Ernestus Guevara
Ernestus Guevara (Hispanice: Ernesto Guevara), sive familiarius Che (pron. [ˈtʃe]), fuit medicus, auctor, poëta, et dux militaris Argentinus, qui magnam partem in coniuratione egit, quibus peractis in nova republica Cubana muneribus multis et variis fungebatur, inter quae minister industriae et legatus.
Discipulus medicinae per totam Americam Australem peregrinans, paupertatem illic terribilem intuebatur.[1] Persuasum ei fuit inaequalitatem oeconomicam causas primas habere in imperialismo, colonialismo, capitalismo, et monopoliis, inde maxime rerum novarum cupidus factus est.[2] Praeterea ad promotionem alphabetismi conatus est.
Hac de causa anno 1953 operam dare coepit praesidi Guatemalae Iacobo Arbenz Guzmán, cuius placita politica in aequalitate oeconomica fundata est. Postea Mexicopoli habitans, Fidelem et Radulphum Castro, quibuscum contra Fulgentium Batistam in Cuba bellum gesserunt.
Anno 1960, conferentia cum Sartre et Simona de Beauvoir fecit.
Die 11 Decembris 1964 in Communi Conventu Consociationis Nationum, orationem contra imperialismum, colonialismum, et neocolonialismum habuit, cum verbo "Patria o muerte" 'Patria aut mors'.[3]
Anno 1965, de Cuba in Rempublicam Democraticam Congensem frustra profectus est, postea prosperius in Boliviam res novas incitatum. In Bolivia, captus est interfectusque.
Fama Guevarae incerta est: sunt qui eum habeant heroem defensoremque iuris populari; alii autem eum interfectorem saevum et immisericordem habent, cum violentia violentiae causa enamoratum. Quidquid id est, Time Guevaram enumeravit inter 100 homines auctoritate gravissimos totius saeculi vicensimi. Photographema ad dexteram monstratum, ab Alberto Korda captum, praeclarissimum photographema omnium temporum,[4] in camisiis, poculis, ornamentis, etc. ubique impressis, quod maximo usui est illi capitalismo, quem Guevara tantopero odiit.
De iuventute
recensereGuevara natus est Rosarii in oppido Argentinae die 14 Iunii 1928, parentibus Ernesto Guevara Linch et Celia de la Serna. Maximus fuit natu quinque liberorum. Pater sanguine fuit Hibernicus ac Vasconicus, mater Hispanica.
Studia ei viridi aetate erant ars photographica, auctorum variae naturae lectio (e.g., Ioannis London, Sigismundi Freud, Caroli Jung, Bertrandi Russell) ac poesis: inter poetas quos apprime amabat erat nempe Paulus Neruda. Ei valde salivam movebat ludum harpastum ludere, sed eo ludo agitando interdicebat asthma, in quem inciderat. Quamvis anno 1948 in Universitate Bonaëropolitana versatus esset ut officium medici disceret, examinis defunctus, adeptusque testimonium academicum, numquam molitus est mederi.
Anno 1951, amico Alberto Granado comitante, in iter per Americam Meridionalem se coniecit, e autobirota vexus: eo tempore multos commentarios exaravit. E itinerario isto venit clara pellicula cinematographica, scilicet Motocycli commentaria.
De stabulatione in Guatimalia
recensereCum defunctus esset studiis artis medicae, rursus molitus est itinera agere multifariam per Americam Latinam, quibus emetiebatur fines Bolivicos, Peruvianos, Aequatorianos, Oraopulentanos, Nicaraguanos, Hondurianos et Salvatorianos, usque ad Rempublicam Guatemalianam, ubi album calculum dedit Principe Arbenzi Guzmani novum ordinem politiae instruendum. Cum Principe Guzmani regimen nutavisset et occidisset manu optimatum quorumdam, in quibus etiam versabantur legati quidam CIAe, Guevara iudicavit necesse esse ordinem parentem placitis Marxianis exquirere ut Americae Australis incolae e ditum praevaricationibus et saevitiis rerumpublicarum finitimarum, in primis Civitatum Foederatarum Amiricae, se expedirent.
De rebus novis Cubanis
recensereAnno 1955 in amicitiam pervenit cum Fidele Castro, atque cum diu nocte quadam sermonem seruisset cum eo de rebus Cubanis, ad consilium pervenit arma versus Fulgentium Batistam, Cubanorum autocratorem, contulere ad liberandam rempublicam. Deinceps, eum in finem, in motu M-26-7 (i.e., Motus 26 Iulii) haesit.
Commentae cum fuissent Res Novae Cubanae perpetrandae, in agmen seditiosum a Fidele Castro Ernestus arcessitus est. Ventum igitur est ad oras maritimas Cubanas: ibi exercitus Castri Ernestique extemplo arma movit adversus Batistae copias; inde seditiosi in pedes se coniecerunt ut in fastigia montium fugerent, quod magna pars eorum pugnans occiderant sive in carcerem coniecti erant. Ibi, in montibus Sierra Maestra appellatis, homines Castri Ernestique bellum contra Batistae regimen protulerunt. Postremis diebus Decembris 1958 exeuntis, cum agmine suo Ernestus Guevara arma vehementer contulit adversus copias Reipublicae in Sancta Clara atque, cum Batista animadvertisset suos moliri seorsum pacem cum seditiosis componere, in pedes se coniecit. Urbs Havana vi capta, clavus reipublicae brevi penes ducem Fidelium Castrum, qui politiam parentem socialismo constituit.
