Ioanna Maria Lind
Ioanna Maria (vulgo Jenny) Lind (nata die 6 Octobris 1820 Holmiae, mortua die 2 Novembris 1887 in Malvern in Vigorniensi comitatu est theatri lyrici supranus Suecica fuit. Propter vocem dulcissimam saepe "Lusciniam Suecicam" vocata est. Robertus Schumann, Hector Berlioz atque Felix Mendelssohn Bartholdy compositores eam venerabantur.
Vita
recensereHolmiae frequentavit seminarium theatrale Adolpho Frederico Lindblad praefecto. Anno 1838 ad Theatrum operaticum aulicum Holmiense primo sese in scaena produxit. Ibi mercennaria fuit usque annum 1841, quo studiis complendis Lutetiam et instructorem Manuel Patricio Rodríguez García petivit. Cum 1842 ad Operam Lutentiensem exemplum cantatorium dedisset, elocata non est. Itaque Holmiam reversus est. Triumphos egit in Germania et alibi; incohati sunt anno 1844, quando Berolini cantavit partes Vielka agens in opera "Feldlager in Schlesien" Iacobi Meyerbeer. Musicographus iste partes Vielka pro Ioanna Maria ipsa exaraverat. Anno 1847 victorias artisticas peperit Londinii ubi usque annum 1849 mansit. Tamen postea in concentibus plerumque participavit melodramaticis neglectis.
Annis inter 1850 et 1852 una cum pianista Iulio Benedict in Americam Septentrionalem iter fecit. Bostoniae musicographo Germanico Otoni Goldschmidt nupsit et certum tempus in latifundiis apud Dresda vixit. Sed anno 1858 repetivit Londinium, ubi annis inter 1883 et 1886 artem cantatoriam docebat apud Regium collegium musicae.
Ioanna Maria clementissima et vere poetica artifex fuit, quae pecuniam multam collocavit in operibus fundatis variis. Exempli gratia Holmiae institutum quoddam condidit ad puellas inopes instruendas.
Biographia
recensere- Holland/Rockstro: Memoir of Jenny Lind, 1820–1851
- Wilkens: Jenny Lind, Gütersloh 1898
Fons
recensereMeyers Großes Konversations-Lexikon, vol. 12. Lipsiae 1908, p. 563, hic inspiciendum
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Mariam Lind spectant. |