Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Ecclesia Catholica Romana

Ecclesia Latina et 23 ecclesiae orientales qui papam agnoscunt
(Redirectum de Ecclesia Catholica)
Haec pagina de Ecclesia Catholica Romana narrat. Si aliam ecclesiam, quae se catholicam nominat, quaeris, vide Ecclesia Catholica (discretiva).
Vide etiam paginam fere homonymam: Ecclesia Latina.
Vexillum ecclesiae
Vexillum Vaticanae
Indicia fundamentalia
Caput: Franciscus Papa
Membra: 1.285.000.000 (AP 2017)
Presbyteri: 408.000 (AP 2009)
Religiosi: 815.237 (AP 2008)
Inscriptio cursualis: Via della Conciliazione 54
SCV-00120 Città del Vaticano
Pagina interretialis: www.vatican.va

Ecclesia Catholica, saepe Ecclesia Catholica Romana appellata, ut a congregationibus distinguatur quae quamvis primatum papae reicientes se catholicas nominent, est maxima Christianorum ecclesia, ad numerum fidelium quod spectat, in qua congregantur 1 285 000 000[1] Christicolarum, qui toto orbe terrarum degunt; maior autem pars in Europa et America Australi inveniuntur.

Ecclesia Catholica viginti tris ecclesias particolares? (sui iuris) cum ritu proprio complectitur, inter eas Ecclesiam Latinam sive occidentalem numero maximam et Ecclesias Catholicas Orientales. Ecclesiae Catholicae cum ecclesiis Anglicanis, Orthodoxis Orientalibus, et Orthodoxis omnia septem sacramenta communia sunt sacramento ordinis in gradus episcopi, sacerdotis, et diaconi redacti incluso (ordinem autem, et eius dependes sacramenta, pro Anglicanis invalida est).[2] Nota discernens est approbatio primatus papae super universam ecclesiam.

De nomine

recensere

Nomen Ecclesia Catholica post Reformationem ad divisas confessiones facilius discernendas creatum est. Quod ecclesiologia Catholica (vide infra) unicam ecclesiam confitens ecclesiam confessionaliter structuratam reicit, etiam hoc nomen reicit. Tamen in documentis oecumenicis interdum Romano-Catholica invenitur. Ecclesia se ipsam tantum Catholicam appellare solet, iterdum accuratius Unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Ecclesia Latina tantum ecclesiam occidentis signficat, Ecclesia Romana interdum Ritus Latinus valet, sed etiam Dioecesis Urbis seu Romana Sancta Romana Ecclesia appellatur, praecipue quotiens haec ecclesia localis ut caput ecclesiae mundi agit, velut in titulo Cardinalium.

Extra instrumenta ecclesiae Ecclesia Catholica et Ecclesia Catholica (inprimis in regionibus Catholicis) synonyma esse solent. Fides Ecclesiae Catholicae Romanae se unicam ecclesiam esse ab aliis ecclesiis abnuitur.

Vide etiam: Catholicus (notio)

Historia

recensere

Vide etiam: Religio Christiana

De ecclesia condenda

recensere
 
Sanctus Petrus, pictus a Petro Paulo Rubens.

Ecclesia Catholica se a Iesu Christo ipso conditam esse credit imprimis illud "verbum Petrinum"[3] ea sententia interpretans. Num verus actus ecclesiae condendae ponendus sit, etiam inter theologos Catholicos disputatur. Hodie origo ecclesiae plerumque a tribus momentis inter se coniunctis deducitur, quorum primum est quod Iesus Dei populum dispersum collegit, alterum quod fide paschali communitas apostolorum redintegrata est, tertium quod Pentecoste Spiritu Sancto ecclesia missionaria nata est.

Ecclesia usque ad Constantinum

recensere

Vetustissimae ecclesiae notae sunt prima communitas Hierosolymitana, communitas Antiochena et illae, ad quas epistulae Pauli apostoli directae sunt (e.g. Roma, Corinthus, Thessalonica).