De honoribus Cubanis et de egressione a Cuba
recenserePostquam creatus erat mensae publicae ac rerum rusticorum magister, Ernestus Guevara factus est quaestor manufacturarum. Legatus Cubanus missus est ad Illyricum atque comitatus est circa oppidum Tarsaticam ut manufacturas regionis conspiceretur. Adeptus est civitatem Cubanam pro adiumentum ad Rebus Novibus. Album calculum addidit ad Cubam moeniendam telis nuclearibus versus Civitates Foederatas.
Postquam multum orbis gentium ita capitalismo ita Marxismo parens emensus erat, coepit censere Res Cubanas gerendas esse mediis aliis quam Castrus suique uti solebant. Exempli gratia, URSS despiciebat et Sinas admirabatur, e diametro adversus a Castri animo.
At non in proclivi nobis est discernere, utrum ultro Ernestus e Cuba exierit, an ad eum consilium truserit Castrus. Forsitan, enim, ut multis videtur, Castrus coepit vereri ne Guevara clarior eo evasisset: sic strenue collineret ab eo se expediri. Anno 1965—remotae sint aliae cogitationes!— Guevara cum ingente vi Cubana missus est ad fines Africos commendae causae novatorum Congoliensium. At, ita adversatione rerumpublicarum Europaearum, ita disputationibus intra seditiosos Congolienses, nullum novi in Congo actum est.
De bellulo Bolivico
recensereGuevara rursus principe Cubano Castro postulante, a Cuba ablegatus ad fines Bolivicos missus est, ut defungeret mente rerum novarum omnia in America Australi eiciendarum. Quocirca, postquam ventum erat in Boliviam, longe Guevara versabatur in oppido a Castro instructo ut bellatores seditiosos pararet. Exercitus seditiosus, quo praeret Guevara, ELN Hispanice appellatus erat Ejèrcito de Liberaciòn Nacionàl de Bolvia, 'Exercitus ad liberanandam Boliviam praepositus'.
Cum multitudine apprime abundabant hostes, Guevarae vero agmen in sexaginta hominibus aegre constabat, consilium Guevarae erat belluli (Hispanice guerilla) utendi. Cum pugnaret cum copibus principis Bolivici Ortuni, Guevara captus in carcerem in schola quadam situm coniectus est. Hic neci datus est die 9 Octobris 1967, manu centurionis copiarum reipublicae Marii Terani.
Opera ab Ernesto Guevara scripta
recensere
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
- Guevara, Ernesto "Che." 1965. "Che Guevara's Farewell Letter."
- Guevara, Ernesto "Che." 1967a. "Diario (Bolivia)." Annis 1966–1967 scriptum.
- Guevara, Ernesto "Che." 1967b. "English Translation of Complete Text of his Message to the Tricontinental."
- Guevara, Ernesto "Che." 1969. Che: Selected Works of Ernesto Guevara. Edd. Rolando E. Bonachea et Nelson P. Valdés. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0-262-52016-8.
- Guevara, Ernesto "Che." 1972. Pasajes de la guerra revolucionaria.
- Guevara, Ernesto "Che." 1995. Motorcycle Diaries. Londini: Verso Books.
- Guevara, Ernesto "Che." 1996. Episodes of the Cuban Revolutionary War 1956–1958. Ed. Mary Alice Waters. Novi Eboraci: Pathfinder. ISBN 0-87348-824-5.
- Guevara, Ernesto "Che." 2000. The African Dream. Convertit Patrick Camiller. Novi Eboraci: Grove Publishers. ISBN 0-8021-3834-9.
- Guevara, Ernesto "Che." 2005. "Socialism and man in Cuba"
- Guevara, Ernesto. 2009. Che: The Diaries of Ernesto Che Guevara. Ocean Press. ISBN 1-920888-93-4.
- Guevara Lynch, Ernesto. 2000. Aquí va un soldado de América. Barcelonae: Plaza y Janés Editores, S.A. ISBN 84-01-01327-5.
Notae
recensere- ↑ De medicina rerum novarum Oratio Guevarae ad Militiam Cubanam. 19 Augusti, 1960.
- ↑ Guevara Afro-Asian Conference interest. Acroasis Guevarae in Seminario Secundo Oeconomico pro Afro-Asiana Solidaritate, Algeriae in Algerio, die 24 Februarii 1965 habito.
- ↑ Che Guevara ad Consociationem Nationum, apud www.marxists.org.
- ↑ Maryland Institute of Art, via BBC News, 26 Maii 2001.
Bibliographia
recensere- Jon Lee Anderson, Che Guevara: a revolutionary life. Novi Eboraci: Bantam, 1997. ISBN 0-593-03403-1
Nexus interni
- Che (pellicula, 2008)
- Che! (pellicula, 1969)
- Diarios de motocicleta (pellicula 2004)
- Fidelis Castro
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ernestum Guevara spectant. |
- Carmina (mp3), apud www.sancristobal.cult.cu
- Che, Guía y Ejemplo, apud www.sancristobal.cult.cu
- Photographemata, apud www.sancristobal.cult.cu
- Videos, apud www.sancristobal.cult.cu