America Russica
Appearance
America Russica fuit colonia Imperii Russici annis ab 1772 ad 1867, quae in terris Alascanis et insulis Aleutiis consistebat, et a Societate Russica et Americana societate mercatoria administrabatur. Russia Alascam in suam dicionem anno 1772 redegit. Colonia autem lucrum non dabat. Idcirco anno 1867 Imperium Russicum Alascam Civitatibus Foederatibus vendidit.
Caput coloniae fuit urbs Novo-Archangelscensis.
Memoria Russica in Alasca non dum exstincta est: aliquot indigenae Aleutiarum Christianismum Orthodoxum iam profitentur.
Praefecti Americae Russicae
[recensere | fontem recensere]- Alexander Baranov
- Leontius Hagemeister
- Simon Ianovski
- Matthaeus Muraviev
- Petrus Čistiakov
- Ferdinandus Wrangel
- Ioannes Kupreianov
- Adolfus Etholén
- Michael Tebenkov
- Nicolaus Rosenberg
- Alexander Rudakov
- Stephanus Voievodski
- Ioannes Furuhjelm
- Demetrius Maksutov
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- История Русской Америки, 1732—1867 : В 3 т. : Монография / Под общ. ред. Н. Н. Болховитинова; Рос. акад. наук. Ин-т всеобщ. истории. — М. : Междунар. отношения, 1997.