Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Ala (Germania)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Ala (discretiva).
Wikidata Ala (Germania)
Res apud Vicidata repertae:
Ala (Germania): insigne
Ala (Germania): insigne
Civitas: Germania
Locus: 48°50′14″N 10°5′37″E
Numerus incolarum: 69 147
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Thilo Rentschler
Procuratio superior: Aalen VVG, Ostalbkreis

Geographia

Superficies: 146.63 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Briovera, Christchurch, Tatabánya, Antiochia ad Orontem, Phycocle

Tabula aut despectus

Ala (Germania): situs
Ala (Germania): situs
Castellum Romanum

Ala [1] (-ae, fem.) (Theodisce Aalen) est oppidum Badeniae et Virtembergiae orientalis, circiter 70 km a Stutgardia, 50 km a Ulma distans. Sita est Ala in valle Cocherae superioris, in sinu Alano, quod est margo septentrionalis et orientialis Alpium Suevicarum.

Oppidi temporibus fundationis, inter annos 1241 et 1246, vicus nominis eiusdem fuit, ita olim et oppidum Alae et vici Alae iuxtim exstabant. Anno 1360 Ala Urbs Imperialis nominata est. Post incendium grave annis 1634 compluria aedificia, ut conciliabulum et ecclesia urbis, restiuenda fuerunt. Anno 1803 fuit Ala Oberamtsstadt (oppidum summi) nominata; hodie est municipium Circuli Alpium Orientalium, simul Mittelzentrum (centrum medium, cum infrastructura altiore). Industriae rami momenti maioris inveniuntur Alae artis mechanicae, opticae, chartariae, informaticae, textuum. Academia Technica et Oeconomica Alari sex milia studentium hominum Ala pariter urbs academica est.

Alae flumen eiusdem nominis, videlicet Ala, in Cocheram fluit.

Administratio

[recensere | fontem recensere]

Ala est caput circuli administrativi cum nota autocineti "AA".

Academia Technica et Oeconomica Alari sex milia studentium hominum Ala pariter urbs academica est.

Alae gymnasia tria sunt: Gymnasium Nicolai Copernici, Gymnasium Christiani Friderici Danieli Schubart, Gymnasium Theodori Heuss.

In urbe Bibliotheca Linguae Esperanticae et museum invenitur; Opus fundatum FAME quotannis cum politicis praemium culturale de communicatione internationali promovenda attribuit.

Nexus interni

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alam spectant.