Controversiae in communitatibus (prima epistula Sancti Pauli ad Corinthios de quattuor factionibus in communitate Corinthia scit) efficiunt, ut auctoritates quaerantur: Saeculo primo exeunte et saeculo secundo ineunte munus tripartitum (episcopus, presbyter, diaconus) ortum est; successione continua ab apostolis coepta (cf. Successio Apostolica) "Apostolicitas" ecclesiae praestabatur; "canon" librorum, qui doctrinam Christianam certam tradant, creatus est; imprimis controversiis cum Gnosi, quae dicitur, fundamenta symboli posita sunt.

Cum primi Christiani Iudaei essent, missione Sancti Pauli atque expugnatione templi Hierosolymitani (anno 70) mox numerus Christianorum ex aliis gentibus ("ecclesia ex gentibus") praevalebat. Post seditionem Barchochebas (132/133) "ecclesia e circumcisione" paulatim evanuit.

Imperium Romanum variarum religionum patiens erat. Necessitas autem imperatorem deum colendi Christianis intolerabilis erat, quo saepe persecutiones oriebantur, prima imperatore Nerone, ultima Diocletiano regnante, vexationibus temporibus quietis alternantibus.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Persecutiones Christianorum Romanae.

Martyres inter sanctos numerabantur, alii autem necessitati publicae se subicientes imperatori sacrificaverunt et se Christianos esse negaverunt. Hi "lapsi" tandem paenitentia praecedente rursus in ecclesiam recepti sunt, tamen non sine gravibus controversiis.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Martyr.

Quietis inter persecutiones temporibus saeculi tertii structurae natae sunt, quae pro ecclesia futura fundamentales fiebant:

  • Scimus de conciliis, quibus in Africa plus quam 70 episcopi intererant.
  • Liturgia et baptismi ritus paulatim ubique uno modo celebrabatur.
  • Etiam primae controversiae de primatu Romani episcopi ortae sunt:
Controversia de computu paschali tempore Victoris I (189199);
Concertatio inter Callistum I (217222) sive Stephanum I (254257), episcopos Romanos, atque episcopos Africanos, imprimis Cyprianum Carthaginiensem, de baptismo haereticorum.
  • A secundo saeculo exeunte fides Christiana magis magisque ordines nobiles invadebat: Consules et magistratus imperiales noti sunt, qui ecclesiae adhaerebant.

David Sloan Wilson suspicatur[4] continuum incrementum ecclesiae deberi etiam

  • meliori statui feminarum in communitate Christiana (in comparatione societatis Romanae)
  • caritati actuosae in communitate (e.g. cura infirmorum)
  • interdicto abortionem efficiendi
  • faciliori aditui ad baptismum

Ecclesia Antiquitate posteriori

recensere

Post dies apostolicos, ecclesia est radicata in plurimis orbis partibus, et etiam nationes ad fidem se convertebant. Prius nationem Armeniorum sibi adsumpsit Ecclesia Romana, sed maioris momenti est conversio Imperii Romani Constantino imperatore facta. Imperator, se a Deo inspiratus credens, Christo consecravit hostes suos et, proelio pontis Milvii victor evadens, liberavit Christianos, qui erant antea valde pressi ab imperio Romano pagano. (Plures autem docti hodierni asserunt fidem Constantinii dubiam et egentem indiciorum esse.)

Saeculo quarto ad finem vergente, ecclesiae amplecta est locum religionis imperii, et per plures partes Europae, Christianismus fuit religio tam principum quam populorum. Ecclesia in eo tempore intrinsecus luctante, utrum fidem Arii aut trinitatis vicerit, imperator Theodosius primus (seu magnus) Concilium Constantinopolitanum Primum convocavit et demum rem sedavit.

Ecclesia Catholica Medio Aevo

recensere
 
Ecclesia Nostrae Dominae Carnotena urbe, Francia, saeculo XII aedificata.

Romano Imperio delapso, ab integro novus nascebatur ordo. Qui imperium illud everterant, barbari effusi sunt per totum occidentem, respublicas novas constituentes. Ecclesia, quae iam antea ad barbaros convertendos laboraverat, tum maxime ad eorum conversionem opus dedit, in quo quidem incepto maximum mirumque carpsit fructum.

