Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Numeri Romani dicuntur notae illae scriptae (imprimis certae litterae), quibus Romani numeros significabant.

Numeri romani Iohanni Thomas Freigii anno 1582.
Annis 1584 et 1585 Petri Bungi.

Historia

recensere

Origo numerorum Romanorum

recensere

Romani in antiquitate, uti aiunt, rationem numeros scribendi ab Etruscis receperunt. Utrique quibusdam litteris ad numeros significandos utebantur, quae sunt: I, V, X, L, C, D, M. Medio aevo ad notandos numeros plura signa addita sunt. In praesentia numeri Romani in usu esse paene desierunt.

Etymologia numerorum

recensere

Isidorus Hispalensis dixit de origine nominum numerorum Latinorum haec:

Quid sit numerus? Numerus autem est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum. Numero nummus nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit.

Unus a Graeco nomen trahit; Graeci enim unum ἕνα dicunt: sic duo et tres, quos illi δύο et τρία appellant.

Quattuor vero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quinque autem non secundum naturam, sed secundum placitum voluntatis vocabulum acceperunt ab eo, qui numeris nomina indidit.

Sex autem et septem a Graeco veniunt. In multis enim nominibus quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione S ponimus. Inde est pro ἑξ sex, et pro ἑπτά septem, sicut pro herpillo herba serpillum. Octo vero per translationem, sicut illi et nos: ita illi ἐννέα, nos novem: illi δέκα, nos decem.

Dicti autem decem a Graeca etymologia, eo quod ligent et coniungant infra iacentes numeros. Nam δεσμός coniungere vel ligare apud eos dicitur. Porro viginti dicti quod sint decem bis geniti, U pro B littera posita. Triginta, quod a ternario denario gignantur: sic usque ad nonaginta.

Centum vero vocati a cantho, quod est circulum; ducenti a duo centum. Sic et reliqui usque ad mille. Mille autem a multitudine, unde et militia, quasi multitia: inde et milia, quae Graeci mutata littera myriada vocant.

De etymologiarum libro III.3 Isidori Hispalensis

Scimus hodie numeros et Latinos et Graecos parentem communem habuisse in lingua Protoindoeuropaea. Recte notavit similitudinem inter nomina Latina et Graeca 1-3 et 6-10, phonologiae obscurioris causa non potuit videre quoque numeros Graecos τέτταρες et πέντε habere parentem communem cum Latinis quattuor et quinque.

Viginti venit de duo+decem, non bis+decem. Centum et ἑκατόν sunt cognata verba, mille et multus autem non sunt. Μille est cognatum cum Graeco χίλιοι, multus cum μάλα.

Usus numerorum Romanorum

recensere

Sunt litteris, ut supra dictum est, quibus suus quisque numerus attribuitur. Quae litterae aut copiam alicuius rei aut locum, quem res inter alias obtinet, indicare possunt. Itaque littera I unum numero aut primum locum indicat; littera V quinque aut quintum; littera X decem aut decimum; littera L quinquaginta aut quinquagesimum; littera C centum aut centesimum; littera D quingenta aut quingentesimum; et littera M mille aut millesimum. Notae CIX, exempli gratia, prout res postulat, aut centum novem numero aut centesimum nonum locum significat. Qui Numeri Romani cum quibus Numeris Arabicis consentiant in hac tabula monstratur:


Numeri Romani et Arabici
Numerus Romanus I V X L C D M
Numerus Arabicus 1 5 10 50 100 500 1000

In praesentia Numeri Romani hoc in usu habentur:

  • Nulla littera saepius quam ter iterari potest;
  • Cum litterae I aut X aut C litteram numero maiorem antecedunt, earum numerus a numero maiore deducitur;
  • Non plus quam una littera I ante V aut X poni potest;
  • Littera X nullas nisi litteras L aut C antecedit;
  • Littera C litterae D aut M praeponitur.

Nota bene: Romani hunc usum non semper observabant, sed haud raro scribebant numeros velut IIII, VIIII, XXXX et similes.

Litterae XM numerum 10 000 denotare potuerunt notaeque CM numerum 100 000.

Olim Romani M scribebant: ↀ vel ⅭⅠↃ; D scribebant ⅠↃ; 10 000 et 5 000 erat ⅭⅭⅠↃↃ et ⅠↃↃ.

Linea poni poterat super littera numerali ut numeri (nec litterae) indicarentur. Linea autem super numeris a numero 1000 multiplicationem indicare poterat.

Numerus fundamentalis:   ⅭⅠↃ = 1 000 ⅭⅭⅠↃↃ = 10 000 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃ = 100 000
1 extra Ↄ: ⅠↃ = 500 ⅭⅠↃↃ = 1 500 ⅭⅭⅠↃↃↃ = 10 500 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 100 500
2 extra Ↄ: ⅠↃↃ = 5 000   ⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 15 000 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃ = 105 000
3 extra Ↄ: ⅠↃↃↃ = 50 000     ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃↃ = 150 000
 
Horologium quattuor et viginti horarum Grenovici.

Numeri Romani in Unicodice

recensere

Unicodex nunc hos characteres differentes a litteris pro Numeris Romanis habet:
Ⅰ, Ⅱ, Ⅲ, Ⅳ, Ⅴ, Ⅵ, Ⅶ, Ⅷ, Ⅸ, Ⅹ, Ⅺ, Ⅻ, Ⅼ, Ⅽ, Ⅾ, Ⅿ, ↀ, ↁ, ↂ, ↇ et ↈ,
formas minusculas ⅰ, ⅱ, ⅲ, ⅳ, ⅴ, ⅵ, ⅶ, ⅷ, ⅸ, ⅹ, ⅺ, ⅻ, ⅼ, ⅽ, ⅾ et ⅿ
atque ↅ (forma sera numeri 6), ↆ (forma vetus numeri 50) et Ↄ (C inversus - ad finem compositionis numerorum).

