Solum subargillosum
Solum subargillosum[1] est genus soli sedimentarium, quod praeter harenam et pulverem argillae particulas multas habet. A 10 ad 30% argillas sola subargillosa continent. Argilla in his caolinite vel illite vel montmorillonite abundat, harena quartzite. In divortiis aquarum altitudo solorum subargillosorum metro non maior est, in demissionibus usque ad quattuor metra crescit.
Solum subargillosum aquam tenet nec per se facile ire permittit. Si umidum est, crassum et lentum et tenax fit, exsiccatum autem firmum et durum; et umidum et siccum ad fodiendum difficilius est.
In geographia physica sola subargillosa dividuntur in
- erraticia (quae moles erraticas habent),
- loessaceis similia et
- tectoria.
Solum nigrum est solum subargilossum herbis per multis annos in regione non sicco transformatum. Solum griseum e subargilloso in steppis siccis et semidesertis oritur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. Суглинок.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Solum subargillosum in Encyclopaedia Britannica
- Solum subargillosum in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)