Nam Germanorum aliorumque populorum conversione peracta, Civitas Christiana denuo augescere potuit. Talia fuerunt initia aureorum ecclesiae dierum. Civitas enim illa plane catholica religione imbuta erat. Ecclesia, sic a nonnullis occidentalis mundi mater habita, omnium animos viresque ad caelum levabat. Ardenti fide flagrantes, homines Deo vivere volebant. Inde maximae illae et splendiae cathedrales, Gothicae appellatae. Inde ingens illa doctorum theologorumque opera, ut scholastica cognita. Inde tot tantorumque sanctorum sanctitatis testimonium. Vita publica rursus augebatur, maxime opera monachorum, qui culturam custodiebant et nutriebant. Dies autem illi non sine perturbationibus fuerunt, quando reges, potestatem desiderantes, ecclesiam persecuti sunt, sicut Henricus Rex Thomam a Becket, cumque schisma ecclesiarum orientalium anno 1054 et antea evenisset; sed maxima opera theologiae, tamquam opera Sancti Thomae Aquinatis, artis, sicut imagines Beati Fratris Angelici, et sanctitatis, ut vita Sancti Francisci Assisiensis, sunt facta.

Ecclesia Catholica tempore Renascentiae atque Novo Aevo

recensere
 
Neogothicismo ecclesia Cathedralis Sancti Henrici Helsingiae urbe, Finniae.

Expansio tamen saecularismi in civitate occidentali, in diebus modernis ecclesiam novis adfecit difficultatibus, prius cum divisione Protestantium, qui aestimebant mentem humanam aptam ad leges divinas cognoscendas sine auxilio ecclesiae, et eodem tempore, arbitrabantur homines non pares esse ad bonum faciendum, ne Deo quidem auxiliante. Nativitas Aevi Illuminationis, ut dicitur, novam persecutionem contra ecclesiam stabilivit, quae primum in Gallia, postea in Germania et Russia, multos sanctos martyres ecclesiae dedit.

Nunc Ecclesia Catholica vocem proclamat nostrae aetati, semper fidelis ad fundatoris doctrinam, sed semper nova, aeternales veritates et aeternam salutem omnibus ostendens.

Origo munerum structuraeque ecclesiae

recensere

Episcopus (Graece ἐπίσκοπος 'custos, curator') circiter ab anno 100 nomen est praefecti Christianae communitatis in urbibus cum vicis vicinis. Territorium episcopi dioecesis (Graece: διοίκησις "administratio") dicitur, urbs est sedes episcopalis. Ubi Germani sunt christianizati, in regionibus eorum non erant urbes, quare dioeces magni circuli rustici factae sunt. Etiam his diebus in terris ab Alpibus in septentriones versus dioeceses multo maiores sunt quam e.g. dioeceses in Italia sitae, ubi iam Antiquitate urbes maiores erant.

Antiquitate posteriore provinciae ecclesiasticae profectae sunt. Provincia ecclesiastica plures dioeces continet, quarum caput est metropolita sive archiepiscopus. Sedes metropolitae (sive archiepiscopi) est metropolis (Graece: Μητρόπολις "urbs materna"). In Ecclesia Catholica metropolitae gravitate paulatim deminuti sunt, ut hodie tantum habeant principatum honorificum.

Usque ad annum 451 quinque graves metropolitae Romae, Constantinopolis, Alexandriae, Antiochiae et Hierosolymorum patriarchae factae sunt. Controversia inter Romam et Constantinopolim effecit, ut ecclesia orientalis se denique ab orientali (Orthodoxa) separavit.

Hodie sunt plus quam 10 patriarchatus, patriarchatus maximi momenti est Constantinopolis. In oriente solus patriarcha Romanus erat, qui plurima iura in se traxit, cum patriarchatus orientales plus autonomiae conservarent. Quaedam dioeces orientales per annos se Ecclesiae Romanae conciliaverunt (vel "unitae" sunt), plerumque principibus auctoribus ut puta in Transsilvania vel in Ucraina. Ecclesiis Maronitarum et Italo-Albanica exceptis omnes ecclesiae unitae ex ecclesiis orthodoxis vel orientalibus ortae sunt, a quibus se subordinatione papali segregaverunt. Itaque hodie variis locis plures episcopi sunt, ut puta episcopus orthodoxus, episcopus ecclesiae cum Roma unitae et episcopus Latinus. Ecclesiae unitae ritum ecclesiae originalis conservabant et inde nomina deducunt (e.g. Graeco-Catholicae).

