Aargau Aravia Aarau
TG   Turgovia Thurgau Ginaepedium Frauenfeld
TI   Ticinensis Ticino Bilitio Bellinzona
VD   Valdensis Vaud Lausanna Lausanne
VS   Valesia Valais Sedunum Sion
NE   Novicastrum Neuchâtel Novicastrum Neuchâtel
GE   Genava Genève Genava Genève
JU   Iura Jura Delemons Delémont

Sermones publici

recensere
 
Divisio sermonum Helvetiae (anno 2000).

In Helvetia praeter linguas Theodiscam, Francogallicam, Italicam, sermo publicus est etiam Lingua Romancica, qua circa triginta milia hominum, praecipue in Grisonia cantone, utuntur. Anno 2000 in Helvetia, homines locuti sunt:

  • Theodisce, 63.7 centesimae incolarum (terrae russae pictae)
  • Francogallice, 20.4 centesimae incolarum (terrae virides pictae)
  • Italice, 6.5 centesimae incolarum (terrae violaceae pictae)
  • Romanice, 0.5 centesimae incolarum
  • aliis sermonibus, 9.0 centesimae incolarum

Religiones

recensere
Incolae secundum confessionem religiosam (in %)
anno 1970 2000
Ecclesia evangelica reformata 46,42 33,04
Ecclesia evangelica metodista 0,17 0,12
Nova apostolica ecclesia 0,49 0,38
Testes Jehovas 0,17 0,28
aliae Ecclesiae protestantes 0,42 1,44
Ecclesia Catholica Romana 49,39 41,82
Ecclesia Catholica Christiana 0,32 0,18
Ecclesiae Orthodoxae 0,33 1,81
Aliae communitates Christianae 0,05 0,20
Communitates Iudaicae 0,33 0,25
Communitates Islamicae 0,26 4,26
aliae religiones 0,12 0,78
sine religione 1,14 11,11
sine responsione 0,39 4,33
Incolae (100%) 6 269 783 7 288 010

(Fons: Officium foederale de statistica, censimenta nationalia.)

Structura Ecclesiae Catholicae Romanae in Helvetia

recensere
 
Dioeceses Catholicae Romanae Helvetiae anno 2006.

Sunt in Helvetia sex dioeceses et duae abbatiae territoriales, qui subiactae imperio archidioecesis non sunt, sed sanctae sedi ipsae. Ergo Helveticae dioceses non formant provinciam ecclesiasticam. Hae sunt dioeceses et abbatiae:

Oeconomia

recensere

Helvetiae argentariae sunt amplae.

Nexus interni

  1. "Helvetia": ita Latine in notis postalicis legitur.
  2. Aliquot definitiones obtinentur. Vide commentarium de "Geographia Helvetiae."
  3. Berner et Berner 2012.
  4. Berna urbs foederalis usitate appellatur (Theodisce Bundesstadt, Francogallice ville fédérale, Italice città federale) appellatur. Helveticae autem leges caput per se non nominant, sed parlamentum et administratio foederalis Bernae patent, cum iudicia foederalia vim in aliis urbibus habent.
  5. Germania, Italia, Francia ab initio Unionis anno 1957, et Austria ab anno 1995.
  6. "Switzerland's Roman heritage comes to life," apud swissinfo.ch.

Bibliographia

recensere
  • Berner, Elizabeth, et Robert A. Berner. 2012. Global Environment: Water, Air, and Geochemical Cycles. Ed. secunda. Princeton University Press. ISBN 978-1-4008-4276-6. Google Books.
  • Church, Clive H. 2004. The Politics and Government of Switzerland. Londinii: Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-69277-2.
  • Dalton, O. M. 1927. The History of the Franks, by Gregory of Tours. Oxoniae: The Clarendon Press.
  • Fahrni, Dieter. 2003. An Outline History of Switzerland: From the Origins to the Present Day. Ed. 8a, augmentata. Turici: Pro Helvetia. ISBN 3-908102-61-8.
  • Historical Dictionary of Switzerland. 2002–.
  • Vatter, Adrian. 2014Das politische System der Schweiz. [Publica Helveticae Ratio.] Studienkurs Politikwissenschaft. Baden Baden: UTB Verlag. ISBN 978-3-8252-4011-0Edito interretialis.[nexus deficit]
  • von Matt, Peter. 2012. Das Kalb vor der Gotthardpost: Zur Literatur und Politik in der Schweiz. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 978-3-446-23880-0.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Helvetiam spectant.
  Lege Ἑλουηττία ("Helvetia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 46°47′55″N 8°13′55″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani
Civitates et territoria Europae
Helvetia : politica
Praesides Confoederationis Helveticae (2001–)
Conciliarii a rebus externis Helvetici (1914–)