Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Agesilaus (Xenophon)

Latinitas bona
E Vicipaedia


Vide etiam paginam discretivam: Agesilaus.

Agesilaus est laudatio regis Spartae Agesilai II post mortem eius (circa 360 a.C.n.) a Xenophonte conscripta, qui eum in pluribus expeditionibus militaribus comitatus erat atque ita testis factorum fuerat. Plures laudationes funebres huius regis illo tempore editae sunt, sola Xenophontea hodie exstat.

Plerasque res gestas a rege Agesilao iam narraverat Xenophon in Hellenicis suis : itaque saepe paucis vel immutatis verbis vel additis vel sublatis eaedem sententiae repetuntur e priore opere (cap. 1-2). Nihilominus virtutes amici sui, ut aequum est in laudatione, prolixius et studiosius in maius attollit (cap. 3-11). Itaque argumentum huius libelli non multum distat a Cyropaedia, id est descriptione regis perfecti.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]