Numeri cardinales et ordinales Latini

recensere
arab. rom.  nomen                  ordo
   0        nihil vel zerus       nullus nulla nullum
   1  I     unus una unum         primus prima primum
   2  II    duo duae duo          secundus secunda secundum
   3  III   tres tria             tertius
   4  IV seu IIII    quattuor              quartus
   5  V     quinque               quintus
   6  VI    sex                   sextus
   7  VII   septem                septimus
   8  VIII  octo                  octavus
   9  IX seu VIIII    novem                 nonus
  10  X     decem                 decimus
  11  XI    undecim               undecimus
  11  O     undecim               (O rarum scriptum)
  12  XII   duodecim              duodecimus
  13  XIII  tredecim              tertius decimus
  14  XIV seu XIIII   quattuordecim         quartus decimus
  15  XV    quindecim             quintus decimus
  16  XVI   sedecim               sextus decimus
  17  XVII  septendecim           septimus decimus
  18  XVIII duodeviginti          duodevicesimus
  19  XIX   undeviginti           undevicesimus
  20  XX    viginti               vicesimus
  21  XXI   unus et viginti       unus et vicesimus
  21        viginti unus          vicesimus primus
  22  XXII  duo et viginti        alter et vicesimus
  22        viginti duo           vicesimus alter
  30  XXX   triginta              tricesimus
  40  XL    quadraginta           quadragesimus
  40  F     quadraginta           (F rarum scriptum)
  50  L     quinquaginta          quinquagesimus
  50  K     quinquaginta          (K rarum scriptum)
  60  LX    sexaginta             sexagesimus
  70  LXX   septuaginta           septuagesimus
  70  S     septuaginta           (S rarum scriptum)
  80  LXXX  octoginta             octogesimus
  80  R     octoginta             (R rarum scriptum)
  90  XC    nonaginta             nonagesimus
  90  N     nonaginta             (N rarum scriptum)
 100  C     centum                centesimus
 150  CL    centum quinquaginta
 150  Y     centum quinquaginta   (Y rarum scriptum)
 160  CLX   centum sexaginta
 160  T     centum sexaginta      (T rarum scriptum)
 200  CC    ducenti, -ae, -a      ducentesimus
 200  H     ducenti               (H rarum scriptum)
 250  CCL
 250  E                               (E rarum scriptum)
 300  CCC   trecenti, -ae, -a     trecentesimus
 300  B     trecenti              (B rarum scriptum)
 400  CCCC seu CD  quadringenti, -ae, -a  quadringentesimus
 400  G  vel P
 500  D     quingenti, -ae, -a     quingentesimus
 500  A vel Q
 600  DC    sescenti, -ae, -a      sescentesimus
 700  DCC   septingenti, -ae, -a   septingentesimus
 800  DCCC  octingenti, -ae, -a    octingentesimus
 900  CM    nongenti, -ae, -a      nongentesimus
1000  M     mille                  millesimus
2000  MM    duo milia              bis millesimus
2000  Z     duo milia             (Z rarum scriptum)
3000  MMM   tria milia             ter millesimus    ter milliens
4000  MMMM  quattuor milia         quater millesimus
5000     V  quinque milia
10000    X  decies milia, decem milia
100000   C  centies milia, centum milia
1000000  M milies milia, decies centena milia

Numeri qui quotiens aliquid fit dicunt

recensere
   1 x = semel
   2 x = bis
   3 x = ter
   4 x = quater
   5 x = quinquiens (etiam quinquies, sed non saepe)
   6 x = sexiens (etiam sexies)
   7 x = septiens (etiam septies)
   8 x = octiens (etiam octies)
   9 x = noniens
  10 x = deciens
 100 x = centiens
 500 x = quingentiens
1000 x = miliens
sexiens milia exprimit sex multiplicari mille partibus, arabicis notis 6 x 1000 = 6 000.
miliens sena exprimit mille multiplicari sex partibus, arabicis notis 1000 x 6 = 6 000.
                         
Linea super littera numerali indicat miliens:    

____
CLXI  = miliens CLXI = 161 x 1000 = 161 000
Linea super littera numerali una cum lineis verticalibus indicat centiens milia:
_____
|LVI| = centiens milia LVI = 56 x 100 x 1000 = 5 600 000 (lege: quinquagiens sexiens centena milia)

Exempla numerorum magnorum pecuniae

recensere

Exempla numerorum magnorum pecuniae sequuntur ea methodo quae valde ab aliis rebus numerandis differt siquidem formas peculiaris "sestertia" et "sestertium" adhibet (Res gestae divi Augusti):

  • Sestertium = centiens mille sestertiorum (100 000)
  • Sestertium quater miliens = 4 x 1 000 x 100 000 = 400 000 000 sestertii singuli
  • Sestertium miliens et quingentiens = 1 000 x 100 000 + 500 x 100 000 = 150 000 000 sestertii singuli
  • Denarium sexiens miliens. = 6 x 1 000 x 100 000 denarii = 600 000 000 denarii singuli

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad numeros Romanos spectant.
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae