Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva).

Scotia[1][2] (Anglice et Scotice Scotland ; Scotice Gadelice Alba) est civitas quae pars Britanniarum Regni est et in septentrionali insulae Magnae Britanniae parte tertia consistit.[3][4][5] Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit; Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt. Scotiae continentali sunt fines 96 milia longi cum Anglia ad meridiem et orientem iacentes, atque aliter ab Oceano Atlantico ad septentriones et occidentem, Mari Septentrionali ad septentriones et orientem, et Mari Hibernico ad meridiem circumdatur. Praeterea, Scotiae sunt plus quam septingentae et nonaginta insulae,[6] plerumque intra Insulas Septentrionales et Ebudes archipelagos.

Wikidata Scotia
Res apud Vicidata repertae:
Scotia: insigne
Scotia: insigne
Scotia: vexillum
Scotia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Anglia
Locus: 57°0′0″N 5°0′0″W
Caput: Edimburgum

Gestio

Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: John Swinney
Consilium: Scottish Parliament
Situs interretialis

Populus

Numerus: 5 404 700
Sermo publicus: Anglice, Scotice Gadelice, Scotice
Zona horaria: UTC, UTC+1
Moneta: Libra sterlingorum

Commemoratio

Paean: Flower of Scotland
Praeceptum: In My Defens God Me Defend

Sigla

Dominium interretiale: .scot
Praefixum telephonicum: +44

Tabula aut despectus

Scotia: situs
Scotia: situs

Caput Scotiae est Edimburgum.

Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Scotica Gadelica.

Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.

Scotiae superficies est 78 762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:

In planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).

Rei publicae ratio

recensere

Regni caput rex vel regina Britanniae. Praesens rex est Carolus III; rector reipublicae, primus minister Scotiae, nunc Humza Yousaf.

Legatio popularis Scotiae leges de sanitate, educatione, quietis cura, progressione oeconomica fert..

Provinciae

recensere
  Conferatur pagina principalis: Provinciae Scotiae.

Scotia in triginta duo provincias vel "areas consiliarias" dividitur:

Provinciae
Terra continens Incolae
Urbs Aberdoniae 218 220
Comitatus Aberdoniae 223 630
Angus 111 020
Argathelia et Botis 139 020
Comitatus Ayrensis Orientalis (East Ayrshire) 123 820
Comitatus Ayrensis Septentrionalis (North Ayrshire) 90 550
Comitatus Ayrensis Meridionalis (South Ayrshire) 113 960
Clackmannan 48 660
Dumbarton et Clydebank 97 790
Comitatus Dumbartonensis Orientalis (East Dumbartonshire) 110 220
Dumfries et Galloway 147 .900
Urbs Dundee 153 710
Urbs Edimburgum 441 620
Urbs Falkirk 142 610
Fife 351 200
Fines Scotiae (Scottish Borders) 105 300
Urbs Glasgovia 623 850
Inverclyde 89 990
Comitatus Lanarcensis Meridionalis (South Lanarkshire) 307 100
Comitatus Lanarcensis Septentrionalis (North Lanarkshire) 326 750
Lothiania Occidentalis 97 800
Lothiania Orientalis 146 730
Lothiania Media 79 910
Moravia 86 250
Perthensis et Kinrossensis (Perthshire and Kinross) 130 470
Renfroana (Renfrewshire) 176 970
Renfroana Orientalis (East Renfrewshire) 86 80
Urbs Stirlingum 81 630
Saltus Scotiae (Highland) 206 900
Summa terrae continentis 5 048 200
Insulae Incolae
Insulae Occidentales 29 410
Orcades insulae 19 760
Aemodae insulae 22 830
Summa insularum 72 000
Summa Scotiae 5 120 200

Vide: Index urbium Scotiae

Historia

recensere

Antiquitas

recensere
Vide et Reges Scotiae

Terra Scotica a septentrione Bodotriae Aestuarii nomine Caledonia, antiquis nota est, incolis aut Caledoniis aut Pictis ('hominibus pigmento tinctis') appellatis. Gnaeus Iulius Agricola bellum in Caledonios anno 79 intulit, quos ad Graupium Montem anno 84 vicit, sed non devicit. Annis subsequentibus, Romani fines suos retraxerunt.

