Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Haec pagina civitatem, quae sub monte Caucaso iacet, tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Georgia” appellatur, vide Georgia (discretiva).

Georgia[1] (Georgiane საქართველო Sakartvelo) est civitas in Caucasica Eurasiae regione sita. In Asiae Occidentalis et Europae Orientalis compito sita, ab occidente Ponto Euxino, a septentrione Russiā, a meridie Turciā atque Armeniā, et ab austroriente Atropatená terminatur. Caput et maxima urbs est Tiphlis. Georgia terras 69 700 chiliometrorum quadratorum seu 26 911 milium passuum quadratorum tegit, et numerus incolarum est 3.75 milliones. Respublica unitaria semipraesidialis est, cuius rectio per democratiam repraesentativam eligitur.

Wikidata Georgia
Res apud Vicidata repertae:
Georgia: insigne
Georgia: insigne
Georgia: vexillum
Georgia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Armenia, Atropatene, Russia, Turcia
Locus: 42°0′0″N 44°0′0″E
Caput: Tiphlis

Gestio

semi-presidential system, non foederalis, Res publica parlamentaria, res publica
Princeps: Salome Zurabišvili
Praefectus: Irakli Kobakhidze
Consilium: Parliament of Georgia
Iudicium: Constitutional Court of Georgia

Populus

Numerus: 3 717 100
Sermo publicus: lingua Georgiana, lingua Abasca
Zona horaria: UTC+04:00, Georgia Time
Moneta: lari

Commemoratio

Paean: თავისუფლება
Praeceptum: Dzala ertobashia

Sigla

ISO GE, GEO, 268; IOC GEO
Dominium interretiale: ,ge
Praefixum telephonicum: +995
Siglum autoraedarum: GE

Tabula aut despectus

Georgia: situs
Georgia: situs

Per Aevum Classicum aliquot libera regna, ubi hodie est Georgia, exorta et collapsa sunt. Regna Colchis et Hiberia Christianismum saeculo quarto ineunte asciverunt, quod effecit, ut antea praecipui paganismus, Zoroastrismus, et Mithraismus gradatim exstincti essent. Coniunctum Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) summam politicam et oeconomicam vim attigit, Davide IV rege et Thamare regina saeculis undecimo et duodecimo. Regio postea capta est ab variis magnis potestibus per saecula, inter quas Safavidae (Persice صفویان), Afsharidae (Persice سلسله افشار), et Kadiaridae (Persice ‏قاجاریه) erant. Saeculo duodevicensimo exeunte, Regnum Cartlico-Cacheticum[2][3] (Georgiane ქართლ-კახეთის სამეფო) foedus cum Imperio Russico ferivit, et haec terra a Russiā anno 1801 annexa est. Cuius ultimi dominatio super Georgiam anno 1813 per Foedus Gulistanense[4] (Russice Гюлистанский договор; Persice عهدنامه گلستان; Armeniace Գյուլիստանի պայմանագիր; et Atropatenice Gülüstan müqaviləsi) cum Iraniā Kadiaridicā confirmata est. Post breve libertatis tempus, quae Res Novas Russicas anni 1917 secuta est, Georgia ab Unione Sovieticā anno 1921 occupata, et pars illius sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgica (Georgiane საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა; et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика) facta est. Post libertatam anno 1991 captam, consecutam postcommunistica Georgia turbulentiam civilem et oeconomicam crisin per fere totum decennium 200 passa est. Quae usque ad anni 2003 Res Novas Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) duravit, post quas nova rectio emendationes democraticas oeconomicasque introduxit.

Georgia Consilii Europae et GUAM Consociationis Democratiae Progressuique Oeconomico fovendo (Anglice GUAM Organization for Democracy and Economic Development; Russice Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ; Georgiane სუამი; Ucrainice Організація за демократію та економічний розвиток ГУАМ; Atropatenice GUAM Demokratiya və İqtisadi İnkişaf naminə Təşkilat; et Moldavice GUAM) socius est. Abasciam (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniam Meridianam (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), duas de facto regiones liberae, continet, quae limitatam? internationalem agnitionem post anni 2008 Bellum Russo-Georgianum adeptae sunt. Georgia et magna internationalis communitatis pars has regiones partem Georgici suvereni territorii penes Russicam militarem occupationem esse putant.

Ab anno 2013 Georgiae praeses est Georgius Margvelašvili.

Etymologia

recensere

Europaeum vocabulum "Georgia" probabiliter ortum est e Persicā Georgianorum designatione gurğān, quae saeculis undecimo et duodecimo acceptae sunt viā Syriaci vocabuli gurz-ān/gurz-iyān et Arabici ĵurĵan/ĵurzan. Eius origo clara non est, sed fortasse ad Hyrcaniam, quae Persice گرگان/gorgān, scilicet "locus luporum", dicitur, referatur. Nomen a Crucesignatis sicuti "Georgia" redditum est, clare affectum a Sancto Georgio seu Georgio Albo (Georgiane თეთრი გიორგი), nationali Georgianorum sancto.

Persicum nomen in Palaeoiranico vocabulo vrkān, scilicet "terra luporum", pergit, quod, ex coniecturā, ad transcaspianum toponymum gorgān (scilicet Hyrcaniam) refertur, etiam reflectum Armeniace sicuti Virk' (Վիրք) et in fonte classici nominis "Hiberiae seu Iberiae". Persicum nomen etiam Russice sicuti gurzi (гурзи) exeunte Mediaevali perihodo adoptatum est, sed postea hoc vocabulum in Gruziya (Грузия) versum est, quae est forma reflecta nomini Georgiae in numerosis linguis olim in Imperio Russico adhibitis .

Autochthonicum nomen est Sakartvelo (საქართველო; scilicet, "terra Cartvelianorum"), derivatum e praecipuā mediā Georgicā regione Carthliā[5] (Georgiane ქართლი), relatā e saeculo IX et extenso usu referente ad totum Mediaevale Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) per saeculum XIII. Autodesignatio, quā ethnice Georgiani utuntur, est Kartvelebi (ქართველები, scilicet "Cartveliani"). Mediaevalia Chronica Georgiana (Georgiane ქართლის ცხოვრება) eponymum Cartvelianorum atavum, Carthlum[6], pronepotem de Iapheth, praesentant. Nomen Sakartvelo (საქართველო) e partibus duabus consistit. Eius radix, kartvel-i (ქართველ-ი), denotat incolam praecipuae mediorientalis Georgicae regionis Carthliae seu Hiberiae sicuti nota est in fontibus ex Imperio Romano Orientali.

Antiqui Graeci (Strabo, Herodotus, Plutarchus, Homerus etc...) et Romani (Titus Livius, Tacitus etc...) ad primaevos occidentales Georgianos sicuti Colchidos et ad orientales Georgianos sicuti Hiberos (Ἴβηρες in aliquibus Graecis fontibus) referunt.

Historia

recensere

Praehistoria

recensere
 
Adumbratio ex Hominis erecti Georgici fossilibus Dmanisis (Georgiane დმანისი) inventis.

Hodiernae Georgiae territorium incolebat Homo erectus e Palaeolithico. Protogeorgicae tribūs saeculo duodecimo a.C.n. primum scripta in historia apparuerunt.

Archaeologica reperta et mentiones antiquis in fontibus primigeniarum politicarum civitatisque formationum elementa metallurgicis aurariisque alti gradūs technicis, quae a saeculo septimo a.C.n. et ultra incipere insignita revelant. Revera primigenia metallurgia, ad culturam Šulaveri-Šomu(ru) (Georgiane შულავერი-შომუთეფეს კულტურა) adscripta, in Georgiā per millennium sextum a.C.n. coepit.

Antiquitas

recensere
 
Patera Antinoum depingens prope hodiernam Tiphlem exhumata in Museo Nationali Georgiano (Georgiane საქართველოს ეროვნული მუზეუმი)
 
Antiquae Georgicae civitates Colchidis et Hiberiae inter annos 500 et 400 a.C.n.

Perihodos classica vidit oriri primigenias Georgicas civitates Diauehos (Georgiane დიაოხი) saeculo XIII a.C.n.; Colchida (Georgiane კოლხეთი) saeculo VIII a.C.n.; Saspires[7] (Georgiane სპერი) saeculo VII a.C.n.; et Hiberiam (Georgiane იბერია) saeculo VI a.C.n.. Saeculo IV a.C.n. unificatum regnum Georgianum -primaevum organizatae alti gradūs civitatis exemplum penes regem et aristocraticam hierarchiam- conditum est.

In Mythologiā Graecā Colchis locus Velleris Aurei ab Iasone et Argonautis quaesiti in Apollonii Rhodii carmine epico Argonauticis erat. Velleris Aurei incorporatio in mythum fortasse derivata est e locali consuetudine utendi velleribus ad cribrandum pulverem aureum e fluminibus. Nuncupata ab autochthonibus Lazica[8] (Georgiane ეგრისის სამეფო) Colchis etiam campus proelii per Bellum Lazicum[9] inter Imperium Byzantinum et Persiam Sassanidarum fuit.

Postquam Imperium Romanum suam Caucasicae regionis occupationem anno Domini 66 versus vicinum perhostile Regnum Parthorum, quod regionem possidebat, complevit, Georgica regna carptim Romae clientes civitates et socii per paene 400 annos erant. E primis saeculis post Christum natum Cultus Mithrae, pagana credibilia et Zoroastrismus in Georgia communiter colebantur. Anno Domini 337 rex Mirian III Christianismum religionem civitatis declaravit, quod magnum stimulum progressioni litterarum artiumque dedit et ultimatim primas egit in formandā unificatā Georgicā natione. A rege Miriane III acceptus Christianismus effective regnum ligavit ad vicinum Imperium Romanum Orientale, quod fortem influxum in Georgiam per paene mille annos exercebat determinandis mutis e praesenti culturali eius identitate?. Acceptio ad lentum sed certum Zoroastrismi declive adduxit, qui, usque ad saeculum V post Christum natum, aliquod sicuti secunda instituta religio in Hiberiā (seu Georgiā Orientali) factus esse videtur et late ibi cultus est.

Medium Aevum usque ad iniens Novum Aevum

recensere
 
Regina Thamar mediaevalis Georgianae monarchiae "Aetati Aureae" praesedit. Cuius status sicuti prima femina Georgiam proprio iure regens titulo mepe mepeta (scilicet "rex regum") asseveratus est.

Primaeva regna dissoluta sunt in varias regiones feudales medio aevo ineunte. Quid fecit facile, ut Arabes maiorem Georgiae Orientalis partem saeculo septimo caperent. Ab illo tempore usque ad saeculum decimum, Georgia Imperii Cosrici pars fuit. Variae regiones liberae se unico regno Georgiae non coniunxerunt usque ad saeculum undecimum iniens.