Structura hodierna ecclesiae

recensere

Ecclesia Catholica e 23 ecclesiis particularibus sui iuris (cum ritu proprio) constat, quarum longe maxima est Latina. Aliae 22 ecclesiae particulares ceteris ritibus utuntur; sunt ecclesiae aliae vel partes ecclesiarum, quae se Ecclesiae Romanae adiunxerunt, ritus suos autem retinebant. Maronitis, qui omnes Romae uniti sunt, ritus proprius est.

Insigne extrinsecum fides communis et approbatio primatus papae est. Papa quidem tantum patriarcha ecclesiae Latinae est; aliis ecclesiis particularibus plerumque patriarchae proprii vel magni archiepiscopi sunt.

Secundum Annuario Pontificio 2008 sunt sequentes ecclesiae particulares:

Ritus Latinus sive Ritus Romanus:

  1. Ecclesia Latina

Ritus Byzantinus sive Constantinopolitanus:

  1. Apostolica Administratio Albaniae Meridionalis
  2. Ecclesia Catholica Bulgariae
  3. Exarchatus Apostolicus Graeciae
  4. Ecclesia Italo-Albanica
  5. Dioecesis Crisiensis
  6. Exarchatus Apostolicus Macedoniae
  7. Ecclesia Graeco-Melchita Catholica
  8. Ecclesia Graeco-Catholica Croatiae
  9. Ecclesia Graeco-Catholica Romaniae
  10. Ecclesia Graeco-Catholica Russiae
  11. Ecclesia Graeco-Catholica Ruthenica
  12. Ecclesia Graeco-Catholica Slovaciae
  13. Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae
  14. Ecclesia Graeco-Catholica Hungariae

Ritus Alexandrinus:

  1. Ecclesia Catholica Coptorum
  2. Ecclesia Catholica Aetiopica

Ritus Antiochenus sive Syro-Occidentalis:

  1. Ecclesia Antiochena Maronitarum
  2. Ecclesia Syro-Catholica
  3. Ecclesia Syro-Malankara Catholica

Ritus Armenus:

  1. Ecclesia Catholica Armena

Ritus Chaldaicus sive Syro-Orientalis:

  1. Ecclesia Chaldaeorum Catholica
  2. Ecclesia Syrorum Malabarensium

In Ecclesia Latina praevalet Ritus Romanus, sunt autem etiam paucis locis alii ritus, e.g. Ritus Hispanicus sive Mozarabicus, Ritus Ambrosianus et alii sacrorum.

Ecclesia Graeco-Catholica Cazachiae et Ecclesia Graeco-Catholica Russiae Albae non sunt ecclesiae particolares, quod hierarchiam propriam non habent. Tamen proprias communitates ritus formant.

Numerus Catholicorum

recensere
 
Distributio Catholicorum in orbe terrarum.

Anno 2017 numerus Catholicorum fuit 1 285 000 000[5]; creverat ab 437 000 000 anno 1950 et 654 000 000 anno 1970. Die 31 Decembris 2008 numerus fuit 1 166 000 000, incrementum 11.54 centesimarum ab eadem die anni 2000, tantum paulo maior quam incrementum numeri hominum totius mundi (10.77%). Incrementum fuit 33.02 centesimae in Africa, 1.17 in Europa, 15.91 in Asia, 11.39 in Oceania, et 10.93 in America. Ergo hominum Africae 17.77 centesimae fuerunt Catholici, Americae 63.10, Asiae 3.05, Europae 39.97, Oceaniae 26.21, et omnium hominum mundi 17.40. Mundi Catholicorum pars in Africa viventium crevit a 12.44 centesimis anno 2000 ad 14.84 centesimas anno 2008, cum ii qui in Europa vixerunt a 26.81 centesimis ad 24.31 centesimas minuti sunt.

