Carmen Limericum
Carmen Limericum (Anglice: limerick) est genus artis poeticae, quo de rebus venereis saepius lascivitur cum satura et verso intercalari, pupulum factum est a Eduardo Lear.
Omnia limerica quinque versus habent, rimae systematis a-a-b-b-a.
Versus I, II et V tres, III et IV duos pedes habent. In plurimis limericis, pedes sunt anapaesti; videlicet, componuntur omnia duabus syllabis lenibus, tum una syllaba forti.
Magna copia limericorum scribendorum:
Explanatio numerorum altera
[recensere | fontem recensere]Constat limericum, siquod Latinis versibus componatur, in carminibus generis lyrici esse numerandum. Cuius quasi fundamentum versus esse Pherecrateus videtur. Stropha limerica ex duobus versibus Pherecrateis dactylo singulo post basin Aeolicam interposito acephalis, duobus versibus Pherecrateis acephalis catalecticis, uno versu Pherecrateo dactylo singulo post basin Aeolicam interposito acephalo constat (2 ^pherda, 2 ^pher^, ^pherda). Versuum autem tam primi, alterius, extremi quam tertii quartique syllabas extremas consonare oportet.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Limericum Thomae Aquinatis
[recensere | fontem recensere]Thomas Aquinas primus inventor limerici fuisse, sed rudioris, videtur:
- Sit vitiorum meorum evacuatio
- Concupiscentiae et libidinis exterminatio
- Caritatis et patientiae
- Humilitatis et obedientiae
- Omniumque virtutum augmentatio.[1]
Limerica philosophica numeris nondum excultis conscripta
[recensere | fontem recensere]Eadem mente Peter Gerloff hos versus confecit:
- O permaledicta pigritia,
- quae generat omnia vitia!
- Legentes hoc ter
- habebitis per
- exemplum absurda delicia.
et resignans:
- Industrius quidam poeta
- desiderans carmina laeta
- exhaustus est sic,
- ut facie hic
- aequaverit sua deleta.
Limerica lasciviora
[recensere | fontem recensere]Ad Macrobii saturnalium l.2., c.4., § 6.:
- Miles pueros futuisse
- iussus reus est abiisse:
- patris puduit.
- Caesar monuit:
- "Dic me tibi displicuisse!"
De Iolanthae deliciis:
- "Cur me, mea cura, Iolantha,
- spernis miserum?"—"Tibi quanta
- et quam sapiens
- est, Postume, mens!
- Sed non tua mentula tanta est."