Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Huldericus Zvinglius[1] (natus Wildhaus in Pago Sanctogalli die 1 Ianuarii 1484; bello necatus apud Kappeln in Pago Turici die 11 Octobris 1531) fuit theologus ac reformator ecclesiae Christianae et urbis Turici, quae iam anno 1519, eo duce, se ad fidem reformatam convertit.

Wikidata Huldericus Zvinglius
Res apud Vicidata repertae:
Huldericus Zvinglius: imago
Huldericus Zvinglius: imago
Huldericus Zvinglius: subscriptio
Huldericus Zvinglius: subscriptio
Nativitas: 1 Ianuarii 1484; Wildhaus
Obitus: 11 Octobris 1531; Kappel am Albis
Patria: Old Swiss Confederacy
Nomen nativum: Ulrich Zwingli

Familia

Coniunx: Anna Reinhart
Proles: Regula Gwalther-Zwingli, Wilhelm Zwingli, Huldrich Zwingli, Anna Zwingli
Zvinglius ab Ioanne Asper pictus
Wildhaus cum casa in qua Zvinglius natus est.

Zvinglius, filius administratoris publici, studia sua philosophica humanioraque fecit Bernae et Vindobonae, theologica autem Basileae inde ab anno 1502. Ibi discipulus Thomae Wyttenbach erat. Parochus anno 1506 creatus est Glaronae ubi Aegidium Tschudi discupulum habuit. Tunc pugnis in favorem papae contra Francos in Langobardia annis ab anno 1512 ad annum 1515 particeps fuit, unde Roma emeritorium nactus est. Novo Testamento pluries relecto ei ante oculos positum est doctrinam ecclesiasticam a praeceptis divinis interdum utique aberrare. Magni momenti etiam scripta Erasmi Roterodami. Anno 1516, Zvinglius in Suitia in Abbatia territoriali Sanctissimae Virginis Mariae Einsiedlensis, quae pereginationibus patebat, praedicavit. A superstitione omni abhorrens mox contra peregrinationum multitudinem et indulgentiarum venditorem papalem Bernardinum Sanson invehere coepit.

Actiones Turico ordinatae

recensere

Kalendis Ianuariis anni 1519 plebanus in Monasterio magno Turicino (apud canonicos regulares) installatus est. Fidem christianam clare atque sine ambagibus explicans brevi reformationi in ista urbe Helvetica tantopere proderat. Simul tamquam patriota contra militum mercennariorum abusum praedicavit, e.g. Helvetorum in servitio Franciae, Mediolani et papae pugnantium.

Praedicatoribus omnibus et ruri et in oppidis urbibusque anno 1520 (aut demum 1523?) officialiter praescriptum est ut solum secundum doctrinam puram evangelicam res ab ambone interpretarentur. Anno 1522 primum scriptum reformatorium Zvinglii editum est contra ieiunia multa ab Ecclesia Catholica Romana commendata. Cum Ordo Fratrum Praedicatorum Turici eum haereseos accusarent, Consilium urbanum magnum die 29 Ianuarii 1523 disputationem de argumentis Zvinglianis publicam produci iussit. Quoniam episcopales nuntii, inter quos Ioannes Faber, tantummodo auctoritatem traditionis conciliorumque proponebant, Zvinglius facile palam tulit. In altera disputatione de simulacris et missa diebus inter 26 et 29 Octobris coram nongentis christifidelibus e omnibus Helvetiae pagis oriundis habita theologi iterum sermocinabantur. Sermonibus terminatis cuncta artificia e delubris Turicensibus remota sunt; denique post tertiam disputationem (diebus 13 et 14 Ianuarii 1524) sancta missa ipsa mutata est. Eodem anno Zvinglius in matrimonium duxit viduam Annam Meyer et hominibus politicis Turicensibus multis auxiliantibus quasi dictatorem spiritalem ac saecularem se gerebat. Praescripta quoad scholas, ecclesias, nuptias ipse mutabat et disponebat.

 
Biblia Turicensis, 1531
 
Inauguratio monumenti Turicini sollemnis vulgo congresso, anno 1885

Discrimina inter reformatores

recensere

Cum Luthero et aliis reformatoribus in multis rebus Zvinglius consentiebatur, quippe qui in liturgicis radicitus plura commutare intenderet. Praesentiam Christi in communione verbi gratia reformator Turicensis longe reiecit. Auctoritates saeculares, ad instar Lutheri, Zvingli e vinculis ecclesiasticis emancipandas esse censuit. Sed, in benevolis consiliariis localibus fultus, nolens volens fecit theologica maiores partes in re publica saeculari agere.

