Missa
Missa, quae in Novo Testamento dominica cena[1] aut fractio panis[2] appellatur, est celebratio Eucharistiae, ut nominatur in Latinis Ecclesiae Catholicae Romanae ritibus, in Ecclesiis Catholicis Veteribus, in Anglo-Catholico Anglicanismi usu, et in nonnullis regionibus Lutheranis, civitatibus Scandinaviis Balticisque non exclusis. In Ecclesia Orthodoxa autem eucharistia Divina Liturgia nominatur.
Enodatio nominis
recensereVerbum missae demitur ex illa missione, quam episcopus aut presbyter aut, si adest, diaconus profert exeuntibus ritibus: "Ite, missa est". Quod verbum primum dimissionem tantum valebat; deinde, totum ritum, quem concludebat, complexum est; in praesentia tandem, aucta verbi significatione, missa item est quasi officium seu munus, quod, antequam domos redeant, fidelibus divinitus commendatur.
Ecclesia Catholica
recensereMissa est efficax passionis et resurrectionis Christi memoria, quae sub speciebus panis et vini perpetuatur; huiusmodi memoria tali efficacitate est praedita, ut, pronuntiatis a sacerdote verbis Christi, mutatio fiat totius substantiae panis in corpus Christi et totius substantiae vini in sanguinem eius. Quo rem clarius explicet, Ecclesia de more utitur vocabulo transubstantiationis. Hoc sensu missa dicitur quoque sacrificium Christi, quia, dum missa peragitur, ipsa mors ipsaque resurrectio eius sub aliis adspectibus se ostendunt.
In Ecclesia Catholica soli sacerdotes rite ordinati, qui viri tantum sunt, missae valide praesunt eamque valide celebrant. Ecclesia hodie servat duos usus unius eiusdemque ritus Romani, scilicet, usum ordinarium et usum extraordinarium, ut a summo Pontifice Benedicto XVI per constitutionem apostolicam motu proprio datam Summorum Pontificum constitutum est. Missa igitur utroque modo celebrari potest.
Missa ex duabus partibus praecipue constat, liturgia nempe verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant. Adde huc quod quidam ritus missam aperiunt et concludunt. Omnia peragenda sacerdoti vel populo describuntur in ordine missae.
Partes Missae
recensereOrdinarii missae partes, quae plerumque cantu peraguntur, sunt haec quae sequuntur:
Sine cantu:
Sunt partes propriæ missæ:
- Introitus
- Collecta
- Epistola
- Gradualis
- Tractus
- Sequentia
- Alleluia
- Offertorium
- Secreta
- Præfatio
- Communio
- Postcommunio
Missale Romanum 1970
recenserePraelatus ritus Novus Ordo (Missae celebrandi) appellatur; et post Concilium Vaticanum II institutus est anno 1970, Paulo Papa VI regnante.
Missa, quae celebratur secundum novissimum Missale Romanum, usus ordinarius Ritus Romani dicitur. Paulus VI Papa, ex praecepto Concilii Vaticani II, annuendo voluntati Pii Papae V[3], Missale ex toto iuxta "pristinam sanctorum Patrum normam" instauravit et in vulgus emisit. Praeterea, usus ordinarius Ritus Romani abundantioribus Sacrae Scripturae lectionibus et variis precibus locupletatur, inter quas eminent praefationes et preces eucharisticae. Hoc Missale in omnes fere linguas conversum est; et tali per universum orbem praestantia in usu est, ut vere universalis Ecclesiae conspicuum sit indicium.
Missale Romanum 1962
recensereAnte Concilium Vaticanum II, ritus Tridentinum appellatur, sive Pii V, a nomine papae (Pii V), qui hunc ritum promulgavit. Unica lingua sollemnis est Lingua Latina. Anno autem 1962, vetus ordo a Ioanne Papae XXIII reformatus est; e.g., formula "pro perfidis Iudaeis" abrogata est. Hodie iste celebrari sine circumscriptione potest, non tamen private in diebus Tridui Paschalis.
Missale illud, quod restitutioni Concilii Vaticani II antecessit et quibusdam emendationibus a Ioanne Papa XXIII correctum est, iussu Benedicti Papae XVI, iterum in usu versatur; dicitur Missale Sancti Pii V, et minus recte Missale Tridentinum. Usus extraordinarius Ritus Romani, uti appellatur, una tantum lingua Latina utitur. Secundum hunc usum, quilibet sacerdos potest in praesentia privatim celebrare extra sacrum triduum paschale; in ecclesiis tamen paroecialibus, diebus dominicis et festis, una tantum publica celebratio haberi potest.
Nexus interni
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad missam spectant (Liturgy, Mass (liturgy)). |
- Archivum Liturgicum Ecclesiae Catholicae (Latine)
- Constitutio Sacrosanctum Concilium de sacra liturgia
- Index Missarum Latine in America approbatas ab Ecclesia Catholica per ordinem FSSP
- Index Missarum Indultarum Latine in Irlandia
- Index Missarum Latine indultas ab Ecclesia Catholica in Scotia
- Missale Romanum ex decreto Sancti Concilii Tridentini restitutum - reimpressio editionis XXVIII (PDF)
- Index Missarum Latine in Anglia et Cambria
- SanctaMissa.org (EN: "Online Multimedia Tutorial of the Tridentine Mass")
- Textus Missae Ecclesiae Catholicae (Italiane)
- In missa celebranda non nos invicem, sed Christum Salvatorem spectamus, www.kath.net (Latine)