Numidia
Numidia fuit antiquum Numidianorum(en) regnum in Africa septentrionali et occidentali situm, primum in terra quae nunc Algeriam constituit, sed deinde se per terras Tunisiam et Libyam hodie continentes extendens. Quae politas primum inter Massylios(en) in oriente et Masaesylos(en) in occidente dividebatur. Secundo autem Bello Punico annis ab 218 ad 201 a.C.n. saeviente, Masinissa(en), rex Massyliorum, Syphagem(en) Masaesylorum vicit, ut Numidiam in primam civitatem gentis Mazacium coniungeret.[1] Regnum sic civitas sui iuris natum postea provincia Romana et cliens Romanus factum est.
Nunc tamen Arabi eam al Djezaïr et populi Latini Algeriam appellant. Ei principalia oppida fuerunt Siga, Portus Magnus, Iol, Saldae, Sitifis, Cirta vel Constantina, et Hippo Regius.
Regnum
[recensere | fontem recensere]Regnum unicum anno 202 a.C.n. constitutum est. Notiores reges fuerunt Massinissa et Iugurtha, victus a Gaio Mario, Romanorum duce, post arduum bellum. Anno 46 a.C.n., regnum primo in dicionem populorum Romanorum exactum est. Anno 25 a.C.n., Augustus iterum regem nominavit. Anno 40 a.C.n.,? Numidia iterum provincia facta est.
Reges Numidiae
[recensere | fontem recensere]- Massinissa 202–148 a.C.n.
- Micipsa 148–118 a.C.n.
- Gulussa 148–ante annum 118 a.C.n.
- Mastanabal 148–145 a.C.n.
- Hiempsal I 118 a.C.n.
- Adherbal 118–112 a.C.n.
- Iugurtha 118–104 a.C.n.
- Gauda 104–88 a.C.n.
- Hiempsal II 88–60 a.C.n.
- Iuba I 60–46 a.C.n.
- [Populus Romanus 46–25 a.C.n. ]
- Iuba II 25–23 a.C.n.
- Ptolemaeus 23–40 a.C.n.?
Provincia Romana
[recensere | fontem recensere]Provinciam Romanam factam invaserunt eam multae gentes, inter quas Vandali, Byzantini, Arabi, Hispani, Franci. Ibi Mauritius Boitel notus pictor Francogallicus picturas biennium pingebat.
Nexus interni
- Carthago
- Marcus Cornelius Fronto
- Iarba
- Quintus Lollius Urbicus
- Mauritania
- Maximilianus (sanctus)
- 1368 Numidia
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Thomas M. Leonard (2013). Encyclopedia of the Developing World. Routledge. pp. 169. ISBN 978-1-135-20508-9.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Werner Huß, "Numidae, Numidia" in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 1056–1058.