Archidamus V
Archidamos V (mortuus 227 a.C.n.), e stirpe Eurypontidarum, fuit rex Spartae circa 228-227 a.C.n.. Collega ei fuit Cleomenes III, e stirpe Agiadum.
Filius regis Eudamidae II et Agesistratae, frater Agidis IV qui regnavit inter 244 et 241 a.C.n., Archidamus Messenen anno 241 a.C.n. fugere potuit antequam a rege inimico Leonida caperetur cuius iussu Agis morte damnatus est. Vitam exsulis ibi egit donec mortuo fratris filio adhuc puero[1] a Cleomene III in eius successionem et consortium regni benigne accitus Spartam venit ubi statim occisus est. Incertum est utrum iussu Cleomenis ut volebat Polybius an invito Cleomene per Agidis inimicos ultionem reformidantes perierit, ut adfirmabat alius rerum gestarum scriptor Phylarchus[2]. Vix regnasse igitur dici potest.
Duos liberos e filia Hippomedontis genuerat qui non regnaverunt quia anno 219 a.C.n. ephori pecunia corrupti in throno Eurypontidarum Lycurgum collocarunt, etsi stirpe regia non erat[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Eudamidas III ab historicis dicitur.
- ↑ Apud Plutarchum, Cleomenes V.3.
- ↑ Polybius IV.35.13-15.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Plutarchus, "Cleomenes" in Vitis Parallelis 1.1 et 5.2-3.
- Polybius, libro quinto Historiarum 37 necnon libro quarto 35.13 et libro octavo 35.3-5.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- ̈Thomas W. Africa, Phylarchus and the Spartan revolution, University of California press, 1961 Recensio critica Altera recensio critica Alia recensio critica
- ̈U. Bernini, "Archidamo e Cleomene III. Politica interna ed estera a Sparta (241-227 a.C.)," Athenaeum 1982(60) ː 205-223.
- ̈ Paul Cartledge et Anthony Spawforth, Hellenistic and Roman Sparta : a tale of two cities, Routledge 1989 et 2002 Apud Guglum librorum Recensio critica
- ̈Paulus Cloché, "Remarques sur les règnes d'Agis IV et de Cléomène III", Revue des Études Grecques 1943 ː 53-71
- Edmundus Levy, Sparte histoire politique et sociale jusqu'à la conquête romaine, Parisiis, 2003
- ̈Benjamin Shimron, Late Sparta : the Spartan revolution, 243-146 B.C., Arethusa, 1972