Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Sancta Sedes sive Apostolica Sedes est officium iurisdictionis episcopi Romani sive papae.

Insigne Sanctae Sedis.

Sancta Sedes, Civitas Vaticana et papatus

recensere

Sancta Sedes est sedes episcopalis Dioecesis Urbis seu Romanae. Eodem titulo praeterea sola cathedra Dioecesis Moguntinae (Sancta Sedes Moguntina) appellatur. Sancta Sedes, cum non sit civitas, tamen persona iuridica sui iuris et subiectum iuris gentium est, quae Civitatis Vaticanae et Ecclesiae Catholicae Romanae vice in rebus inter gentes fungitur. Praeter papam etiam Curia Romana ad Sanctam Sedem pertinent[1]. Coniunctiones inter Sanctam Sedem, Civitatem Vaticanam, papam cum Curia Romana, quae munere gubernandae ecclesiae in nomine papae fungitur, et Ecclesiam Catholicam Romanam artae sunt ac late patentes, quare saepe distingui vix possunt necnon verba Sancta Sedes et Civitas Vaticana sermone publico saepe inter se permutantur.

Historia vocis

recensere
 
Cathedra papae in Archibasilica Sanctissimi Salvatoris posita, ex qua vox Sancta Sedes deducta est.

Vox Sancta Sedes ab imagine cathedrae episcopalis ducta est, quae ab antiquitate potentiam officii repraesentat. Sedes episcopalis Romana a prima communitate Christiana a Petro apostolo condita repetitur, quam ob rem sibi praecipuum statum inter ecclesias orbis terrarum maioremque dignitatem vindicat.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Primatus papae.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Pentarchia.

In Ecclesia antiqua vox Sancta Sedes idem ac sedes episcopalis sonabat, postea magis magisque tantum ad Sedem Apostolicum denotandam adhibebatur, ex saeculo 19 paene nihil nisi eandem significat.

Sancta Sedes inter gentes

recensere
 
Civitates, quibuscum Sancta Sedes legationes sustinet.

Sanctae Sedi antiquissum legatorum officium orbis terrarum est. Inde multis in civitatibus (praesertim Catholicis) Nuntius apostolicus decanus est corporis legatorum et princeps legatorum habetur.

Sancta Sedes legationes cum 183 civitatibus (inter quas cum Unione Europaea et Supremo Militari Ordine Hospitalario Sancti Ioannis Hierosolymitani Rhodiensis et Melitensis ) sustentat[2]. Die 6 Ianuarii 1982 Sancta Sedes et Britanniarum regnum post 447 annos plenas legatorum relationes restituerunt. Henricus VIII rex Angliae anno 1535 ab Ecclesia Catholica Romana desciverat et Ecclesiam Anglicanam condiderat. Die 2 Augusti 1982 legationes cum Dania, Norvegia et Suecia post 400 anno redintegratae sunt. Die 9 Decembris 2009 plenae legatorum relationes cum Russia instauratae sunt.


Nexus interni

  1. Codex Iuris Canonici (1983), Can. 361: „Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis ( … ) veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu aliud appareat, Secretaria Status, Consilium pro publicis Ecclesiae negotiis, aliaque Romanae Curiae Instituta.“
  2. Nota informativa sui Rapporti diplomatici della Santa Sede (09-01-2020)

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Sedem spectant.