Blastozoa
Appearance
Blastozoa sunt subphylum animalium exstinctorum quae ad phylum Echinodermata pertinent. Praecipua huius subphyli proprietas est praesentia hydrospirarum.[1]
Taxinomia
[recensere | fontem recensere]Subphylum ab omnibus auctoribus non agnoscitur; secundum Kazlev,[2] inter Blastozoa sunt quinque classes:
- Classis Eocrinoidea (Cambrico–Siluricum)
- Classis Parablastoidea (Ordovicico)
- Classis Rhombifera = Cystoidea, parte (Ordovicico–Devonicum)
- Classis Diploporita = Cystoidea, parte (Ordovicico–Devonicum)
- Classis Blastoidea (Silurico–Permium)
Secundum autem The Paleobiology Database,[3] subphylum Blastozoa classem Eocrinoidea solum comprehendit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Echinoderms: Crinozoa & Blasozoa," apud situm paleo.cortland.edu.
- ↑ M. A. Kazlev (2002), Echinodermata. Palaeos.
- ↑ "The Paleobiology Database"[nexus deficit] apud situm paleodb.org.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Blastozois apud situm mcz.harvard.edu
Haec stipula ad Echinodermatum spectat. Amplifica, si potes! |