Aldus Manutius
Obitus: 6 Februarii 1515; Venetiae
Patria: Res publica Veneta, Dicio Pontificia
Familia
Aldus Pius Manutius (Italiane: Aldo Pio Manuzio; natus Teobaldus Manucci Sermonetae aut Bassiani in Latio anno circiter 1449; obiit Venetiae die 6 Februarii 1515) fuit illustris editor et typographus Venetianus.
Linguae Graecae in primis studuit Aldus Manutius adeo ut etiam Academiam condere voluerit ad studia Graeca promovenda. Ita maximorum auctorum antiquorum editiones principes[1] impressit : Aristoteles (1495), Aristophanes (1498), Herodotus (1502), Thucydides (1502), Sophocles (1502), Euripides (1503), Aristophanes (1503), Demosthenes (1504), Plato (1513), oratores Attici (1513) etc. Tales editiones principes ab Aldo Manutio factae Aldinae nominantur. Inter eruditos qui operam illis cum Aldo dederunt, in primis Marcus Musurus, vir Graecus, memorandus est.
Magnas novitates in rem librariam quoque introduxit : primus enim anno 1499 abecedarium Italicum conflavit et in Vergilio suo anno 1501 adhibuit. Quae litterae, quamquam privilegium a civitate Veneta impetraverat, mox in tota Europa imitatae sunt, Lugduni in primis[2]. Post Vergilium alios classicos Latinos, Horatium, Martialem, Lucanum, Valerium Maximum etc typis Italicis sine commentario in parvis codicibus in-8° edidit. Ita illos auctores classicos primus non tam ad usum scholarum quam ad delectationem litteratorum hominum libros in itinere secum circumferre cupientium destinabat.
Anno 1502 circa mensem octobrem insigne officinae suae, quod in prima ultimaque pagina codicum suorum imponeret, sibi elegit imaginem e nummo antiquo sumptam, scilicet quibusdam denariis imperatoris Titi : delphinum ancorae sese circumvolventem, breviter 'Ancoram Aldinam' dictam, quam 'hieroglyphice' -id est in lingua symbolica imaginum- idem significare putabat atque sententiam ab imperatore Augusto dilectam[3] : Festina lente, (delphinus = velocitas, ancora = stabilitas).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Graece scilicet : versiones Latinae vel vernaculae saepe prius editae erant.
- ↑ D.J. Shaw, 'The Lyons counterfeit of Aldus's italic type: a new chronology', in The Italian book, 1465-1800…, curatore D.V. Reidy, Londini 1993 : 117-134. Johanna Kostylo, Commentary on Aldus Manutius's Warning against the Printers of Lyon (1503) in Primary Sources on Copyright (1450-1900).
- ↑ Suetonius, Aug. XXV. Aulus Gellius, Noct. Att., X,11.
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Aldus Manutius and Renaissance culture : essays in memory of Franklin D. Murphy : acts of an International Conference (Venise and Florence, 14-17 June 1994), curante D. S. Zeidberg. Florentiae : Leo S. Olschki, 1998
- Martinus Lowry, The world of Aldus Manutius : business and scholarship in Renaissance Venice, Oxoniae : Blackwell, 1979
- Antonius Augustinus Renouard, Annales de l'imprimerie des Alde ou histoire des trois Manuce et de leurs éditions, Parisiis : Jules Renouard, 1834 (tertia editio). Hic legere potes
- M. Sicherl, Griechische Erstausgaben des Aldus Manutius: Druckvorlagen, Stellenwert, kultureller Hintergrund, Paderbronnae, 1997 Recensio critica
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Aldum Pium Manutium spectant. |