Rhamses II
Rhamses[1] seu Ramses,[2] secundus huius nominis, fuit divus Aegypti rex, ab anno 1290 a.C.n., cum patri Setho I succederet, usque ad annum 1224 a.C.n.. Tertius etiam pharao XIX° domus regiae fuit. Templum in eius memoriam prope Thebas dedicatum, Ramesseum hodie dictum, cuius ruinae etiamnunc admirationem movent, apud Diodorum Siculum iam descriptum inveneris[3].
Res gestae et eventa
[recensere | fontem recensere]Bellum contra Hetthaeos gessit, quos autem proelio apud Cates anno 1285 a.C.n. superare non potuit. Anno 1270 a.C.n. foedus pacis cum imperio Hetthaeorum icit. Quo regnante, Aegyptii multa et praeclara templa exstruxerunt, ut in Thebis. In traditione biblica, 1280 a.C.n. Iudaei sub Mose Aegyptum reliquerunt, sed hoc hodie ab eruditis negatur. Amenephthis (Merenptah) pharao ei successit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cornelius Tacitus, Annales 2.60.
- ↑ "Ramses II.": Rüter, "De Ctesiae Cnidii fide et auctoritate", in Wilhelm Klingender, ed., Programm des evangelischen Gymnasiums zu Gütersloh. Ostern 1873. Bielefeld, 1873.
- ↑ Bibliotheca Historica I.47-49. Haec descriptio ad Hecataeum Abderitem referenda videtur. Ab illis "monumentum Osymandiae" appellabatur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Balout, Lionel, et C. Roubet, eds. 1985. La momie de Ramsès II: contribution scientifique à l'égyptologie. Lutetiae: Recherche sur les civilisations.
- James, T. G. H. 2000. Ramesses II. Novi Eboraci: Friedman/Fairfax Publishers.
- Kitchen, Kenneth. 1983. Pharaoh Triumphant: The Life and Times of Ramesses II, King of Egypt. Londinii: Aris & Phillips. ISBN 0856682152.
- Tyldesley, Joyce. 2000. Ramesses: Egypt's Greatest Pharaoh. Londinii: Viking/Penguin Books.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ramsen II spectant. |
Antecessor: Sethos I |
Pharao 1290-1224 |
Successor: Amenephthis |