Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Cythera

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Cythera
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°15′27″N 22°59′51″E
Numerus incolarum: 3 973, 3 605
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Kythira Municipality

Geographia

Superficies: 277.746 chiliometrum quadratum
Portus Diacoptes Cytherorum insulae
Situs demi Cytherorum (6) inter unitates regionales Insularum (2, 3, 6, 9-13) et Piraei (1, 4, 5, 7, 8)

Cythera (Graece Κύθηρα) sunt insula unitatis regionalis Insularum et regionis Atticae in Graecia, sed ab Attica longe distantia. Iuxta insulam minorem Elaphonesum promunturiumque Maleam ad meridiem versus iacet. Insula Cythera ipsa est pars maior demi Cytherorum; pars minor est Anticythera.

Venus praecipue hac in insula colebatur; nam ibi anadyomene e mari nata esse credebatur.

Cythera praeterea clara sunt illis tribus tabulis, quas Ioannes Antonius Watteau pictor annis 1710 (conservata hodie Francofurti) et 1717 (Lutetiae Parisiorum) et 1717 aut 1718 (Berolini) pinxit. Inscriptae sunt Peregrinatio ad Cythera insulam (Francogallice Pèlerinage à l’île de Cythère). His operibus Watteau inventor fuit certi generis picturarum, in quibus cultus vitae nobilium in hortis et rure celebratus describitur.

Antiquitus Cytherenses Lacedaemonii erant, non cives Spartani sed perioeci dicti (liberi homines erant sed Spartanis oboediebant). Insula naves onerarias ex Aegypto ceteraque Africa ad Laconiam venientes portu accipiebat. Ob vicinitatem magni momenti ad Spartanae civitatis a mari securitatem[1] erat; itaque in magno periculo fuerunt Lacedaemonii cum bello Peloponnesiaco anno 424 a.C.n. Nicias insulam occupavit[2].

Annis 1797 et 1798 Cythera ad praefecturam Maris Aegaei pertinebant, postea ad rem publicam Septinsularem, mox ad civitatem unitam Insularum Ioniarum (regno Britanniarum tributam). Anno 1864 ad Graeciam iterum iuncta sunt. Annis recentioribus usque ad 2010 Cythera demus fuerunt nomarchiae Piraei in Attica.

Incolae noti

[recensere | fontem recensere]
  1. Herodotus, Historiae, VII.235
  2. Thucydides IV.53-56.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Situs peregrinatorum (Anglice)