Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Gualterius (Theod.: Walter) Arendt (natus 17 Ianuarii 1925 oppido Heessen in Westfalia, mortuus 7 Martii 2005 oppido Bornheim apus Bonnam) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Gualterius Arendt anno 1976

Iuventus et munus

recensere

Pater eius metallicus erat et ipse post scholam anno 1939 finitam tirocinium huius muneris fecit atque postea etiam miles Belli Orbis Terrarum II conscriptus est. Tum ad annum 1947 munere metallici vitam egit, sed aliquamdiu officio laboris atque militia fungebatur et tum captivus belli fuit. Annis 1947 ad usque 1949 academias collegii opificum Francofurti ad Moenum et Hamburgi frequentavit. Annis 1955 consiliator actorum diurnorum in praesidio collegii metallicorum et energiae fuit. Anno 1955 inter rectores electus ab anno 1964 hoc collegium rexit. Anno 1967 praeses foederis internationalis opificum metallicorum creatus est. Anno 1969, cum Administer factus est, officia collegiorum reliquit.

Cursus honorum

recensere

Arendt ab anno 1946 sodalis SPD fuit et anno 1968 inter rectores factionis suae electus est. Iam ab anno 1961 Arendt legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Ad annum 1969 etiam legatus Parlamenti Europaei fuit. 22 Octobris 1969 Gulielmus Brandt (SPD) novus cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem Laboris nominavit. Anno 1973 etiam in praesidium SPD missus est. Etiam cum Helimutus Schmidt (SPD) cancellarius factus esset, Arendt administer laboris mansit. Sed post electionem Dietae foederalis anni 1976 sua sponte consilium ministrorum reliquit. Tum vicarius praeses legatorum SPD in parlamento Theodisco factus est. Anno 1979 gremium rectorum atque praesidium SPD reliquit. Anno 1980 etiam candidatus Dietae Foederalis non iam contendit.

Nexus Externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gualterius Arendt spectant.
Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Consilium ministrorum Schmidt I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)