Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Chryseis

E Vicipaedia
Crater in Apulia repertusː Chryses Agamemnonem rogat ut filiam sibi redderet.

In Iliade Chryseis (Graece Χρυσηΐς) est filia Chrysae, sacerdotis Apollinis, ab Achaeis cum urbem quandam prope Troiam diriperent capta. In praeda dividenda regi Agamemnoni obvenit qui ab illa puella "formosis genis"[1] maxime delectabatur. Quamobrem cum pater supplex et pretium offerens eum adisset ut filiam redimere liceret rogans, ille sacerdotem Chrysen contumeliose reppulit atque abegit. Qui maestus sese ad deum suum convertit quem precabatur ne inultam contumeliam suam esse sineret. Tum Apollo pestem Achaeis immisit quos sagittis suis occidebat. Achilles contionem vocavit in qua Calchas vates ab ipso Achille firmatus reddendam esse puellam pronuntiavitː aliter enim pestem non desituram. Quamvis iratus Agamemnon voluntatem divinam respuere ausus non est et puellam patri remisit. At Briseidem ab Achille abstulit, ita simultatem inter duos Achaeorum duces commovit quod argumentum carminum epicorum Ilias inscriptorum fuit.

Postea poetae filium ex Agamemnone natum Chryseidi dederuntː qui saluti fratri Orestae et sorori Iphigeniae fuit cum Dianae signo rapto ad Troadis litus adpulerunt a rege Taurorum persecuti[2]. Quae fabula fuit argumentum Sophocleae tragoediae hodie deperditae et Chryses inscriptae necnon ad illius imitationem similis tragoediae a Pacuvio Latine compositae[3].

  1. Ilias I.143ː Χρυσηΐδα καλλιπάρῃον
  2. Hyginus, Fabulae 121.
  3. Otto Ribbeck, Tragicorum Romanorum fragmenta, p.84.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]