Quamquam Arabes caput Tiphlem (Georgice თბილისი) anno Domini 645 ceperunt, Carthlia-Hiberia[10] considerabilem? libertatem penes Arabicos loci gubernatores retinuit. Princeps Asot I (Georgice აშოტ I), regnans e 813 usque ad 830 (etiam Asot Curopalatēs nuncupatus), primus e familiā Bagratidā rex factus est. Regis Asot regnum perihodon fere mille annorum incepit, per quam Bagratidae, sicuti nobilis domus cognotae, saltem partem hodiernae reipublicae rexerunt. Bagrat III (Georgice ბაგრატ III) e 1027 usque ad 1072 regnans Occidentalem et Orientalem Georgiam univit.

 
Regnum Georgianum anno 1124, suo summo culmine, Davide IV Constructore rege

Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) suum zenith saeculo XII et ineunte saeculo XIII attigit. Haec perihodos ubi regnavere inter annos 1089 et 1125 David IV, nuncupatus David Constructor (Georgice დავით აღმაშენებელი), et inter annos 1184 et 1213 eius neptis Thamar (Georgiane თამარი) ample Aetas Aurea Georgiana aut Renascentia Georgiana denominatur. Haec matura Renascentia Georgiana, quae Europaeae analogae antecessit, commoventibus militaribus victoriis, territoriali expansione, et culturali renascentiā in architecturā, litteris, philosophiā et scientiis depicta est. Aetas Aurea Georgiana magnarum cathedralium, romanticarum poëseōs ac litterarum et epeos "Eques pelle pantherina indutus"[11] (Georgice ვეფხისტყაოსანი) haeredium liquit.

David Constructor Aetatem Auream Georgianam expulsionem Selgiukidarum Turcarum e natione incepit, cum in praecipuo Proelio Antiqui (Georgice დიდგორის ბრძოლა) anno 1121 vicisset, et Georgicum culturale et politicum pondus ad meridiem versus Armeniam et ad orientem versus Mare Caspium expandit.

Annorum undetriginta regnum Thamaris, primae feminae Georgiam gubernantis, felicissimum in Georgianā historiā putatur. Thamari titulus "rex regum" (mepe mepeta) datus est. In neutralizandā oppositione successit et se energetico externo programmate quod aemularum potentiarum, Selgiukidarum et Byzantii, collapsione iutum est implicavit. A potente militari manu sustenta Thamar suorum decessorum successūs construere pergere potuit ad consolidandum imperium dominatum in Caucasum, quod extensum est super magnis partibus hodiernarum Atropatēnēs, Armeniae et Turciae occidentalis non minus quam partibus septemtrionalis Iraniae, usque ad suam collapsionem ob Mongolicos impetūs per duo decennia post Thamaris mortem anno 1213 effectam.

 
Rex Vachtangus VI fractae Georgiae partes per Ottomanicas et Persicas invasiones rexit. Cuius conatūs ad percipiendum Franciae et Vaticani auxilium frustrum fuerunt, quod eius Regni fatum signavit.

Regni Georgiani restauratio retardata est postquam Tiphlis a Chorasmico duce Geladdinus[12] (Persice جلال ‌الدین) anno 1226 capta et destructa erat. Mongoles a Georgio V (Georgiane გიორგი V), Demetrii II (Georgiane დემეტრე II) filio, expulsi sunt, qui nuncupatus est "Illustris" (Georgiane ბრწყინვალე) propter suum munus redintegrandarum praeviae fortitudinis et Christianae culturae. Georgius V ultimus magnus unificatae civitatis Georgianae rex fuit. Quo mortuo dissimiles loci gubernatores pro suā libertate e centrali Georgicā gubernatione pugnavere, quoad Regnum omnino saeculo XV dissolutum est. Georgia aliquot funestis Tamerlanis invasionibus amplius debilitata est. Invasiones perrexere, quod regno nullum tempus redintegrationis dedit, cum et Mauroprobatades[13] (Persice قرا قویونلو) et Aspropobatades[14] (Persice آق قویونلو seu آغ قویونلو) Turcomanni incursiones in meridionales eius provincias constanter facerent. Regnum igitur Georgianum in anarchiam anno 1466 collabit et scissum est in tria regna libera et quinque principatūs semiliberos. Vicina magna imperia subsequenter intestinā debilitatae nationis divisione abusa sunt, et ex ineunte saeculo XVI usque ad saeculum undevicensimum iniens Safavida Irania (et successivae Iranicae dynastiae Afsaida ac Quadzarica) et Imperium Ottomanicum orientalem et occidentalem Georgiae regiones, respective, subiugavit.

Regionum rectores, quae partim autonomae manebant, pluries rebelliones fecere. Attamen consequentes Iranianae et Ottomanicae invasiones localia regna et regiones valde debilitavere. Sicuti assiduorum bellorum et deportationum resultatio, Georgiana populatio ad 250 000 incolas exeunte saeculo XIX decrevit. Georgia Orientalis (Georgice აღმოსავლეთი საქართველო), regionibus Carthliā[15] (Georgiane ქართლი) et Cachetiā[16] (Georgiane კახეთი) composita, Iranianae suzerenitati ex anno 1555 subiecta fuerant post Pacem Amaseae (Persice پیمان آماسیه et Turcice Amasya Antlaşması) cum vicinā aemulā Ottomanicā Turciā obsignatam. Mortuo Nadiro Sacho (Persice نادر شاه) anno 1747, ambo regna se ex Iranianā dominatione liberavere et se coniunxere per personalem unionem penes energeticum regem Heraclium II anno 1762. Georgiam Orientalem quodammodo corroboravit et eius autonomiam per Iranicam Zandicam (Persice سلسله زندیه) perihodon confirmare potuit.

Georgia intra Imperium Russicum

recensere
 
Georgius XII ultimus munere fungens Georgicus monarcha fuit, cuius mors Russicae annexionis principium notavit et Georgianam regalitatem in Russiam eiici coegit.

Anno 1783 Foedus urbis Georgiae[17] (Russice Георгиевский трактат et Georgiane გეორგიევსკის ტრაქტატი) primum inter Georgianam civitatem et Imperium Russicum fuit; pridie Idus Septembres anni 1801 hoc ultimum sibi Georgiam orientalem et anno 1810 libertas ultima Georgica territoria annexuit abolitione ecclesiastici patriarchatūs et autocephaliae anno 1811 consequente. Anno 1878 omnia praesentia Georgica territoria Imperii Russici partem facebant. Anno 1879 natus est Goride[18] (Georgiane გორი) Iosephus Stalin suae nationis, Russiae et totius orbis terrarum historiam signaturus.

Declaratio libertatis

recensere
 
Declaratio libertatis a Parlamento Georgiano anno 1918 proclamata

Post Primum Bellum Mundanum et Res Novas Russiae, die 22 Aprilis anni 1918, electa nationalistarum manus activa e 1890 et mensevici independentiam e Moscuā declaravere, ut Georgia formaret cum Armeniā et Atropatēnā Re Publicā Democraticā Foederativā Transcaucasiā (Georgice ამიერკავკასიის დემოკრატიული ფედერაციული რესპუბლიკა; Armeniace Անդրկովկասյան Դեմոկրատական Ֆեդերատիվ Հանրապետություն; et Atropatenice Zaqafqaziya Demokratik Federativ Respublikası) capite Tiphle et die 26 Maii anni 1918 Georgianam civitatem nomine Rei Publicae Democraticae Georgianae (Georgiane საქართველოს დემოკრატიული რესპუბლიკა) restauravere; comitia victa sunt a mensevicis a Noë Iordaniā ductis.

Georgia intra Unionem Sovieticam

recensere
 
Undecimus Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae Exercitus Ruber pompam militarem die 25 Februarii anni 1921 Tiphle habuit.

Die 25 Februarii anni 1921 Sovieticae copiae a Georgiano Iosepho Stalin ductae ad finem Rem Publicam Georgianam adduxerunt, incorporantes eam in Unionem Sovieticam anno 1922, quamquam Georgiani usque ad Augustum anni 1924 resistebant. Initio erat pars Transcaucasicae Socialisticae Foederativae Sovieticae Rei Publicae, semper capite Tiphle, sed e 1936 facta est autonoma sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgiana (Georgice საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика).

Georgia post libertatem restitutam

recensere
 
Res Novae Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) anni 2003.

Post perestroikam, die 28 Octobris 1990, prima libera Sovieti comitia nationalis a nationalisticis partibus victa sunt. Sicuti civitas sui iuris denuo nata ex Unionis Sovieticae dissolutione die 9 Aprilis, post referendum pridie Kalendas Apriles, quod 98.9 centesimae Georgianorum libertati faventium vidit?, Georgia nomen Rei Publicae Georgiae adoptavit.

Georgiā libera orti sunt separatistici conflictūs in regionibus Abasciā (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniā Meridianā (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), quae se liberi proclamaverunt.

Anno 2004 Res Novae Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) praesidem Michaëlem Saakašvili in munus adduxit, quod simul ulteriorem politicam abitionem a Moscuā conflavit. Eodem anno Georgia proprium officiale nomen in "Rem Publicam Georgiam" mutavit.

Bellum Russo-Georgianum et tempus consecutum

recensere
 
Via Tschinvale (Ossetice Цхинвал sive Чъреба; Russice Цхинвал; Georgiane ცხინვალი) post Georgicam bombardationem die 8 Augusti anni 2008

Augusto anni 2008 novi conflictūs in Alaniā Meridianā exarserunt profectis Georgianis viribus hanc in regionem et postea Russiā respondente -Russicae copiae in regione ex Unione Sovieticā ad tuendam pacem dissolutione aderant- cum portus Phaseōs[19] (Georgice ფოთი), praecipuum strategicum centrum ad distribuendum carburans in Ponto Euxino, bombardatus esset et oppugnatores capti essent. Georgia omnes cives ad arma convocavit declarato statu belli. Pergentibus militaribus actionibus, quae zonam afficiebant, exercitus Russicus copias in Alaniam et Abasciam misit ad opprimendos secessionistas. Insequentibus diebus Russicae actiones certatae areae non restrictae sunt, sed etiam Georgicum territorium involverunt, cum Exercitūs Russici copiae urbem Goridem[20] (Georgiane გორი), 90 chiliometra a Tiphle distantem, et urbem Phasin[21] (Georgice ფოთი) et alia minora loca occupaverunt, quod Georgianos recedere ad defendendum caput coegit. Prius ignistitii foedus obsignatum est a Georgiā et Russiā die 15 Augusti anni 2008. Exercitūs Russici summum consilium copiarum recessum e occupatis Georgiae zonis intra dies decem complevisse declaravit, dum Georgiana pars adhuc praesidia inspectionis in suo territorio esse et recessum e portu Phaseōs non complevisse observavit. Parlamentum Georgianum, extraordinariā sessione conventum, statum belli usque ad 8 Septembris anni 2008 prorogavit.

Geographia

recensere
 
Tabula geographica terrestris.

Georgia apud lineam divisoriam inter Europam et Asiam intra Caucasi regionem sita est. Quia eius territorium plerumque Caucasi Maioris meridie est, Georgia culturaliter historiceque Europae pars esse generatim putatur.

Georgia montana et subtropica natio est, 69 700 km2 lata (cum Abasciā et Alaniā Meridianā). Natio communes limites terrestres cum nationibus quattuor habet: cum Russiā septemtrione (723 km), cum Atropatēnā oriente (322 km), cum Armeniā meridie (164) et cum Turciā autroccidente (252 km). Occidente, natio finitima Ponto Euxino est. Hodie, Georgia cum quibus libtertati favent in provinciis Abasciā et Alaniā Meridianā confligit, dum autroriente gubernatio Atropatēnica in suum territorium Complexum Monasticum Davidis Garedzensis (Georgiane დავითგარეჯის სამონასტრო კომპლექსი et Atropatenice Keşiş dağ məbədi) integrare reclamat, ex Unionis Sovieticae collapsione anno 1991.

Georgia una e tribus nationibus Transcaucasiae, regionalis Caucasi divisionis, cum Atropatēnā et Armeniā, est. Natio praecipue montana est, sed sunt nationis regiones aliis amoenitatibus depictae, sicuti Oropedio Dzavachetico[22] (Georgiane ჯავახეთის ზეგანი), apud limites Armeniacos. Septemtrione autem limites Russici veri naturales limites sunt qui componuntur magno iugo montium, Caucaso Maiore (Georgiane დიდი კავკასიონი; Russice Большой Кавказ; et Atropatenice Böyük Qafqaz Dağları), oppositione cum Caucaso Minore (Georgiane მცირე კავკასიონი; Armeniace Փոքր Կովկաս; et Atropatenice Kiçik Qafqaz Dağları), meridionalem nationis partem occupante; iugo Lichensi Georgiam dimidiante Caucasus Maior et Minor coniuncti sunt. Tertium et quartum summum altissimum e Caucaso in Georgiā invenitur: Šchara (Georgiane შხარა), 5 058 chiliometra alta, in muro Bezengiensi; et Casbekius (Georgiane ყაზბეგი et Ossetice Сæна), 5 047 chiliometra altus.

Gurges Corvi-Kruberi (Georgiane კრუბერის გამოქვაბული et Russice Пещера Крубера-Воронья), in Abasciā sita, profundissimus naturalis gurges cognitus in mundo est. Qui 2000 metra profunditatis superat.

 
Cavealis urbis Vardziae (Georgiane ვარძია) despectus cum valli Cyri fluminis infra.

Urbes, villagia et communitates rurales plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apud Pontum Euxinum, talibus Dioscuriade[23] (Georgiane სოხუმი; Abasgice Аҟәа; Armeniace Սուխում; et Russice Сухум sive Сухуми), Phaside[24] (Georgice ფოთი) et Bathei[25] (Georgiane ბათუმი). Sic, caput Tiphlis (Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimis Caucasi montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt in autarchiam et reliquae nationis dissimilem culturam, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium ex Antiquitate. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem a Superiore Medio Aevo.Urbes, villagia et communitates rurales plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apud Pontum Euxinum, talibus Dioscuriade[26] (Georgiane სოხუმი; Abasgice Аҟәа; Armeniace Սուխում; et Russice Сухум sive Сухуми), Phaside[27] (Georgice ფოთი) et Bathei[28] (Georgiane ბათუმი). Sic, caput Tiphlis (Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimis Caucasi montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt in autarchiam et reliquae nationis dissimilem culturam, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium ex Antiquitate. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem a Superiore Medio Aevo.

Georgia numerosis fluminibus et cursibus aquarum transitur. Praecipuum Cyrus[29] vel Cyrrhus[30] vel Corius[31] (Palaeograece ὁ Κῦρος; Turcice Kura; Georgice მტკვარი; Atropatenice Kür; Armeniace Կուր; Curdice rûbara kur‎) est quod cursum 1 515 chiliometra longum habet et cuius fons Turciae boreoriente est, antequam caput Georgicum Tiphlem transeat et Mare Caspium in Atropatēnā influat. Sunt quoque alia ponderis flumina talia Alazonius[32] (Georgiane ალაზანი et Atropatenice Qanıx) et Phasis[33] (Georgiane რიონი et Palaeograece Φᾶσις) et Enguri. Verumtamen eorum nullum navigabile est. E decennio 200 ergasteriis hydroelectricis instructa sunt.

 
Ponti Euxini litus in occidentali Georgiā, cum Batheos lineā caelesti in horizonte.

Georgiae clima subtropicum occidente et mediterraneum oriente est. Caucasi Maioris iugum variationes moderat quia saepto contra frigidos ventos e septemtrionem venientes prodest. Calidus et umidus Ponti Euxini aër faciliter in occidentales litorales planities intrat. Clima secundum distantiam a Ponto Euxino et altitudinem variat. In litorali Ponti Euxini longitudine, ex Abasciā in Turcicos limites, et in regione Colchide dictā (intestinis litoris terris humilibus), dominantes climatis subtropici characteres alta uligo et fortes praecipitationes (e 1 000 in 2 000 mm per annum, Ponti Euxini portus Bathys[34] 2 500 mm per annum accipit) sunt. Plurimas arecacearum varietates in his regionibus crescunt, ubi temperatura media e 5 °C hieme in 22 °C aestate transit. Orientales Georgiae planities a Ponti Euxini affectionibus montibus clima continentalius offerentibus proteguntur. Temperatura aestate mediā inter 20 et 24 °C est, hieme inter 2 et 4 °C. Uligo levior et media pluviometria inter 500 et 800 mm per annum est. Clima alpinum in orientalibus occidentalibusque montibus est, inter 2 100 et 3 600 m, non minus quam in semiaridā regione super oropedio Cambysis[35] (Georgiane იორი et Atropatenice Qabırlı) austroriente. Altā altitudine, praecipitationes aliquando ter maiores quam in orientalibus planitiebus sunt et nix et gelu per totum annum adsunt.

Terrae motūs

recensere

Terrae motūs et delabacula montanis in zonis praecipua minatio vitae et bonis sunt. Ex antiquissimis historicorum seismicae activitatis vestigiis in Georgiā unum suum originem ab anno 1088 trahit, cum terrae motus urbes et fortalitias destruxit, Georgio II rege; quod prodesset, apud alia, praetexto dimittendi eius proximo anno. Nuperius, citari potest terrae motus Goridis[36] (Georgiane გორი) anno 1920 aut delabacula in Azariā[37] seu Adiariā[38] (Georgiane აჭარა) anno 1989 quae milia hominum Georgiae autroccidente moverunt. Anno 1991, duo delabacula multa villagia in mediā septemtrionali Georgiā et in Alaniā Meridianā destruxerunt.

Biodiversitas

recensere
 
Canis pastoralis Caucasicus.

Propter altum prospectum et demissam latitudinem, Georgia domus circiter milibus specierum vertebratorum (330 avium, 160 piscium, 48 reptilium et 11 amphibiorum) est. Magnorum carnivororum numerus silvas incolat, ursi arctoi, lupi, lynces et pardi Ciscaucasici. Phasianus Colchicus endemica Georgiae avis est quae late introducta est per reliquum orbem terrarum sicuti praecipua caro ferina. Specierum invertebratorum numerus altissimus esse consideratur sed data per altum publicationum numerum distribuuntur. Aranearum catalogus in Georgiā, verbi gratiā, 501 specierum includit.

Parum amplius 6 500 specierum fungorum, inclusis lichenis formā speciebus, e Georgiā perscriptae sunt, sed hic numerus procul a completo abest. Verus totus nuerus fungicarum specierum in Georgiā apparentium, inclusis nondum perscriptis speciebus, proximus est ut maior sit, datā plerumque acceptā aestimatione ut solum 7% omnium fungorum usque adhuc in toto orbe terrarum inventae sint. Quamquam expeditae informationis quantitas adhuc minima est, primus conatus ad aestimandum fungicarum endemicarum specierum numerum in Georgiā factus est et 2 595 specierum ad tempus identificatae sunt sicuti possibiles endemicis nationis. 1 729 specierum vegetalium perscriptae sunt e Georgiā consociatione cum fungis. Verus vegetalium specierum in Georgiā apparentium numerus proximus ut substantialiter maior sit est.

Civilitas

recensere
 
Aedificii Parlamenti Georgiani conspectus noctu.

Ex anno 1991 Aprili civitas libera et Consilii Europae membrum e die 27 Augusti anni 1999, Georgia respublica praesidentialis est. Autumno autem anni 2007, orthodoxus patriarcha monarchiam constitutionalem restaurare proposuit, quod prosperitatis aliquod apud oppositionis lineas accepit, quae moleste auctas praesidis Michaelis Saakašvili potestates ferebat. Hic ultimus se magnae Caucasicae dynastiae, Bagratidarum, membrum esse indicavit et munerum possessionem super Davidis Constructoris sepulcro instruxit. Alaniae Meridianae et Abasciae eventūs postea hanc ideam in recessum relegavere.

Potestas exsecutiva a praeside, Georgio Margvelašvili e 17 Novembris anni 2013, repraesentatur, qui eligitur quinquennio. Primus Minister, Georgius Kvirikašvili, e 30 Decembris anni 2015, praecipuas potestates habet.

Potestas legisfera a Parlamento Georgiae (Georgice საქართველოს პარლამენტი) habetur, a 150 deputatorum quattuor annorum mandato electorum compositum.

Tribunal Supremum maximam iudicialem potestatem constituit. Quod a iudicibus a Parlamento, praeside commendante, quattuor annorum mandato electis componitur. Etiam est Tribunal Constitutionale.

Rationes externae

recensere
 
Integrationi in CFAS favens folium murale Tiphli.

Georgia bonas rationes cum suis directis vicinis (Armeniā, Atropatēnā et Turciā) sustinet et membrum est Nationum Unitarum, Consilii Europae, Syndicatūs Mercaturae Mundanae, Consociationis Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini, Organizationis Securitati Coöperationique in Europa Favendis, Communitatis Electionis Democraticae, GUAM Consociationis Evolutionis Democraticae et Oeconomicae et Argentariā Asianā Evolutionis. Georgia etiam politicas, oeconomicas et militares rationes cum Iaponiā, Uraquariā, Coreā Meridianā, Israële, Taprobanā, Ucrainā et multis aliis nationibus sustinet.

Crescens Civitatum Foederatarum et Unioni Europaeae pondus in Georgiā, praesertim per propositam adscriptionem in Unionem Europaeam et Consociationem ex Pacto Atlantico Septentrionali, Civitatum Foederatarum militare auxilii programma Exercitandi et Instruendi et oleiductūs Bacuae, Triphlis et Pyramopoleōs constructionem crebro Triphlis relationes cum Moscuā tetendit. Georgiana decisio favendi suae praesentiae in coalitionis viribus in Iraco praecipuum inceptum fuit.

Georgia in praesenti operatur ut ipsa plena sodalis Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali sit. Augusto anni 2004, Georgiana Propositio Individualis Actionis Sodalitati (Anglico acronymo IPAP) officialiter Consociationi ex Pacto Atlantico Septemtrionali oblata est. Die 29 Octobris anni 2004, Concilium Atlanticus Septemtrionalis consociationis CFAS Georgianam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati approbavit, et Georgia in secundum Integrationis Euro-Atlanticae gradum moveri perrexit. Anno 2005, propter Praesidis Georgiani decisionem, civitatis commissio instituta est ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati, quae interministerialem circulum a Primo Ministro ductum praesentat. Commissioni munus ut Propositionis Individualis Actionis Sodalitati impletio coördinaretur et regeretur assignatum est.

Die 14 Februarii anni 2005, foedus de Sodalitate pro Pace (Anglico acronymo PfP) inter Georgiam et CFAS vigescuit, quare internuntius Caucaso Meridionali Georgiae assignatus est. Die 2 Martii anni 2005, foedus obsignatum est comparatione ut hospes natio iuvaret et CFAS vires et operarii transirent. Inter 6 et 9 Martii anni 2009, temporarius taxatorius grex ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati (Anglico acronymo IPAP) Tiphlem venit. Idibus Aprilibus anni 2006, disceptatio de taxationis relatione de implendā Propositione Individualis Actionis Sodalitati in CFAS Praetorio, intra formam 26+1, habita est. Anno 2006, Parlamentum Georgianum rogationi unanimiter suffragatum est quae Georgiam in CFAS integrari deposcebat. Plerique Georgiani et Georgiani politici nisum CFAS sodalitati faventem defendebant.

Georgius W. Bush primus munus sustinens praeses Civitatum Foederatarum qui nationem visitavit factus est. Via ad Aëroportum Internationalem Tiphlis ducens abhinc agnominata est Via Lata Georgius W. Bush. Die 2 Octobris anni 2006, Georgia et Unio Europaea coniunctam propositionem de consenso textu referente ad Propositionem Actionis inter Georgiam et Unionem Europaeam intra Programma Europaeum Vicinitatis obsignavere. Propositio Actionis formaliter sessione Concilii Coöperationis inter Unionem Europaeam et Georgiam die 14 Novembris anni 2006 Bruxellis approbata est.

Res militares

recensere
 
Georgiani milites in Afganiā.

Georgianae res militares in vires terrestres et aërias ordinantur. Coniunctim Vires Armatae Georgianae nuncupantur. Virium Armatarum Georgianarum missio muneraque in Constitutione Georgiae, Georgianā lege de Defensione et Strategiā Militari Nationali, et internationalibus foederibus quibus Georgia obsignatoria est fundantur. Per Ministri Defensionis ductum auctoritatemque diriguntur.

Georgia propemodum mille militum a CFAS ductis Viribus Internationalibus Auxilii et Securitatis (Anglico acronymo ISAF) in Afganiā contribuit, quod eam fecit maximam nationem contributoriam copiarum per capita missioni. Anno 2015, unus et triginta milites mortui sunt, omnes in expeditione Harxianae (Afganice et Darice هلمند), et 435 vulnerati sunt, inclusis quinque et triginta amputatis.

Legum exsecutio

recensere
 
Georgianum vigilum autocinetum circumspectorium Ford Taurus Vigilum Interceptrum.

In Georgiā, legum exsecutio a Ministerio Rerum Internarum conducitur et praebetur. Recentibus annis, Sectio Vigilum Circuitorum Ministerii Rerum Externarum Georgiae radicalem transformationem experta est, cum vigiles nunc aliquae praecipua munera quibus antea dicatae independentes agenturae fungerentur absorbuissent. Apud nova munera quibus vigiles funguntur sunt limitum securitas et telonialia munera et contractam securitatis provisio; hoc ultimo munere dedicati "vigiles securitatis" fungitur. Explorationis collectio pro nationali securitate nunc Servitii Exploratorii Georgiani responsalitas est.

Anno 2005, Praeses Michael Saakašvili totam vigilum viatoriorum vim (circa 30 000 vigilum numerantem) Vigilum Nationalium Georgianorum propter corruptionem dimisit. Nova vis tunc subsequenter per novos tirones constructa est. Ministerii Rerum Externarum Civitatum Foederatarum Institutum Internationale Narcoticorum et Rerum Exsecutoriarum Legum auxilium conatibus exercitationis praebuit et monitoriā aptitudine agere pergit.

Nova vis Patruli primum aestate anni 2005 ad commutandos vigiles viatorios, vim de pervulgatā corruptione accusatam, introducta est. Vigiles numeri emergentiae 002 diaconiam anno 2004 introduxerunt.

Iura humana

recensere

Iura humana in Georgiā nationis constitutione praestantur. Est liber iurum humanorum defensor publicus a Parlamento Georgiano electus qui talia iura exsequi certum efficiat. Georgia Conventionem Marginalem de Protectione Minoritatum Nationalium anno 2005 ratam fecit. Organizatio re publicā vacans "Tolerance", in suā alternativā relatione de impletione, loquitur de celere deminuente numero Atropatēnicarum scholarum et de casibus designandorum gymnasiarchorum non Atropatēnice loquentium.

Gubernatio reprehensa est propter suum allegatum usum excessivae vis diprotestere 26 Maii anni 2011 cum demonstrantes a Ninā Burjanadze, apud alios, ductos gasio lacrimogeno et glandibus cummeis dispersit postquam Viam Latam Rustaveli diei libertatis pompae expedire recusarent quamquam demonstrationis permissus expletus erat et quamquam oblatum erat alternativum locum eligere. Iurum humanorum activistae demonstrationes pacificas esse affirmavere, gubernatio autem multos demonstrantes personatos et gravibus baculis ac ampullis Molotovianis armatos esse ostendit. Georgianae oppositionis dux Nina Burjanadze accusationes de destinando praxicopēmate infundatas esse et demonstrantium actiones legitimas esse dixit.

Symbola nationalia

recensere

Vexillum

recensere
 
Vexillum Georgiae.

Georgianum vexillum nationale sive vexillum crucum quinque restituta est usui officiali die 14 Ianuarii anni 2004, post interregnum circiter 500 annorum. Antea regni Mediaevalis Georgiani vexillum fuit.

 
Insigne Georgiae.

Georgiae insigne adoptatum est Kalendis Octobribus. Partim fundatum est in insigni Mediaevali dynastiae regiae Bagratidae Georgianae.

Sunt duo leones rapaces[39] sicuti sustentacula[40]. Qui scutum cum imagine Sancti Georgii, sancti patroni Georgiani, draconem occidentis tenent. Scutum coronam regiam Georgianam suā parte superiore possidet.

Eius sententiola dicit Georgice ძალა ერთობაშია (scilicet "vis in unitate").

Hymnus nationalis

recensere

Tavisupleba (scilicet "libertas"), litteris Georgianis თავისუფლება, est Georgiae hymnus nationalis. Novus hymnus Georgicus adoptatus est die 23 Aprilis anni 2004, exacte quinque mensibus post praesidis Eduardi Ševardnadze, antiqui ministri rerum externarum Unionis Sovieticae, dimissionem.

Divisio administrativa

recensere

Divisio administrativa Georgiae valde centralizata est. Georgia superiori gradū divisa est in regiones novem (Georgiane მხარეები), in respublicas autonomas (Georgiane ავტონომიური რესპუბლიკა) duas et in caput Tiphlem, quod etiam regionis statū fruitur. Medio gradū inveniuntur municipia (seu raiones seu dictrictūs) 73 et locali gradū circiter mille oppida et communitates rusticae sunt.

Binae respublicae autonomae: Adiaria et Abascia

recensere
 
Loci rerumpublicarum autonomarum Azariae seu Adiariae[41] et Abasciae intra Georgiam.

Sunt duae respublicae autonomae intra Georgiam: Azaria[42] seu Adiaria[43] (Georgiane აჭარა), capite Bathei (Georgiane ბათუმი), et Abascia (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия; et Armeniace Աբխազիա), capite Dioscuriā (Georgiane სოხუმი; Abasgice Аҟәа; Russice Сухум sive Сухуми; et Armeniace Սուխում). Abascia a gubernatione foederali non regitur sed, Russiā et fere sine internationali agnitione iuvante, regitur a factione separatistica. Reverā ibi est continuus status extraordinarius. Politica Abasciae instabilitas et antigeorgianus regionalis gubernationis habitus ut amplius 250 000 Georgianorum e territorio fugerent praeterea adduxit, quare compositio ethnica et populositas totalis significative modificata est. Quamobrem nullae fidae statisticae promptae de Abasciae populositate.

Etiam in Azariā fuerunt, Unione Sovietica dissoluta, separatisticae inclinationes. Nihilominus, fuit gubernatio Georgiana media qui? rursus magnopere regionem in Georgianam civitatem integraverunt.? Azaria Georgianae reipublicae autonomicae status habet.

Regiones novem

recensere

Regiones inter 1994 et 1996 praesidiali decreto introductae sunt. Quae temporariae sunt donec secessionistica Abasciae (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия; et Armeniace Աբխազիա) et Ossetiae Meridionalis (Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон, Russice Республика Южная Осетия, Georgianice სამხრეთ ოსეთი) problemata solverentur. Velut administativus quarum dux commissarius civitatis (Georgice სახელმწიფო რწმუნებული), informaliter gubernator nuncupatus, factus est. Qui a Praeside eligitur et dimittitur. Regiones vicissim in municipia (Georgiane მუნიციპალიტეტი) nonnulla subdivisae sunt. Ossetia Meridionalis administrative ad regionem Carthliam Inferiorem[44] (Georgiane შიდა ქართლი) pertinet, attamen, sicuti Abascia, extra Gubernationis Centralis temperationem et penes haud agnitam internationalem temperationem est, quamquam Russia gubernationem separatisticam adiuvat.

 
Divisio administrativa Georgiae.
Regio Latine Regio Georgice Regio aliis linguis (linguā) Caput Latine Caput Georgice Caput aliis linguis (linguā) ISO 3166-2:GE
Mengrelia et Suania Superior[45][46] seu Mingrelia et Suania Superior[47][48] სამეგრელო და ზემო სვანეთი სამარგალო-ჟიმოლენი შონეშ აკანი (Mingrelice) Sugdidi[49] ზუგდიდი ზუგდიდი seu ზუგიდი (Mingrelice) GE-SZ
Guria[50] გურია Osurgeti[51] ოზურგეთი GE-GU
Radscha-Letschkum et Suania Inferior[52][53] რაჭა-ლეჩხუმი და ქვემო სვანეთი Ambrolauri ამბროლაური GE-RL
Imerethia[54] იმერეთი Cytaea[55] seu Cotatis[56] seu Cutacium[57] seu Cutatisium[58] seu Aea[59] ქუთაისი GE-IM
Meschetia-Dzhawakhetia[60][61] სამცხე-ჯავახეთის მხარე Սամցխե-Ջավախք (Armeniace) Achalziche[62] ახალციხე Ախալցխա (Armeniace) GE-SJ
Mestlēta-Terra Montana[63][64] მცხეთა-მთიანეთი Цхета-Мтианет (Ossetice), Мцхета-Мтианети (Russice) Mestlēta[65] მცხეთა Цхета (Ossetice, Мцхета (Russice) GE-MM
Carthlia Interior[66] შიდა ქართლი Мидæггаг Картли (Ossetice); Шида-Картли (Russice) Goridis[67] seu Harmozica[68] seu Harmozicensis[69] seu Harmustis[70] გორი Гур (Ossetice); Гори (Russice) GE-SK
Carthlia Inferior[71] ქვემო ქართლი Aşağı Kartli (Atropatenice), Քվեմո Քարթլիի մարզ (Armeniace), Κβέμο Κάρτλι (Neograece) Rusthavium[72] რუსთავი Rustavi (Atropatenice), Ռուսթավ (Armeniace, Ρουστάβι (Neograece) GE-KK
Cachetia[73] კახეთი Teleda[74] თელავი GE-KA
Tiphlis[75][76] seu Triphelis[77] seu Tephelis[78], seu Tiphilis[79] seu Teflis[80] თბილისი Tiphlis[81][82] seu Triphelis[83] seu Tephelis[84], seu Tiphilis[85] seu Teflis[86] თბილისი GE-TB

Medius administrativus gradus: urbes et municipia

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Catalogus municipiorum Georgianorum.
 
Municipia Georgiae.

Regiones et respublicae autonomae vicissim divisae sunt in municipia (seu raiones seu districtūs) 67 et sex urbes liberas (Georgice დამოუკიდებელი ქალაქი); Tiphlem[87][88] (Georgiane თბილისი), Cytaeam[89] (Georgiane ქუთაისი), Rusthavium[90] (Georgiane რუსთავი), Phasida[91] (Georgiane ფოთი), Bathyn[92] (Georgiane ბათუმი) et Dioscuriada[93] (Georgiane სოხუმი).

Inferior (localis) gradus administrativus

recensere

Hoc gradū inveniuntur:

  • Urbes (Georgice ქალაქი) 55, quae ad Raiones pertinent;
  • Oppida (Georgice დაბა) 50, comparabilia cum urbani generis catoeciis e Sovieticā perihodo;
  • Communitates (Georgice თემი) 842;
  • Oppidula 165.

Demographia

recensere
 
Georgiani iuvenes superindumento Circassico (Georgice ჩოხა seu ტალავარი), traditionali vesti, induti.

Sicuti pleraeque gentes Caucasicae, Georgiani praecipuis ethnicis Europae et Asiae categoriis non insunt. Lingua Georgiana, pervasivissima apud Linguas Cartvelianas, nec Indoeuropaea nec Turcica nec Semitica est. Praesens Georgiana seu Cartveliana natio orta esse creditur e fusione inter aborigines seu autochthonicos incolas et immigrantes qui se ad Caucasum Meridionalem ez Anatoliae directione remotā antiquitate movere. Antiqua Iudaica Flavii Iosephi chronica mentionem fecere Georgianorum sicuti Iberes qui etiam nuncupati Thobel Tubal sunt.

Ethnici Georgiani circiter 84% hodiernarum Georgianorum incolarum 4 661 473 (secundum aestimationem Iulii anni 2006) constituunt. Inter alia ethnē Abasci, Osseti, Armenii, Atropatenici, Graeci Pontici (hic in Graecos Caucasicos et Urumos haud Turcas se putantes divisi), Iudaei et Russi sunt. Iudaei Georgiani una inter antiquissimas Iudaicas communitates in toto orbe terrarum sunt.

 
Ethnolinguistici circuli in Caucasica regione.

Pervulgatissimus circulus linguiticus familia Cartveliana est, quae linguas Georgianam, Mingrelicam, Suanicam et Lazicam includit. Linguae officiales in Georgiā Georgiana iuxta cum linguā Abasgicā officiali intra regione autonomā Abasciā est. Georgiana prima propemodum 71% incolarum lingua est, quam sequuntur lingua Russica cum 9% incolarum, lingua Armenia cum 7%, lingua Atropatenica cum 6% et aliae linguae cum 7%.

Ineunte decennio 200, dissolutā Unione Sovieticā, violenti conflictūs separatistici in regionibus autonomis Abasciā et Ossetiā Meridionali erupere. Multi Osseti in Georgiā habitantes nationem reliquere, praesertim in Russicam Ossetiam Septentrionalem Alaniam. Nihilominus, amplius 150 000 Georgianorum Abasciam reliquere, eruptis hostilitatibus anno 1993. E Turcis Meschetiensibus (Turcice Ahıska Türkleri et Georgice თურქი მესხები) qui anno 1944 abstracti sunt exiguus numerus in Georgiam ex anno 2008 redivere.

Anni 1989 census 341 000 ethnicorum Russorum aut 6,3% incolarum, 52 000 Ucrainorum et 100 000 Graecorum in Georgiā retulit. E 1990, 1,5 miliones Georgianorum nationalium reliquere. Saltem, milio immigrantium e Georgiā legaliter aut illegaliter in Russiā vivunt. Index migrationis certus -4,54 est, exclusis Georgianis nationalibus qui peregri vivunt. Georgia attamen ab immigrantibus e toto orbe terrarum per suam libertatem habitata est. Secundum anni 2006 statisticas, Georgia plerosque immigrantes e Turciā et Sinis accipit.

Plerique Georgiae incolae (83,9% anno 2002) Christianismum Orthodoxum colunt. Ecclesia Orthodoxa Apostolica Georgiana (Georgiane ქართული მართლმადიდებელი და სამოციქულო ეკლესია) una apud antiquissimas Christinas Ecclesias in toto orbe terrarum est et suam apostolicam conditionem a Sancto Andreā asserit. Primā saeculi IV parte, Christianismus sicuti religio civitatis in Hiberiā (in praesenti Carthliā[94] seu Georgiā Orientali) adoptatus est gratiā missionarii operis a Christianā Georgianā Cappadociā facti. Ecclesia autocephaliam per Medium Aevum adepta est; quae, Russis nationem regentibus, abolita, a Patriarchatu Oecumenico Constantinopolitano anno 1990 reposita et omnino agnita est.

Specialis Ecclesiae Orthodoxae Georgianae status officialiter in Constitutione Georgianā et anni 2002 Concordato agnoscitur, quamquam religiosa instituta a civitate separata sunt et omnes cives libertatem cultūs habet.

Apud religiosas Georgiae minoritates Christiani Armeni (3,9 %), Musulmani (9,9%) et Catholici Romani (0,8%) sunt. Religio Islamica ab Atropatenicis Siiticis Musulmanis Austroriente, ab ethnicis Georgianis Sunniticis Musulmanis in Adiariā, a Lazice loquentibus Sunnitis Musulmanis non minus quam a Sunnniticis Turcis Meschetiensibus iuxta fines cum Turciā repraesentatur. Sunt etiam Musulmanorum Hellenophonorum (Graece Ελληνόφωνοι μουσουλμάνοι), Hellenoponticae originis, et Hemsinensium seu Musulmani Armeniaci[95] (Armeniace Համշէնցիներ et Turcice Hemşinliler) minores communitates, quae ambae originem habent ab Ottomanicae aerae conversis ad Turcicam religionem Islamicam ex Anatoliā Orientali qui suas sedes collocavere in Georgiā secuti Lalae Mustăphae Paschae expeditionem Caucasicam quae induxit ut Ottomani nationem anno 1578 caperent. Georgiani Iudaei suae communitatis historiam a saeculo VI deducunt; quorum numerus ultimis decenniis propter magnos gradūs immigrationis versus Israëlem decrevit.

Non obstante longā religiosae harmoniae historiā in Georgiā, fuere casūs discrimitationis religiosae et violentiae contra haud "traditionales fides", sicuti Testes Iehovah, a asseclis amissi e statu clericali Orthodoxi sacerdotis Basilii Mkalavišvili.

Praeter traditionales religiosas ordinationes, Georgia saecularia et irreligiosa societatis segmenta non minus quam significativam portionem religiose affiliatorum hominorum qui active suam fidem non colunt servat.

Praecipuae Georgiae urbes

recensere
Positio Urbs Regio aut respublica Incolae Photographema
1 Tiphlis Tiphlis 1 118 035
 
Tiphlis
2 Cytaea Imerethia 197 000
 
Cytaea
3 Bathys Adiaria 161 200
 
Bathys
4 Rusthavium Carthlia Inferior 122 900
 
Rusthavium
5 Sugdidi Mingrelia et Suania Superior 74 800
 
Sugdidi
6 Dioscurias Abascia 62 914
 
Dioscurias
7 Goridis Carthlia Interior 54 700
 
Goridis
8 Phasis Mingrelia et Suania Superior 47 800
 
Phasis
9 Chasuri Carthlia Interior 38 600
 
Chasuri
10 Samtredia Imerethia 32 000
 
Samtredia

Oeconomia

recensere
 
Georgiae PDG constantibus pretiis ex anno 2005 ( milliardis dollariorum Civitatum Foederatarum secundum Argentariae Mundanae data).

Georgiae cupri, mangani, et, limitatius?, carbonis opes sunt. Hydroelectrica productio ponderis est. Eius PDG per capita 5400 dollariorum Civitatum Foederatarum anno 2011 erat. Georgia 2189 milliarda dollariorum Civitatum Foederatarum anno 2011 exportavit. Apud praecipuas eius merces exportatas vehicula, laetamina, nuces, aurum et cuprum rude sunt. Haec anno 2011 7058 milliarda dollariorum Civitatum Foederatarum anno 2011 importavit. Apud praecipuas merces importatas fomites fossiles, vehicula, machinas, grana, alia producta agraria, non minus quam pharmaceutica, producta sunt.

Infrastructura

recensere

Media communicationis

recensere

Televisio, commentaria et diaria omnia in Georgiā geruntur et a publicis et a lucrativis corporationibus quae a praeconio, subnotatione et aliis reditibus ad venditiones relatis pendent. Constitutio Georgiae libertatem sermonis praestat. Sicut natio in transitione, Georgicum mediorum systema sub transformatione est.

Mediaticus Georgiae ambitus liberrimus et variatissimus in Transcaucasiā manet, non obstante longinquā politizatione et polarizatione hunc campum affectante. Politica pugna ad moderandam divulgationem sine directione anno 2014 etiam eam reliquit.

Magna Georgianarum domorum percentatio televisionem habet et plerique radiophonum habent. Pleraeque Georgianae societates mediorum communicationis suas sedes in capite et maximā urbe, Tiphlem, habent.

 
Viridis transitūs significatio in autoviā ს 1, sic eam denotans.

Hodie vectura in Georgiā ope ferriviae, viarum, navium et itineris aërei praebetur. In Caucaso et apud Ponti Euxini litus sita, Georgia praecipua civitas est per quam energiae importationes ad Unionem Europaeam ex vicinā Atropatenā transeunt. Traditionaliter civitas in praecipuo itinere mercatorio e Septemtrione in Meridiem inter Russiam Europaeam et Asia Occidentalem ac Turciam sita erat.

Recentibus in annis Georgia ingentem pecuniae quantitatem in modernizandis vecturae reticulis collocavere. Novarum autoviarum constructioni primae datae sunt et, sic, maiores urbes velut Tiphlis suarum viarum qualitatem valde melioratam viderunt; nihilominus, interurbanarum viarum qualitas egens manet et ad hodiernum tempus solum una, ს 1, constructa est secundum autoviariam normam.

Georgianae ferriviae praecipuam vecturae arteriam Caucaso repraesentant, quia maximam proportionem viae Pontum Euxinum Mari Caspio conectentis constituunt. Quod vicissim eos proficere sivit recentibus in annis propter auctam energiam exportatam ex vicinā Atropatenā versus Unionem Europaeam, Ucrainam et Turciam. Viatorum diaconiae a publicā societate ferriviariā Sakartvelos Rkinigza (Georgice საქართველოს რკინიგზა) geruntur, dum oneris gestio a numero operatorum cum licentiā efficitur. Ex anno 2004, societas ferriviaria Sakartvelos Rkinigza intervallatum programma renovandae classis et restructurandorum moderatorum passa est cuius propositum viatoribus efficientiorem commodioremque diaconiam praebere est. Infrastructurae evolutio etiam alta ferriviario proposito fuit, dum praecipuus nodus coniunctionis Tiphlitanus novam ordinationem in propinquo futuro passus esse exspectatur. Apud alia incepta constructio oeconomice praecipuae ferriviae inter Chorzenēn[96], Tiphlem et Bacuam est, quae primā vice maiorem Caucasi partem Turciae intervallo recepto conectet.

Aëria et maritima vectura in Georgiā evolvitur, cum hac primā praecipue uterentur plerique viatores et esset haec ultima oneribus. Georgia in praesenti quattuor internationales aëroportūs habet; quorum maximus est longe Aëroportus Internationalis Tiphlitanus Siota Rustaveli (Georgice თბილისის შოთა რუსთაველის სახელობის საერთაშორისო აეროპორტი), societatis aëronauticae Georgian Airways (Georgice ჯორჯიან ეარვეისი) centrum, quae conexūs cum multis magnis Europaeis urbibus offert. Alii aëriportūs in hac natione valde subevoluti sunt aut programmato commeatū carent, quamquam, nuperrime, conatūs perfecti sunt ad solvenda ambo problemata. Est portuum numerus iuxta Georgianum Ponti Euxini litus, quorum maximus et occupatissimus est Portus Batheos; etsi haec urbs ipsa statio balnearis est, eius portus praecipuum onerum terminale in Caucaso est et crebro eo utitur vicina Atropatenē sicuti transitūs loco ad efficiendam energeticam perlationem versus Europam. Programmatae et conductae diaconiae navis traiectoriae viatoribus Georgiam Ucrainae et Turciae conectunt.

Educatio

recensere
 
Schola Publica Numero 1 Tiphlisensis.
 
Universitatis Tphilisensis Corpus I.

Educativum Georgiae systema late modernizantes, quamquam controversas, reformulationes ex anno 2004 passum est. Educatio in Georgiā obligatoria est omnibus pueris inter sex et quattuordecim annos natis. Scholare systema divisum est in elementariam (sex annos; inter sex et duodecim annos natis), basicam (tres annos; inter duodecim et quindecim annos) et secundariam (tres annos; inter quindecim et duodeviginti annos natis), aut alternative polytechnicum institutum (duos annos). Studentes cum scholae secundariae testimonio accessum ad educationem superiorem habent. Solum studentes qui Examina Nationalia Unificata superaverunt ad educationis superioris institutum publice missum adscribi possunt, secundum classificationem punctorum his examinibus obtentorum.

Pleraque instituta tres studii ordines offerunt: Baccalaureatūs Programma (e tribus ad quattuor annos); Gradūs Magistralis Programma (per duos annos); et Doctoratūs Programma (per annos tres). Etiam est Periti Certificati Programma quod unius ordinis programma educationis superioris e tribus ad sex annos durans repraesentat. Ex anno 2008, educationis superioris instituta viginti publice missa sunt a Ministerio Educationis et Scientiae Georgiae. Index Scholarizationis Grossus in primariā erat 94% perihodo inter 2001 et 2006.

Tiphlis praecipua Georgici educativi systematis arteria facta est, praesertim cum Primae Reipublicae Georgianae creatio anno 1918 modernorum, Georgicophonorum educativorum institutorum conditionem permisisset. Tiphlis domus aliquot praecipuis educationis superioris institutis in Georgiā est, praeprimis Universitati Publicae Medicae Tiphlitanae (Georgice თბილისის სახელმწიფო სამედიცინო უნივერსიტეტი), quae sicuti Institutum Medicum Tiphlitanum anno 1918 condita est; Universitati Tphlisensi[97] (Georgice ივანე ჯავახიშვილის სახელობის თბილისის სახელმწიფო უნივერსიტეტი), quae condita est anno 1918 et manet antiquissima universitas in totā Caucasi regione. Circiter cum 35 000 studentium adscriptorum, facultatis et synergorum numerus in Universitate Tiphlisensi propemodum 5 000 est. Georgiana praecipua et maxima technica universitas, Georgiae Universitas Rerum Technici[98] (Georgice საქართველოს ტექნიკური უნივერსიტეტი), non minus quam Universitas Georgiae (Georgice საქართველოს უნივერსიტეტი), Universitas Caucasi (Georgice კავკასიის უნივერსიტეტი) et Universitas Libera Tiphlisensis (Georgice თავისუფალი უნივერსიტეტი) etiam Tiphli sunt.

Salus et opitulatio socialis

recensere

Gubernatio Georgica nunc curationem medicam cuius pecunia a civitate suppeditatur fere ad 90% Georgianorum 4,5 millionum praebet. Sed oeconomici periti Tiphli se utrum civitatis conatūs praebendae universalis curationis medicae aerarium urgeant rogant.

Ad expandendum accessum ad demissi sumptūs assiduum aegroto medicum, gubernatio ex anno 2014 denuo clinicas undecim montuosis areis adquisiverunt ut basicae diaconiae praestentur quae privatae societates praebitoriae non offerant. Civitas quoque trium nosocomiorum emptionem Tiphli finivit.

Periti ut primariam curationem medicam augere gubernationem altum sumptum tractationis nosocomialis limitare et morborum praeventionem per praevias diagnoses amplificare permitteret plerumque concurrunt. Sed strategiae cohortandorum Georgianorum ut primariae curationi medicae -campo haud localiter propter eius peritiam noto- confidant sicuti opus nondum satis progressum manet.[99]

 
Pagina e raro saeculi XII Gelatiensi evangelio Nativitatem Iesu depingens in Museo Artis Georgiae Tiphli.

Georgica cultura per annorum milia evoluta est, conditis Hibericā et Colchicā civilizationibus, quae perrexit, ascenso unificato Regno Georgiano, regente unicā monarchiā Bagratidā. Georgica cultura litterarum classicarum, artium, philosophiae, architecturae ac scientiae aetate aureā et renascentiā saeculo XI fructa est.

Lingua Georgiana, et poëtae Siotae Rustaveli litterae Classicae Georgianae, saeculo XIX post longam confusionis perihodon resuscitata est, quod romanticis et mythistoricis modernae aerae, sicuti Gregorio Orbeliani, Nicolao Baratašvili, Iliae Čavčavadze, Acacio Tsereteli et Vazhae-Pshavelae, fundamentum praestavit. Georgica cultura per Graeciam Classicam, Imperium Romanum, Imperium Byzantinum, varia succesiva Persica imperia (praesertim Imperium Achaemenidarum) et Imperium Russicum affecta est.

Georgiani sua unica tria abecedaria habent, quae secundum traditionem a Pharnabazo I Hiberiae saeculo III inventa sunt.

Georgia propter locupletem laographiam, unicam traditionalem musicam, theatrum, cinematographiam et artem nota est. Georgiani celebres sunt propter suum musicae, saltationis, theatri et cinematographiae amorem. Saeculo XX fuere incliti Georgiani pictores tales Nicolaus Pirosmani, Vladimirus Gudiašvili et Hellena Achvlediani; ballationis choreographi tales Georgius Balanchine, Vachtangus Čabukani et Christiana Ananiašvili; poëtae tales Galaction Tabidze, Vladimirus Asatiani et Muchranus Mačavariani; et theatrici ac cinematographici dispositores tales Robertus Sturua, Tengiz Abuladze, Georgius Daneliya et Otar Iosseliani.

Architectura et artes

recensere

Georgiana architectura multas per civilizationes affecta est. Sunt aliquot dissimilia architecturalia genera castellis, turribus, aliis fortalitiis et ecclesiis. Suaniae Superioris fortalitiae, et oppidum castellare Satili (Georgice შატილი) in Chevsurethiā[100] (Georgice ხევსურეთი), aliquae elegantissimorum exemplorum de medaevali Georgicā castellari architecturā sunt. Apud alios significativos architecturales Georgiae aspectūs via lata Siota Rustaveli (Georgice რუსთაველის გამზირი), genere Hausmanniano, Tiphli et Centrum Historicum sunt.

 
Quia Georgicum Ponti Euxini litus evolvi pergit, moderna alta aedificia versus traditionaliter classicas Bathĕos amoenitates progrediuntur.

Georgica ecclesiatica ars una apud notissimos architecturae Christianae Georgianae aspectūs est, quae classicum tholi genus originali basilicae generi coniungit et quod nuncupatur genus crucis inscriptae Georgicae format. Crucis inscriptae architectura in Georgiā per saeculo IX evoluta est; ante quam, pleraeque Georgicae ecclesiae basilicae erant. Alia architecturae ecclesiasticae Georgicae exempla extra Georgiam inveniri possunt: Monasterium Batzcovoense (Bulgarice Бачковски манастир et Georgice პეტრიწონის მონასტერი) in Bulgariā (anno 1083 a Georgico militari praefecto Gregorio Bakuriani aedificatum), Monasterium Iberorum (Palaeograece Μονὴ Ἰβήρων; Neograece Μονή Ιβήρων; et Georgice ივერთა მონასტერი) in Graeciā (a Georgianis saeculo X aedificatum), et Monasterium Crucis (Hebraiceמנזר המצלבה‎ et Georgice ჯვრის მონასტერი) Hierosolymae (a Georgianis saeculo IX aedificatum).

Ars Georgica e praehistoricas, Palaeograecas, Romanas, mediaevales, ecclesiasticas, iconographicas et modernas artes visuales comprehendit. Unus apud clarissimos Georgicos exeuntis saeculi XIX et ineuntis saeculi XX artifices fuit primitivista pictor Nicolaus Pirosmani

Georgia locupletem et vibrantem traditionem musicam habet, praesertim notam propter primaevam polyphoniae progressionem. Polyphonia Georgica in tribus vocalibus partibus, unico temperaturae systemate in perfectis quintis fundato et harmonicā structurā parallelis quintis ac dissonantiis locuplete fundatur. Singulae regiones in Georgiā suas singulas traditionales musicas habent; a Persis affectos burdones ac obstinatuum similes monodiarios in Oriente, complexos extemporales harmonias in Occidente et solida moventia accorda in Suaniā.

Saltatio

recensere
 
Traditionalis saltator Georgianus.
 
Traditionalis grex laographicus.

Saltationes Georgicae locupletes sunt, genere fundatae in nationali stylo traditionibusque. Divisae sunt in solitariam, parem et gregalem. Feminae decore brevibus motibus se movent. Viri conatum pugnae ostendunt qui rapidis motibus, saltibus in altum et fortibus rotationibus exprimitur. Et virorum et feminarum dorsa semper recta et sine motū manent. Orchestra nationalis gregum saltatoriorum Erisioni et Sužušvilebi in toto orbe terrarum nota est. Saltationi Georgicae sunt variorum colorum habitūs, homines amplius quinque et triginta in scaenā, multum energiae, multum dynamismi, vestimenti mutationes, mirabilis illuminatio, originalis musica directe, accordia, tibiae Caucasicae et tympanum, classis membranophonorum. Etiam choreographiae mirificae sunt, cum thematibus bellorum, saltationum, matrimoniorum, festorum, traditionum Caucasicarum, multum Georgicarum. In dierum festorum saltationes in usu sunt petris coronisque elaborati habitūs. Postea ostenduntur saltationes celebrationum, saltationes montanarum Caucasi regionum, donec desinit prima pars saltatione celebrationis conubialis, quae includit incredibiles res petauristicas populi Georgiani proprias, inter quas inveniuntur summis pedum digitis saltare, sine pedum firmamento, non minus quam 360 graduum gyri et magna saltuum rerumque petauristicarum multiplicitas quae saltatores apparere faciunt velut si volent. Est magna saltationum series in Georgiā, apud quas excellunt cartuli (Georgice ქართული), chorumi (Georgice ხორუმი), atzaruli (Georgice აჭარული), cazbeguri (Georgice ყაზბეგური), chandzluri (Georgice ხანჯლური), chevsuruli (Georgice ხევსურული), mtiuluri (Georgice მთიულური), samaia (Georgice სამაია), cintouri (Georgice კინტოური), dzeirani (Georgice ჯეირანი), partsa (Georgice ფარცა), caratzocheli (Georgice ყარაჩოხელი), davluri (Georgice დავლური), etc...

 
Georgianum typicum ferculum globuli Georgici seu chincāli (Georgice ხინკალი) cum cervesiā.

Coquina et vinum Georgica per saecula evoluta sunt, adaptandis traditionibus omnibus aeris. Una apud insolitissimas cenae traditiones est suphra seu mensa Georgica (Georgice სუფრა), quae est etiam modus socializationis cum amicis et familiā. Suphrae magister bibendi thamāda (Georgice თამადა) nuncupatur. Qui etiam valde philosophicas propinationes ducit et omnes frui certum facit. Aliquot historicae Georgianae regiones propter fercula sua notae sunt: v.gr.? globuli Georgici seu chincāli (Georgice ხინკალი), globuli carnis, ex Orientali montanā Georgiā; et tyrositos seu chatzaphūri seu panis casei Georgicus (Georgice ხაჭაპური), praesertim ex Imerethiā, Mingreliā et Adiariā. Praeter traditionalia Georgica fercula, cibus ex aliis civitatibus latus est in Georgiam ab immigrantibus ex Russiā, Graeciā, et nuper e Sinis.

Feriae et dies festi

recensere
Feriae et dies festi
Dies Nomen Latinum Nomen Georgicum Notae
Kalendae Ianuariae Annus Novus ახალი წელი
7 Ianuarii Dies Christi Natalis Orthodoxus ქრისტეშობა
19 Ianuarii Baptismus Iesu ნათლისღება
3 Martii Dies Matris დედის დღე
8 Martii Dies Internationalis Feminarum ქალთა საერთაშორისო დღე
9 Aprilis Dies Unitatis Nationalis ეროვნული ერთიანობის დღე Tragicus dies ubi Georgici pueri a Sovieticis militibus in Viā Latā Rustaveli Tiphlitanā occisi sunt commemoratur
Mobilis dies Dies Passionis Domini Orthodoxus, Dominica Resurrectionis Domini et Dies Lunae Hebdomadae Sanctae სააღდგომო დღეები – წითელი პარასკევი, დიდი შაბათი, ბრწინვალე აღდგომა და ორშაბათი Die Lunae Hebdomadae Sanctae Ecclesia Orthodoxa Georgiana celebrationem mortuis facit
9 Maii Dies Victoriae contra Fascismum ფაშიზმზე გამარჯვების დღე
23 Maii Dies Sancti Andreae ანდრიობა Apostoli Andreae, Ecclesiae Orthodoxae Apostolicae Georgianae conditoris, dies celebratur
26 Maii Dies Libertatis დამოუკიდებლობის დღე Die 26 Maii anni 1918, Consilium Nationale Georgiae Georgianorum libertatem et Reipublicae Democraticae Georgianae creationem declaravit. Cuius autonomia 117 annos antea (ex anno 1801) restaurata est
28 Augusti Mors Theotocu მარიამობა
Pridie Idus Octobres Dies Cathedralis Pilae Viventis Mestlētae სვეტიცხოვლობა Primae Christianae ecclesiae in Georgiā celebratio
23 Novembris Dies Sancti Georgii გიორგობა Sanctus Georgius (Georgice წმინდა გიორგი) est sanctus patronus Georgiae-

Res athleticae

recensere
 
Georgia versus Romaniam per Cantharum Mundanum Harpasti XV anno 2011.

Popularissimi disportūs in Georgiā pediludium, canistriludium, harpastum XV, palaestrica, iudo et sublatio ponderum sunt. Historice, Georgia clara fuit propter suam educationem physicam. Romani Georgianorum physicis qualitatibus capti erant post videnda exercitatoria artificia antiquae Hiberiae. Palaestrica historice praecipuus disportus in Georgiā manet et aliqui historici palaestricam Graeco-Romanam multa Georgica elementa incorporare putant.

Intra Georgiam, unum popularissimorum generum palaestricum est genus Cacheticum. Erat numerus aliorum generum olim quae non in usu sunt hodie. Verbi gratiā, Chevsurethia regio Georgiae tria dissimilia palaestricae genera habebat. Apud alios ludos populo saeculo undevicensimo gratos alsulegia equestris et lelo, traditionalis Georgicus ludus in cuius locum postea harpastum XV substituit, erant.

Primus et unicus autocinetodromus Caucasicā in regione in Georgiā situs est, Autocinetodromus Internationalis Rusthaviensis (Georgice რუსთავის ავტოდრომი), initio anno 1978 aedificatus, anno 2012 denuo apertus est post totalem reconstructionem viginti milliones dollariorum constantem. Autocinetodromus requisitis Gradūs 2 societatis FIA satisfacit et in praesenti seriem cursum autocineticum Legendarum (Anglice Legends car racing) et certamina Formulae Alpha hospitat.

Canistriludium semper unus apud notos disportūs in Georgiā fuit et Georgia aliquot illustrissimos lusores in turmā nationali Unionis Sovieticae habebat, sicuti Otar Korkia, Michael Korkia, Zurabus Sakandelidze et Levan Mosešvili. Turma BC Dinamo Tbilisi (Georgice საკალათბურთო კლუბი ,,დინამო’’) claro certamine Euroligā (Anglice Euroleague) anno 1962 vicit. Georgiae sunt quinque canistrilusores in NBA: Vladimirus Stepania, Iacobus Tsakalidis, Nicolaus Tskitišvili, Tornicius Šengelia et praesens turmae Milwaukee Bucks canistrilusor Zaza Pachulia. Alii clari canistrilusores Euroligae bicampio Georgius Šermadini et Euroligae lusores Manutzar Markoišvili et Victor Sanikidze sunt. Hic disportus favorem populi in recentibus annos denuo assequitur. Turma canistrilusoria nationalis Georgica (Georgice საქართველოს ეროვნული საკალათბურთო ნაკრები) se qualificavere in campionatū EuroBasket per ultima tria certamina ex anno 2011.