Hadrianus imperator vallum a Bodotria usque ad Clotam porrexit, dein Antoninus? suum. Multi materiae? faciebat. Etiam Antoninus Pius fecit secundum vallum super vallum Hadrianum, quod vallum a Bodotria aestuario[7] ad Gottam aestuarium[7] extendebatur, et erat 39 milia longum.

Anno 197, Caledonii foedus cum Romanis rumpserunt; copiis autem Septimii Severi anno 209 victi,? fidem tamen denuo fregerunt annis 210 et 11.

Saeculo quinto, Romani de Caledonia se receperunt, et tribus Hibernicus nomine Scotti se intulerunt, qui provinciam Dalrietam incolabant, Picti Pictaviam.

In annos, Scoti aliis tribubus praevalebant. Anno 843, Cinadius I Dalrietae rex frenas et Pictaviae suscepit, Caledoniam in unam civitatem coniungens, nomine Alba (Latine 'Albania'), sive Scotia.

Medium aevum

recensere

Vide commentarium de Guillelmo Wallaceo.

Tempus recens

recensere

Factio nationalis Scotica mense Maio anni 2011 maiorem partem vicit. Die 18 Septembris 2014 quaestio de liberatatis Scotiae ad populum relata est; maior autem pars populi contra secessionem suffragata tulit.

  1. "Scotia" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
  2. Rarius "Albania" seu "Caledonia". Confer "Caledonia: pars septentrionalis Scotiae . . . regio incolis Allibaum [sic], Latine Albania Camdeno": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
  3. "The Countries of the UK". Office for National Statistics. 6 Aprilis 2010 .
  4. Countries within a country. . 10 Downing Street .
  5. ISO 3166-2 Newsletter Date: 28 Novembris 2007, no. I-9, "Changes in the list of subdivision names and code elements" (Page 11). . International Organization for Standardization codes for the representation of names of countries and their subdivisions – Part 2: Country subdivision codes .
  6. Scottish Executive Resources. . Scotland in Short (Scottish Executive). 17 Februarii 2007 
  7. 7.0 7.1 Theatrum orbis terrarum sive atlas novum (Amstelaedami, apud I. Blaeu, 1654), pars quinta. [1] (Latine)

Bibliographia

recensere
  • Devine, T. M. (1999) 2000. The Scottish Nation 1700–2000. Ed. nova. Londinii: Penguin. ISBN 0-14-023004-1.
  • Donnachie, Ian, et George Hewitt. 2001. Dictionary of Scottish History.
  • Keay, John, ee Julia Keay, eds. 2001. Collins Encyclopedia of Scotland. Ed. secunda.
  • Koch, J. T. 2006. Celtic Culture: a Historical Encyclopedia. ABC-CLIO. ISBN 1-85109-440-7.
  • Tabraham, Chris, et Colin Baxter. 2004. The Illustrated History of Scotland.
  • Trevor-Roper, Hugh. 2008. The Invention of Scotland: Myth and History. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-13686-2.
  • Watson, Fiona. 2003. Scotland; From Prehistory to the Present. Tempus
  • Wilson, Neil. 2013. Lonely Planet Scotland.
  • Wormald, Jenny. 2005. The New History of Scotland.

Nexus interni

 
Porta: Britanniarum
Regnum

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scotiam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 57°0′0″N 5°0′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Vision of Britain • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Vicecomitatus seu praefecturae historicae Scotiae

Aberdonensis • Aerensis • Angusia • Banfiensis • Bervicensis • Bota • Cathanesiensis • Clackmannanensis • Cromartiensis • Drumfrisiensis • Dumbartonensis • Edinburgensis (Lothiana Media) • Elginensis (Moraviensis) • Ergadia • Fifa • Hadintoniensis (Lothiana Orientalis) • Invernessensis • Kincardinensis • Kinrossensis • Kircubriensis • Lanarkensis • Lithgoana (Lothiana Occidentalis) • Nairnensis • Orcadensis • Pebliensis • Perthensis • Renfroana • Rossensis • Roxburgensis • Selkirkensis • Sterlinensis • Sutherlandensis • Victoniensis • Zetlandia

Nationes Regni Britanniarum (et capita)