Fides Catholica non est tantum dogmatum, sed amplius revelatio personae: traditio Domini Iesu. Depositum fidei, ergo, datur ecclesiae per revelationem publicam Dei, tam in vetere quam in novo testamento factam, sed praesertim in verbis et gestis Iesu. Per incarnationem, Christus se tradit ecclesiae, et ecclesiae stricte custodit hoc depositum, in expressione amoris conditoris. Ex hoc clare fides cernitur numquam exhaustive esse praesentanda, cum non sit tantum propositionum sed amplius personae Christi, mysterii sine fundo. Si non potest circumscribi, potest tamen definitive describi, et ideo propositiones declarari possunt, sive verae, sive falsae. In sua vita, ecclesia meditatur Christi vitam, quam contemplatur in Scripturis Sacris, et semper amplius eius traditionem intellegit, et clarius eam potest praesentare. Quia sacra revelatio non est sua, sed Dei, nec ecclesia, nec papa, nec individium vel congregatio quaelibet potest eam mutare, sed debet se conformare ad revelationem Dei.

Quid ergo dicere possumus de substantia fidei? Plurima, siquidem ecclesia iam 2000 annis eius doctrinam explicavit. Plurimas tamen doctrinas possumus dicere "de fide" esse, id est, definitive partes revelationis Iesu. Alias possumus dicere vel certe vel probabiliter ad depositum fidei pertinere. Et quia essentia fidei pertinet ad Deum, trinum et unum, dogmata fundamentalia de Deo inmediate sunt. Inter has, principalia in Credo Niceno-Constantinopolitano sunt proposita. Symbolus ille a oecumenicis conciliis annorum 325 et 381 concinnatus est. Plura alia concilia ecclesiae reflexerunt in elementa fidei, et declaraverunt varia ad salutem pertinentia. Multa etiam elementa fidei nunquam sunt solenniter a sacro magisteriode clarata, cum simpliciter semper, et ab omnibus sint credita, et opus non fuerit declaratione. Alia sunt declarata per magisterium papale, quod etiam definitive potest fidem exprimere.

Ecclesiologia

recensere
 
Basilica Sancti Petri, mane Romae.

Ecclesia Catholica se cum Ecclesiis Orthodoxis a Iesu Christo fundatam et die Pentecostis dono Spiritus Sancti natam esse credit. Tamquam ecclesiae Orthodoxae, Anglicanae et Veteres Catholicae ei persuasum est munus episcopale per numquam intermissam "seriem impositionum manuum" (i.e. per Successionem Apostolicam) ad apostolos religatum esse.

Ecclesia Catholica mysticum Christi corpus se esse credit[6], visibili specie successori sancti Petri subditum, qui papa vocatur; novissimus autem nunc est Franciscus. Cum eo autem collegium epicopale et, in quaqua dioecesi, episcopus loci Ecclesiam regunt.

Munus papale cum ecclesiae natura coinunctum habetur[7], quod secundum fidem Catholicam a Petro[8] ad omnes, qui ei ut episcopi Romani successerunt, transit.

Distinguendum est munus petrinum et primatus papae:

  • Munus petrinum est donum peculiare (charisma) misericordiae gratiaeque, quod solus episcopus Romanus ut Vicarius Christi et successor principis Apostolorum recepit. Recte abbas universalis Christianorum dicitur (vide: Gregorius VII, Dictatus Papae: Quod hoc unicum est nomen in mundo. Et Ambrosius Mediolanenensis: Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus).
  • Primatus papae quasi partem politicam huius doctrinae expressit: Papae suprema potestas et iurisdictionis et magisterii competit. Concilium Vaticanum Primum affirmat[9]:
Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel directionis, non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit.
De magisterio docet: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse.

Structura Ecclesiae Catholicae est hierarchica, i.e. ecclesia ministris ordinatis regitur.

Omnes christfideles ordinesque ecclesiae communiter populus Dei sunt. In hanc communitatiem per fidem in Christum et per baptismum intratur, quo secundum doctrinam Catholicam "sigillum spirituale indelebile"[10] (character indelebilis) imprimitur, quod Christianum ad Christum pertinere significat. Omnem Catholicum baptismus et confirmatio reddit capacem ad participationem actuosam in missione ecclesiae in mundo (Apostulatus laicorum, cf. Concilium Vaticanum Secundum).

Est ecclesia unica, quam Christus fundavit, a quo variae communitates vel individuae discesserunt: Unica Christi ecclesia ... subsistit in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata), licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt.[11]. Hac opinione sequitur alias ecclesias, licet habeant "elementa sanctificatonis et veritatis", non esse ecclesias stricte dictum et quamvis ignotas plenam unitatem cum Ecclesia Catholica contendere. Ideo dici potest omnes baptizatos Christianos uniri aliquomodo Catholicae Ecclesiae, etiam si distinctionem tenet inter eos qui se declarant Catholicos et plenam communionem habent cum ecclesia et papa, et eos qui hanc plenam communionem non servant, et auctoritatem universalem Sanctae Sedis non confitentur.

 
Fractio panis in sacramento Eucharistiae, quod pars Missae est.[12]
 
Olea sancta.

Ecclesia Catholica cultum Deo reddit praesertim per liturgiam sacramentalem, ante omnia in sacrificio missae, ubi oblatio quam fecit Christus super crucem denuo praesentatur. Omnes Catholici die Domenica et praecipuis diebus festivis se congregant ad Christum venerandum in sancta missa. Alia sacramenta gratiam Christi conferunt credentibus in singulis vitae momentis. Ecclesia etiam Deum laudat et colit in orationibus tam singulorum Christianorum quam ecclesiae congregatae. Apud publica ecclesiae officia liturgia horarum tenet locum praecipuum. Christiani etiam orant ad sanctos, petentes eorum intercessionem coram Deo; tota tamen vita Christiani laudare debet Deum.

Sacramenta sunt efficacia gratiae signa, a Christo instituta et ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ecclesia Catholica discrevit septem sacramenta:

  1. Initiationis Christianae Sacramenta
    1. Sacramentum Baptismi
    2. Sacramentum Confirmationis
    3. Sacramentum Eucharistiae
  1. Sacramenta Sanationis
    1. Sacramentum Poenitentiae
    2. Sacramentum Unctionis Infirmorum
  1. Sacramenta In Servitium Communionis
    1. Sacramentum Ordinis
    2. Sacramentum Matrimonii

Christianitas non dat tantum rationem credendi, sed etiam rationem vivendi. Christiani ergo quaerunt diligere "Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum" (Luca 10:27). In hoc, quaerunt custodire decem praecepta decalogi et mandata ecclesiae.

 
Camera Basilicae Sancti Petri.

Cotidie quasi mille milium Christifidelium Catholicorum quaerunt vivere vitam Christianam in ecclesia, et ecclesia in actionibus eorum vivit. Ordo autem hierarchicus hic est: papa vel pontifex maximus, successor beati Petri apostoli munere vicarii Christi fungens, caput gregis terreni Christicolarum est, cui subditur ordo episcoporum, qui una cum pontifice Romano ubique terrarum dispersi ecclesiam regunt atque gubernant. Quibus item subditi sacerdotes fidelibus sacramenta administrant fideique fundamenta tradunt. Inter laicos eminent viri feminaeque religiosi sive in monasteriis sive externi (id est saeculares), qui paupertatem, castitatem, oboedientiam vovent vitaeque secundum doctrinam evangelii incumbunt.

Christum vivendo quaerunt, voluntatem eius sequi conantur et nituntur, diebus dominicis sacra mysteria participant (quod et per hebdomadarum cursum facere possunt, cum cottidie sacrum mysterium celebretur). Reliqua sacramenta participant quoad necessitatem. Deo autem vivo et vero multimodis orationes offerunt preces fundentes ex imo corde. Laus autem Deo ipsi tribuitur et in horis diurnis, quae laus hodie in voluminibus liturgiae horarum continetur, quondam illo in libro qui breviarium dictum est.

Loca sancta

recensere

Quaeque tabernacula in quacumque ecclesia, servantia Corpus Christi, sicut Sanctum Sanctorum in Templo Hierosolymae sunt. Catholica ecclesia veneratur loca historiae salutis, id est memorialia Veteris et Novi Testamenti in Terra Sancta (specialiter in Hierosolyma, Bethleem, Nazareth). Veneratur etiam memorias sanctorum (praecipue reliquias).

