Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Ascalabus

E Vicipaedia
Redactio 08:27, 7 Septembris 2013 a conlatore Andrew Dalby (disputatio | conlationes) facta (HotCat: -Categoria:Metamorphoses)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Ascalabus in mythologia Graeca fuit filius Mismae. Demeter, cum ad petendam filiam Persephonem vagans ad Mismem in Attica appropinquaret, hospitio benigne accepta est, et quia defessa sitiensque erat, Misme ei potionem (cyceon) dedit. Vase a dea uno haustu exhausto, Ascalabus, deam deridens, totum dolium reddi iussit. Demeter, hostis mores indignabunda, ei paucas guttas in vase reliquas sparsit, eum in lacertam commutans.[1][2]

  1. (Antonin. Lib. 24; Ov. Met. v. 447, ubi fabula similis nattatur, quamquam sine nominus Mismae et Ascalabi.
  2. Pro aliis fabulis de Demetre in Attica, vide Baubo, Iambe, et Metaneira.
  • Welcker. Das Kunst-Museum zu Bonn.
  • Grant, Michael, et John Hazel. Who's Who in Classical Mythology.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ascalabum spectant.
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!