Disputatio Marburgensis

recensere

Rixae de communione cum Lutheranis magis magisque ab anno 1525 acerbae fiebant. Marburgi diebus inter dies 1 et 4 Octobris 1529 magna disputatio Philippo Magnanimo lantgravio annuente celebrata est, ubi argumenta Zvingliana vix auscultata et statim refutata sunt.

Itaque inceptum, ut positio communis reformatoria contra imperatorem et pontificem maximum Romanum inveniretur, ad irritum est ductum. Ideae reformatoriae ob varietates dumtaxat theologicas publice debilitatae et infirmatae sunt. Attamen Zvinglius cum amico Philippo porro somniabantur de unione reformatoria a Mari Hadriatico usque ad flumen Baltica Freta et ad Oceanum Atlanticum contra Habsburgos catholicissimos ineunda. Mense Ianuario 1528 Circulum Bernae pro nova fide inflammaverat. Cum Pace Cappellensi (1529) periculum belli religiosi inter Turicum et pagos catholicos Helveticos quinque non iam instaret, anno 1531 conflictum est. Die 11 Octobris 1531 Turicenses victi sunt et Zvinglius in acie morte se offerens animam efflavit. Sequenti die eius cadaver rogae impostum est et cineres in aera circumcirca sparsae sunt. Monumentum primum Cappellensem, in Pago Turici ubi pugnatum erat, anno 1838 erectum est, Turici ipsius anno 1885.

Gravitudo

recensere

Zvinglius vir generosus, tolerans, pius, modestus, non sibi placens fuit, qui sollerter theoriam in praxim vertit. Hominibus politicis quoque facile persuadere quivit. Quod attinet ad theologica ab claritas atque ratio super omnia alia maioris aestimabantur. Sobrietas eius theologica fortasse magis quam in Lutheranis ad radices et fontes recurrebat omnes ceremonias spernens atque historicas traditiones omnino repudians.

Inter scripta eius mentionis digna sint haec: Von Erkiesen und Freiheit der Speisen (1522); Auslegen und Gründe der Schlußreden (1523); De vera et falsa religione (1525); Fidei ratio (1530) et praesertim Christianae fidei brevis et clara expositio ad regem christianum (1536). Editor eius operum primus fuit dominus Froschauer Turici annis 1545 et 1581.

Opera selecta

recensere
  1. Theodisce Ulrich Zwingli Huldericus Zvinglius

Bibliographia

recensere
  • Hans Ulrich Bächtold: Huldrych Zwingli, Schriften. Hrsg. von Thomas Brunnschweiler und Samuel Lutz. Zwingliverein, Theologischer Verlag Turici 1995, ISBN 978-3-290-10977-6, Band IV, p. 495–97.
  • Emil Egli:  "Zwingli, Ulrich", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 45 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1900), p. 547–575..
  • Ulrich Gäbler: Huldrych Zwingli. Eine Einführung in sein Leben und sein Werk. Beck, Monaci 1983. ISBN 3-406-09594-1 .
  • Martin Haas: Huldrych Zwingli. Zwingli-Verlag, Turici 1969.
  • Berndt Hamm: Zwinglis Reformation der Freiheit. Neukirchener Verlag, Neukirchen-Vluyn 1988, ISBN 3-7887-1276-7.
  • Walther Köhler: Huldrych Zwingli. Koehler & Amelang, Lipsiae 1943 .
  • Gottfried Wilhelm Locher: Die Zwinglische Reformation im Rahmen der europäischen Kirchengeschichte. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae/Turici 1979, ISBN 3-525-55363-3.
  • Gottfried Wilhelm Locher: Huldrych Zwingli. In: Martin Greschat (ed.): Gestalten der Kirchengeschichte, Band 5: Die Reformationszeit I. Kohlhammer, Stuttgardiae etc., p. 187–216; ISBN 3-17-013695-X.
  • Matthias Neugebauer: Ulrich Zwinglis Ethik. Stationen – Grundlagen – Konkretionen. TVZ, Turici 2017, ISBN 978-3-290-17892-5.
  • Peter Opitz: Ulrich Zwingli. Prophet, Ketzer, Pionier des Protestantismus. TVZ, Turici 2015, ISBN 978-3-290-17828-4.
  • Christoph Sigrist: Anna Reinhart und Ulrich Zwingli. Von der Tochter eines Gastwirts zur Frau des Reformators. Romanbiografie als Tagebuch, Herder Verlag GmbH, 2017, ISBN 978-3-451-06987-1.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Huldericum Zvinglium spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •