Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Carolus Borromaeus

E Vicipaedia
Redactio 07:16, 29 Octobris 2011 a conlatore EmausBot (disputatio | conlationes) facta (r2.6.4) (automaton mutat: nl:Carolus Borromeus)
Vexillum generale cardinalis
Carolus Borromaeus
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Sanctus Carolus Borromaeus ab Ioanne Ambrosio Figino picto
archiepiscopus Mediolani
Natus 2 Octobris 1538
presbyter ordinatus 1563
episcopus nominatus 1563
Cardinalis promulgatus 25 Ianuarii 1560
a papa Pio IV
Mortuus 3 Novembris 1584

Carolus Borromaeus [1] (nobili genere natus Aronae die 2 Octobris 1538; Mediolani die 3 Novembris 1584 mortuus) fuit praeclarus archiepiscopus Mediolani ac cardinalis. Ecclesia Catholica eum sanctum putat. Festa dies Santi Caroli die 4 Novembris est.

Vita

Carolus filius comitis Aronae Giberti II ac Margaritae Medicis in oppidum familiae apud lacus Verbanum natus est. Anno 1559 apud universitatem Papiae doctor utriusque iuris fit.

Eodem anno frater matris eius Ioannes Angelus Medici papa factus est et sibi nomen imposuit Pium IV. Ab avunculo Carolus die 25 Ianuarii 1560 cardinalis creatus est.

Post mortem fratris eius Fridericus anno 1563 Carolus presbyter ac episcopus ordinatus est et concilio Tridentino interfuit.

Post concilium Carolus in Mediolano pro emendatione Ecclesiae Catholicae et etiam in Helvetiae vallibus contra Protestantes vehementer pugnavit. Anno 1579 Collegium Helveticum Mediolani condidit ad futuros presbyteres e pagis Catholicis Helvetiae educandi et ad doctrinas Ecclesiae reformationis tegendi.

Die 1 Novembris 1610 Carolus canonizatus est.

Nexus externi

Nota