De symmoriis
De symmoriis vel De classibus oratio[1] [2] (Graece Περὶ τῶν Συμμοριῶν) est oratio deliberativa (suasoria) anno 354 a.C.n. a Demosthene oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habita. Prima oratio politica servata huius auctoris fuit, cum triginta circiter annos natus esset.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Cum Persarum rex Artaxerxes Ochus multos mercennarios conduceret, nonnulli Athenis timebant ne Graeciam subito invadere vellet atque populo suadebant ut Graecos ad communem bellum vocarent. Demosthenes vero negat regem tale inceptum ausurum aut Graecas civitates odia inter se sempiterna ob incerti periculi suspicionem deposituras. Praeterea priores bellum inferre antequam consilia Artaxerxis noscerentur peccatum esse iudicat. Nihilominus ad quodcumque bellum quam paratissimos esse semper conducit. Quare symmoriarum rationis emendationem proponit (symmoriae erant viginti classes in quas 1200 ditissimi cives dividebantur[3] ad tributa communiter conferenda et triremes instruendas, quae liturgia trierarchia appellabatur). Primum numerum illorum civium ad duo milia augendum esse censebat ut immunitatibus ceterisque defectionibus ita suppleretur. Alias quoque emendationes proferebat per quas multae naves longae, si opus esset, celerius et efficacius ornarentur atque remigibus instruerentur. Ipse Demosthenes in posteriore oratione argumenta in hac oratione explicata memorat[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ BNF
- ↑ Numerus 14 in corpore Demosthenico
- ↑ Demosthenes, In Midiam 155.
- ↑ Pro libertate Rhodiorum 6.
Editiones et commentarii
[recensere | fontem recensere]- Selectæ Demosthenis orationes Latine Redditae; viz. De Republica ordinanda. De Classibus. De Rhodiorum libertate. Pro Megalopolitis. Olynthiacæ tres. Philippicæ quatuor, Londini, 1726
- Loeb classical library online.
- Collection des Universités de Franceː Maurice Croiset, Harangues. Tome I, Les Belles Lettres, 1924
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Patrice Brun, Guerre et finances : état de la question, Pallas. Revue d'études antiques, 1999ː 223-240
- François Vannier, "Remarques financières à Athènes, au lendemain de la guerre des alliés" in Mélanges Pierre Lévêque, 1993ː 339-344
- "Les finances de guerre d'Athènes" in Dialogues d'histoire ancienne, 1984ː 427-429