Aloisius Galvanus
Aloisius Galvanus vel Aloysius Galvanus (Italiane Luigi Galvani Bononiae die 9 Septembris 1737 natus; ibidem die 4 Decembris 1798 mortuus) fuit physicus bio-electromagnetismi ac philosophus.
De vita anteriore
[recensere | fontem recensere]Galvanus apud Almam Matrem Studiorum philosophiae et medicinae studebat, annoque 1759 doctor factus est, sicut eius pater. Anno 1772 praeses universitatis factus est.
Die 6 Novembris 1786, Galvanus fortuito animadversione declaravit galvanismum, de quo physiologus Aemilio du Bois-Reymond ("ignoramus et ignorabimus") in opere suo Untersuchungen über tierische Elektrizität (investigationes de animali electricitate) rettulit. Ille quoque experimentis enim ranis motus musculares et nervorum ex viribus electricitatis elici cognovit.[1]
Miscellanea
[recensere | fontem recensere]- Nomen Galvani superat ad hodiernum in nominibus cellula Galvanica, galvanometro, et galvanizatione
- Cratera lunaria quoque Galvani propter illum appellata est
- Nomen Galvani datum est lyceo Bononiensi
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Galvanus, A. (1791), De viribus electricitatis in motu musculari.
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |