Cena apud Levi celebrata
Cena apud Levi celebrata est, in evangeliis secundum Matthaeum, Marcum, ac Lucam, quo tempore Iesus Levi sequi compellavit. Lucas haec de cena narrat:
Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: "Sequere me;" et relictis omnibus, surgens secutus est eum; et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Et murmurabant Pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?" Et respondens Iesus dixit ad illos: "Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam."
At illi dixerunt ad eum: "Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt." Quibus Iesus ait: "Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus."
Dicebat autem et similitudinem ad illos: "Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mittendum est. Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: "Vetus melius est!" (Evangelium secundum Lucam 5.27-39).
Tabula Pauli Veronensis
[recensere | fontem recensere]"Cena apud Levi celebrata" est tabula a Paulo Veronensi anno 1573 picta, hodie in pinacotheca Academiae Bellarum Artium Venetiis in urbe servata. A principio pictor ultimam cenam Iesu et discipulorum monstrare praetendit; inquisitoribus autem de haeresi et sacrilegio vituperantibus, titulo tabulae commutato cenam a Luca narratam evocavit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De hac tabula apud Universitatem Harvardianam
- Pauli Veronensis inquisitoribus responsa
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Norman Land, "Poetic License" in The Potted Tree: Essays in Venetian Art (Camden House, 1994) pp. 57-70
- David Rostand, Painting in Sixteenth-Century Venice: Titian, Veronese, Tintoretto. 2a ed. Cantabrigiae, 1997. ISBN 0-521-56568-5