Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Aquaeburgum ad Aenum

E Vicipaedia
Insigne Aquaeburgi urbis

Aquaeburgum[1] ad Aenum vel Aquaburgum[2] (Theodisce Wasserburg am Inn) est commune et urbs in circulo Bavarico Rosenheim.

Aquaeburgum habet singularis situs. Ager urbanus vetus est situs in paeninsula paene plene a flumine Aeno circumfluente, quae lingula angusta tantum perveniri potest. A ripa praerupta opposita usque ad 70 metrorum alta omnem urbem veterem, earum aedificia ad aetatem mediam repertinent, conspici potest. In flumine apud urbem parva insula est, cuius nomen Theodiscum Kapuzinerinsel de monasterium Capucinorum pristinum admonet.

Quidem paeninsulam pristina saecula constanter ad orientem et septentriones crevisse, sed ripam oppositam simul minutam esse urbis veteris forma ac aetate aedificiorum cognoscibile est. Quae progressio demum munimento ripae construendo officinam energeticam ad Aenum prima parte saeculi 20 finita est. In photographiis veteribus ergo videri potest ripam oppositam ante paucos decennios contra hodie non silvestris fuisse.

Vicina communia sunt septentrionalia Soyen et Babensham, orientale Isolvinga, meridiana Griesstätt et Ramerberg, occidentale est Edling.

  1. Benedict, Friedrich, Orbis latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 1. A - D, Braunschweig 1972, S. 121.
  2. Benedict, Friedrich, Orbis latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 1. A - D, Braunschweig 1972, S. 121.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]