Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Ludovicus II (natus anno 825 - obiit die 12 Augusti 875 Gadae, apud Brixiam), filius natus maximus Lotarii I, fuit rex Italiae ab anno 839/840 et imperator ab anno 850, ab anno 855 unicus imperator.

Wikidata Ludovicus II (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus II (imperator): imago
Ludovicus II (imperator): imago
Nativitas: 825, 1 Novembris 825; unknown value
Obitus: 12 Augusti 875; Brixia, Glanetum
Patria: Regnum Carolingorum

Familia

Genitores: Lotharius I; Ermengarde of Tours
Coniunx: Engelberga
Proles: Ermengard of Italy, Gisela
Familia: Carolingorum stirps

Memoria

Sepultura: Basilica of Sant'Ambrogio

Ludovicus a patre Lothario tamquam rex Italiae installatus et a papa Sergio die 15 Iunii 844 rex Langobardorum, die autem 6 Aprilis 850 a papa Leone IV imperator Romanus coronatus est.

Patre abdicante anno 855 Italiam nactus est. Imperium Romanum Ludovico regente in ceteris territoriis Francorum hebescere coepit. Foedus cum imperatore orientali mahometanis depellendis Barii victoriam peperit. Proh dolor mox imperatores duo rixis novis conficiebantur neque titulus imperatoris augusti Ludovico ab orientalibus concessus est. Postquam frater eius minimus Carolus anno 863 liberorum orbus mortuus est separatio Burgundiae inter Ludovicum Provincialem et Lotharium II, regis Lotharingiae, fiebat. Cum autem Lotharius quoque infantium orbus naturae concessisset, Ludovicus nihil territoriis acquirendis fecit. Quae regiones avunculis Carolo Calvo et Ludovico Germanico traditae sunt.

A vani expeditione contra Beneventanos in Italiam superiorem reversus apud Brixiam mortuus est. Quoniam uxor Engelberga, filia Ludovici Germanici, filium nullum pepererat, ramus Italcus Carolingorum stirps exstincta est.

Bibliographia

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!