Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Calendarium Gregorianum

E Vicipaedia
Papa Gregorius XIII.
Perpetuum calendarium Gregorianum.
Christophorus Clavius.

Calendarium Gregorianum hodie plurimis in civitatibus ut calendarium publicum in usu est. Ex emendatione calendarii Iuliani profectum est, quae primo ab Aloysio Lilio et post mortem eius a Christophoro Clavio proposita a Gregorio XIII papa bulla Inter gravissimas die 24 Februarii 1582 promulgata est. Cursu temporum in calendarii Iuliani aliorumque calendariorum locum successit.

Cum imprimis annuum spatium, quod in calendario Iuliano 365.25 dierum est, ad 365.2425 dies mutatum sit, statim nova dierum calculatio cum novo calendario necesse fuit. Inde intellegi potest, quod civitates novum calendarium non nisi dubitanter acceperunt. Ultima civitas, quae hoc calendarium assumpsit, erat Res Publica Popularis Sinarum anno 1949.

Praeliminaria calendarii reformandi

[recensere | fontem recensere]

Causa calendarii reformandi non solum annus calendarii Iuliani nimis longus prae anno solari fuit, sed etiam computus paschalis magis magisque difficilius. Iam Beda Venerabilis anno 725 animadvertit lunam plenam ante diem computatam evenisse.[1]. Dum currit tempus, declinatio augebatur; anni bisextiles, qui per ordinem intercalati sunt errorem exaequare non potuerunt.

A saeculo XIV varia calendarii reformandi proposita facta sunt – inter alios a Nicolao Cusano iussu Concilii Basiliensis, a Regiomontano et a Nicolao Copernico. Quae quidem omnia reiecta sunt. Tamen Copernici opus De revolutionibus orbium coelestium nec Prutenicae Tabulae Coelestium Motuum ab Erasmo Reinhold confectae fundamenta facta sunt reformationis demum a Gregorio XIII papa iussae.

Impulsus reformationis desiderium fuit, ut festum paschale iusto die celebretur.

In commissionem reformatoriam, cui cardinalis Gulielmus Sirletus praefuit, Aloisius Lilius (usque ad annum 1576, postea frater suus Antonius), Christophorus Clavius et alii mathematici ac astronomi vocati sunt, qui denique convenerunt calendarium ita emendandam esse, ut Aequinoctium veris iterum prope diem 23 Martii (sicut anno 46 a.C.n. quo calendarium Iulianum factum est), accuratius die 21 Martii, eveniret, aequinoctium hac die exactiore longitudinis anni calculatione stabiliretur et novus ad diem paschalem computandum algorithmus introduceretur.

Ut calendarium novum elaboraret Iesuita Germanus Christophorus Clavius, qui tum Romae apud Collegium Romanum mathematicam docuit, a papa iussus est. Maxima ex parte ea, quae Aloisius Lilius medicus ac astronomus proposuerat, secutus est.

Institutio calendarii novi

[recensere | fontem recensere]

Omissio decem dierum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1582 quo calendarium mutatum est, ut dies aequinoctii corrigeretur, dies decem ex anni cursu sumpti sunt. Itaque in illis civitatibus Catholicis, quae reformationem statim observaverunt, diem Iovem, 4 Octobris, ilico dies Veneris, 15 Octobris, secutus est, consecutione dierum hebomadis servata. Status rerum, qualis tempore Concilii Nicaeni Primi exstabat, ferme redintegratus est. Mense Octobri electus est, quod hoc mense numerus festorum sanctorum minor, ut omissio minus turbationis efficeret.[2]

Novus ordo annorum intercalariorum

[recensere | fontem recensere]

Anni intercalarii ita modificati sunt, ut quisque annus, qui per quattuor exacte dividitur, est annus intercalarius his annis exceptis, qui per 100 dividuntur; tamen anni centenarii, qui per 400 dividuntur, anni intercalarii sunt (annus 1900 exempli gratia non est annus intercalarius, est autem annus 2000).

Aequatio lunaris

[recensere | fontem recensere]

Ad diem paschalem computandum cyclus lunaris adhibebatur: Quoque undevicesimo anno sol et luna in eandem constellationem stellarum conveniunt et vices lunae in eundem diem calendarii cadunt. In calendario Iuliano exiguus error, qui unum diem intra 301 annos effecit, neglectus est. In calendario reformando aequatio lunaris in computum paschalem recepta est constituens, ut dies plenilunii veris (dies ubi primo plena pluna post vernale occurrit aequinoctium) quoque 312.5 anno (octo dies intra 2500 annos) in calendario Iuliano unum diem in anteriorem moveretur.

Menses anni in calendario Gregoriano

[recensere | fontem recensere]
  1. Ianuarius, 31 dies
  2. Februarius, 28 aut 29 dies
  3. Martius, 31 dies
  4. Aprilis, 30 dies
  5. Maius, 31 dies
  6. Iunius, 30 dies
  7. Iulius, 31 dies
  8. Augustus, 31 dies
  9. September, 30 dies
  10. October, 31 dies
  11. November, 30 dies
  12. December, 31 dies

Principium anni

[recensere | fontem recensere]

Fere eadem aetate, sed non simul cum reformatione calendarii, principium anni publice in diem 1 Ianuarii motum est, qui propter nomen (ianua = ostium, porta), sed etiam, quod festo nativitatis Domini et solstitio hiemali propinquus est, aptus primus anni dies esset. Praeterea traditio Romana servata est. Medio Aevo annus variis diebus coepit, inter quos Christi Natalis, Pascha, Annuntiatio Domini.

Neque bulla papalis neque relativi canones anni prinicipium statuerunt. Tamen reformatio Gregoriana aliquid momenti habuit, quod bullae papali index festorum Sanctorum additus erat, qui reliquos festos anni 1582 usque ad diem 31 Decembris rettulit et illos anni sequentis (sive annorum futurorum) die 1 Ianuarii incipiens.

Multae civitates diem 1 Ianuarii principium anni novi statuerunt, antequam calendarium Gregorianum receperunt.

Introductio calendarii

[recensere | fontem recensere]

Mutatio calendaria primum non nisi a paucis civitatibus Catholicis facta est. Aliae, quae auctoritatem papae non agnoverunt, calendarium antiquius retinuerunt. Dum utrumque calendarium in usu est, dies semper duobus modis calculari debebant, quo magna inter gentes incommoda et negotiorum difficultates ortae sunt. Itaque Borussia anno 1610, magna pars Scandinaviae tandem anno 1700, Imperium Britannicum anno 1752, Russia anno 1918, et Graecia anno 1923 calendarium Gregorianum sequi coeperunt.


Receptio calendarii Gregoriani

[recensere | fontem recensere]
civitas receptio
calendarii Gregoriani
principium anni
1 Ianuarii
Respublica Veneta 1582 1522
Sacrum Romanum Imperium, Corpus Catholicorum
(una cum Archiducatu Austriae et plurimis locis Helvetiae Catholicis)
1582 1544
Polonia-Lituania, Hispaniae et Portugalliae regna cum coloniis 1582 1556
Franciae regnum cum coloniis 1582 1564
Nederlandia Hispanica meridiana (hodie: Belgica) 1582 1576
Nederlandiae pars 1582 1583
Bohemiae regnum, Subsilvaniae pagus 1584
Regnum Hungariae 1587
Transsilvaniae principatus 1590
Borussiae ducatus 1612
Elisatia (nunc Francia) 1648
Valesiae pagus 1655
Regnum Danorum, Corpus Evangelicorum Sacri Romani Imperii 1700 1559
Nederlandia boreo-orientalis 1700 1583
Pars Catholica Glaronae pagi 1700
Plurimae Helvetiae loci Protestantici, inter quos Basilia, Berna, Genava, Scafusa et Turicum 1701
Abbatis Cella Exterior, Sanctogallum urbs et pars reformata Glaronae pagi[3] 1724
Magnus Ducatus Tusciae 1750 1721
Scotia regnum[4] 1752 1600
Angliae regnum cum coloniis 1752 1752
Sueciae regnum 1752 1559
Ducatus Lotharingiae 1760 1579
Ultima communia in pago Grisoniae 1812
Alasca (pars Civitatum Foederatarum Americae) 1867
Magnus Ducatus Finlandiae 1867(?)
Iaponiae regnum 1873
Bulgariae regnum 1916
Imperium Ottomanicum/Turcia 1917* 1917
Russia Sovietica[5] 1918 1700
Romaniae regnum 1919
Unio Sovietica 1922
Graeciae regnum (monte Atho excepto) 1924
Res Publica Popularis Sinarum 1949

*Initio anni 1926 in Turcia calculatio annorum a Christo nato introducta est, antea (ab ultimis Imperii Ottomanici annis) calendarium Gregorianum annis secundum Hegiram computatis adhibitum est

Nexus interni

  1. J. D. North, "The Western Calendar: 'Intolerabilis, Horribilis, et Derisibilis': Four Centuries of Discontent." In: G. V. Coyne, M. A. Hoskin, O. Pedersen, Gregorian Reform of the Calendar: Proceedings of the Vatican conference to commemorate its 400th anniversary. Specola Vaticana, Città del Vaticano, 1983 (in interrete); p. 78
  2. A. Ziggelaar: The Papal Bull of 1582 Promulgating a Reform of the Calendar. In: G. V. Coyne, M. A. Hoskin, O. Pedersen, Gregorian Reform of the Calendar: Proceedings of the Vatican conference to commemorate its 400th anniversary. Specola Vaticana, Città del Vaticano, 1983 (in interrete); p. 223
  3. Historisch-Biographisches Lexikon der Schweiz vox »Zeitrechnung« statui partem Glaronae reformatam demum anno 1798 calendarium Gregorianum recepisse.
  4. Mike Spathaky: Old Style and New Style Dates and the change to the Gregorian Calendar, 2006
  5. Diem 31 Ianuarii dies 14 Februarii secutus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Bulla Inter Gravissimas
  • Bulla Inter Gravissimas (et commentarium)