Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Biesheim

E Vicipaedia
Biesheim: communis tabula
Biesheim: curia municipalis
Biesheim: aquae turris

Biesheim est commune Francicum 2'506 incolarum (anno 2012) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.

Tempore Romanorum Olino ibi erat[1]. Locus archaeologicus hodie Theodisce Kastell Oedenburg-Altkirch vocatur. Saeculis 1 ad 4 exercitus Romanus castra apud ripam fluminis Rheni inter urbes Basileam et Argentoratum in provincia Maxima Sequanorum construxit, non longe a castris Montis Brisiaci.[2] Saeculis 2 ad 5 vicus fanumque prope castra orti sunt. Fanum cum 4 templis et aliis aedificiis Mithraeumque nota sunt. Res archaeologicae in castro, vico, fano repertae in museo archaeologico urbis Biesheim servantur.

  1. [1] [2] [3].
  2. Marcus Zagermann: Der Breisacher Münsterberg. Die Befestigung des Berges in spätrömischer Zeit. In: Heiko Steuer, Volker Bierbrauer (edd.): Höhensiedlungen zwischen Antike und Mittelalter von den Ardennen bis zur Adria. Walter de Gruyter, Berolini 2008. ISBN 978-3-11-020235-9, pp. 165–185.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Castra Romana saeculo 4.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Biesheim spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 48°2′27″N 7°32′36″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68036" apud INSEE
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!