Nexus interni

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
  2. Georgian Biodiversity Database, ubi dicitur "Helodrilus cartlicus."
  3. Nouveaux mémoires de la Société Impériale des Naturalistes de Moscou, ubi dicitur "Iam vero Iberorum gens discreta est a Cachetiae incolis Arago amne, e Chewssurorum finibus a Caucasiis montibus defluente,"
  4. Cretaceous Actaeonellid Gastropod from the Western Hemisphere ubi dicitur paginā 86 "Trochactaeon gulistanense . . . Occurrence.-USSR (Transcaucasus)."
  5. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  6. History of Armenia: From B. C. 2247 to the Year of Christ 1780 ..., Volumen 1
  7. Polybii Historiarum Tomi VIII Pars I
  8. Vicipaedia Anglica
  9. Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volumen 9, Pars 2
  10. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI, ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cujus imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  11. Vicipaedia Georgica
  12. Chronicon orientale, Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro
  13. Vicipaedia Neograeca
  14. Vicipaedia Neograeca
  15. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cujus imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  16. Linnaea: Ein Journal Für Die Botanik in Ihrem Ganzen Umfange, Volumen 15 ubi dicitur "In deserto Caraia inter flumen Cyrum et Cachetiam sito, in Cachetia et in Armenia"
  17. Index locorum in Russia.
  18. Orbis Latinus
  19. Vicipaedia Hispanica
  20. Orbis Latinus
  21. Vicipaedia Hispanica
  22. Bibdigital ubi dicitur "(...) var. c) dzawacheticus Ronn. (...) Distr. Achalkalaki (Dzavachetia) prope pag. Gorelovka (...)"
  23. en:Sukhumi#History
  24. Vicipaedia Hispanica
  25. Vicipaedia Anglica
  26. en:Sukhumi#History
  27. Vicipaedia Hispanica
  28. Vicipaedia Anglica
  29. William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854), lemma 'Cyrus'
  30. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemma 'Cyrrhus, melius Cyrus'
  31. Dr. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (1909), lemma 'Corius'
  32. Eduardi Eichwald Fauna Caspio-Caucasia..., Petropoli 1840, pp. 29, 37. (Textus apud Google Books)
  33. Victionarium
  34. Vicipaedia Anglica
  35. Encyclopaedia Iranica ubi dicitur "CAMBYSENE (Latin form of Gk. Kambysēnē) (...) took its name from the Cambyses (modern Iori) river (...)."
  36. Orbis Latinus
  37. cf. Neograece Αζαρία
  38. Apiaceae.pdf
  39. Spener, Philipp Jakob (1635-1705): Operis heraldici pars generalis & specialis.
  40. Spener, Philipp Jakob (1635-1705): Operis heraldici pars generalis & specialis.
  41. Apiaceae.pdf
  42. Confer Neograece Αζαρία.
  43. Apiaceae.pdf
  44. Georgian Biodiversity Database, ubi dicitur "Helodrilus cartlicus."
  45. Geographia 2 a Michaele Antonio Baudrand
  46. Notae et castigationes in Stephanum Byzantium
  47. Monographie der Gattung Delphinium ubi dicitur "Mingrelia; inter Jugur et Sugdidi"
  48. Notae et castigationes in Stephanum Byzantium
  49. Monographie der Gattung Delphinium ubi dicitur "Mingrelia; inter Jugur et Sugdidi"
  50. Geographia 2 a Michaele Antonio Baudrand
  51. Mémoires de l'Académie impériale des sciences de St.-Pétersbourg ubi dicitur "T. caucasica abchasica propter folia praegrandia et cymam 7 — 13-floram ad T. mul- tifloram Ledeb. ex Osurgeti Guriae accedit"
  52. Linnaea Berlin: ein Journal für die Botanik in ihrem ganzen Umfange, Volumen 15
  53. Notae et castigationes in Stephanum Byzantium
  54. Linnaea Berlin: ein Journal für die Botanik in ihrem ganzen Umfange, Volumen 15
  55. Orbis Latinus[nexus deficit]
  56. Orbis Latinus[nexus deficit]
  57. Orbis Latinus[nexus deficit]
  58. Orbis Latinus[nexus deficit]
  59. Vicipaedia Anglica
  60. araneae.unibe.ch ubi depingitur species Dysdera meschetiensis
  61. 382 Eug. Bordzilowski 574" calycis superbis concavo...[nexus deficit]
  62. G.H. Lünemann, Descriptio Caucasi.
  63. How Did King Flavius Dades and Pitiaxes Publicius Agrippa Acquire Th... a J. Linderski
  64. The Islamization and Ethnogenesis of the Fereydani Georgians a Babaco Rezvani, ubi dicitur "Mtianeti, which in stardard Georgian means the mountainous land"
  65. How Did King Flavius Dades and Pitiaxes Publicius Agrippa Acquire Th... a J. Linderski
  66. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  67. Orbis Latinus
  68. Orbis Latinus
  69. Orbis Latinus
  70. Orbis Latinus
  71. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  72. Acta Sanctorum Octobris ubi dicitur "Exstare etiamnum aiunt columnam, in qua degerit sanctus Antonius. Sepultus est in ecclesia monasterii a se conditi, quo deinceps sedem suam transtulit episcopus Rusthaviensis, diruto Rusthavio, (...)1) Wakhoucht, Descript. geogr. de l'lberie, pag. 303, 305. 2) Klaproth, Voyage au Caucase et en Georgie, tom. II, p. 67. 3)Muraviev, Januar. pag. 394 et seq. (...)"
  73. Linnaea: Ein Journal Für Die Botanik in Ihrem Ganzen Umfange, Volumen 15 ubi dicitur "In deserto Caraia inter flumen Cyrum et Cachetiam sito, in Cachetia et in Armenia"
  74. Vicipaedia Anglica ubi dicitur "One of the earliest surviving accounts of Telavi is from the 2nd century AD, by Greek geographer Claudius Ptolemaeus, who mentions the name Teleda (a reference to Telavi)"
  75. "Tephlis, Telphis, Tiphlis: Teflis" (vide indicem apud Google Books)
  76. Verba adiectiva "Tephlisensis, Tiphlitanus": "Tiflis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); "Tephlisensis" (vide p. 408 apud Google Books); "Tiphlisensis" multo saepius, e.g. (p. 29 apud Google Books), etiam ab universitate adhibitum in serie Publicationes universitatis Tiphlisensis anno 1920 incepta (vide p.275 apud Google Books)
  77. Simon de Sancto Quintino, Historia Tartarorum 30.88.
  78. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  79. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  80. Vide "Georgia" apud Lexicon Universale Hofmann
  81. "Tephlis, Telphis, Tiphlis: Teflis" (vide indicem apud Google Books)
  82. Verba adiectiva "Tephlisensis, Tiphlitanus": "Tiflis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); "Tephlisensis" (vide p. 408 apud Google Books); "Tiphlisensis" multo saepius, e.g. (p. 29 apud Google Books), etiam ab universitate adhibitum in serie Publicationes universitatis Tiphlisensis anno 1920 incepta (vide p.275 apud Google Books)
  83. Simon de Sancto Quintino, Historia Tartarorum 30.88.
  84. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  85. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  86. Vide "Georgia" apud Lexicon Universale Hofmann
  87. "Tephlis, Telphis, Tiphlis: Teflis" (vide indicem apud Google Books)
  88. Verba adiectiva "Tephlisensis, Tiphlitanus": "Tiflis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); "Tephlisensis" (vide p. 408 apud Google Books); "Tiphlisensis" multo saepius, e.g. (p. 29 apud Google Books), etiam ab universitate adhibitum in serie Publicationes universitatis Tiphlisensis anno 1920 incepta (vide p.275 apud Google Books)
  89. Orbis Latinus.[nexus deficit]
  90. Acta Sanctorum Octobris ubi dicitur "Exstare etiamnum aiunt columnam, in qua degerit sanctus Antonius. Sepultus est in ecclesia monasterii a se conditi, quo deinceps sedem suam transtulit episcopus Rusthaviensis, diruto Rusthavio, (...)1) Wakhoucht, Descript. geogr. de l'lberie, pag. 303, 305. 2) Klaproth, Voyage au Caucase et en Georgie, tom. II, p. 67. 3)Muraviev, Januar. pag. 394 et seq. (...)"
  91. Vicipaedia Hispanica
  92. Vicipaedia Anglica
  93. en:Sukhumi#History.
  94. Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"
  95. Ferrantia55.pdf ubi apparet binomen "W. hemsinensis" quo utor ad nominandos incolas huius regionis
  96. Vicipaedia Anglica
  97. Vicipaedia Anglica
  98. Vicipaedia Anglica
  99. eurasianet.org: Georgia: Healthcare Costs Making Health Ministry Wheeze
  100. Cichorieae Portal ubi dicitur "Georgia. Chevsurethia, Archoti, in viciniis p. Amga, in pratis subalpinis, 1800 m s. m"

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgiam spectant (Georgia, Georgia (country)).
  Lege Κολχίς ("Georgia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 42°0′0″N 44°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Gubernatio
Generalia
Nuntiorum media
Civitates et territoria Europae
Georgia : politica
Primi ministri et praesides ministrorum Georgiae

Tengiz Sigua • Murman Omanidze • Bessarion Gugushvili • Tengiz Sigua • Eduardus Ševardnadze • Otar Patsatsia • Nicolaus Lekišvili • Važa Lortkipanidze • Georgius Arsenišvili • Avtandil Džorbenadze • Zurab Žvania • Zurab Noghaideli • Vladimirus Gurgenidze • Gregorius Mgaloblišvili • Nicolaus Gilauri • Ioannes Merabišvili • Bidzina Ivanišvili • Heraclius Garibašvili • Georgius Kvirikašvili • Mamuka Bakhtadze • Georgius Gakharia • Heraclius Garibašvili • Heraclius Kobakhidze
თენგიზ სიგუა • მურმან ომანიძე • ბესარიონ გუგუშვილი • თენგიზ სიგუა • ედუარდ შევარდნაძე • ოთარ ფაცაცია • ნიკოლოზ ლეკიშვილი • ვაჟა ლორთქიფანიძე • გიორგი არსენიშვილი • ავთანდილ ჯორბენაძე • ზურაბ ჟვანია • ზურაბ ნოღაიდელი • ვლადიმერ გურგენიძე • გრიგოლ მგალობლიშვილი • ნიკოლოზ გილაური • ვანო მერაბიშვილი • ბიძინა ივანიშვილი • ირაკლი ღარიბაშვილი • გიორგი კვირიკაშვილი • მამუკა ბახტაძე • გიორგი გახარია • ირაკლი ღარიბაშვილი • ირაკლი კობახიძე