Tres civitates praecipue cultae sunt, quo a saeculis peregrini iter facere consueverunt:

Nexus interni

  1. Stampa Della Santa Sede, numeri secundum AP 2017
  2. Apostolicae Curae, Leo P.P. XIII, 13 Septembris A.D. 1896 ''Itaque omnibus Pontificum Decessorum in hac ipsa causa decretis usquequaque assentientes, eaque plenissime confirmantes ac veluti renovantes auctoritate Nostra, motu proprio certa scientia, pronunciamus et declaramus, ordinationes ritu anglicano actas, irritas prorsus fuisse et esse, omninoque nullas.''
  3. "Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam" (Matt. 16:18).
  4. David Sloan Wilson: Darwin's Cathedral: Evolution, Religion, and the Nature of Society; ISBN 0-226-90135-1
  5. Sala Stampa della Santa Sede
  6. Cf. Lumen Gentium Cap. 1/8
  7. Confer Pastor aeternus
  8. Mt 16,18.
  9. Pastor aeternus
  10. Catechismus Catholicae Ecclesiae Cap. 1272-1274
  11. Lumen Gentium: [http://www.vatican.va/archive/hist_councils/ii_vatican_council/documents/vat-ii_const_19641121_lumen-gentium_lt.html Cap 1,12-13
  12. General Instruction of the Roman Missal, 321.

Bibliographia

recensere
  • Annuario Pontificio. Libreria Editrice Vaticana, Romae. ISBN 978-88-209-7908-9. (ed. quotannis)
  • Aymans, Winfried. 1996. "Kirche VI. Kirchenrechtlich" LThK 5, Coll. 1478–79; Friburgi, Basiliae, Romae, Vindobonae. ISBN 3-451-22005-9.
  • Barry, John F. 2001. One Faith, One Lord: A Study of Basic Catholic Belief. Gerard F. Baumbach. ISBN 0-8215-2207-8.
  • Bokenkotter, Thomas. 2004. A Concise History of the Catholic Church. Doubleday. ISBN 0-385-50584-1.
  • Catechismus Catholicae Ecclesiae, Libreria Editrice Vaticana, Romae (1994)
  • "Constitutio Dogmatica de Ecclesia / Dogmatische Konstitution über die Kirche." (1966) 1986. (Lumen Gentium) (Latine-Theodisce cum commentario Theodisco a Gérard Philips, Aloys Grillmeier, Karl Rahner, Herbert Vorgrimler, Ferdinand Klostermann, Friedrich Wulf, et Otto Semmelroth. LThK 12: 137–347; Friburgi, Basiliae, Vindobonae. ISBN 3-451-20756-7.
  • Constitutio Dogmatica de Ecclesia (Lumen Gentium); in: Acta Apostolicae Sedis 57 (1965), S. 5–75; in interrete: Lumen Gentium
  • Drumm, Joachim, et Walter Kasper. 1996. Kirche II: Theologie- und dogmengeschichtlich. LThK 5: coll. 1458–1466. Friburgi, Basiliae, Romae, Vindobonae. ISBN 3-451-22005-9.
  • Kasper, Walter. 1996. Kirche III: Systematisch-theologisch. LThK 5: coll. 1466–1474. Friburgi, Basiliae, Romae, Vindobonae. ISBN 3-451-22005-9.
  • Kehl, Medard. 2001. Die Kirche: Eine katholische Ekklesiologie. Herbipoli. ISBN 3-429-01454-9.
  • Ratzinger, Joseph. 2004. Salz der Erde: Christentum und katholische Kirche im neuen Jahrtausend: Ein Gespräch mit Peter Seewald. Monaci. ISBN 3-453-87942-2.
  • Concilium Vaticanum Primum: Constitutio Dogmatica Pastor aeternus (Latine, in interrete)
  • Schulz, Ehrenfried. 2008. Missionarisch Kirche sein in der Welt von heute. In: Eine lebendige Pfarrgemeinde, ed. Ulrich Babinsky, 79-121. Monaci. ISBN 978-3-8316-0839-3.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Catholicam Romanam spectant (Roman Catholic Church, Catholic Church).