Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Disputatio:Fada

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nescio cur verbo Anglico ad titulum constituendum utimur (sunt enim fatae, hoc sensu, alibi neque in Anglia tantum) ... sed nescio an verbum Latinum, hoc sensu adhibitum, in textibus reperiri potest. Verbum Francogallicum fée primum anno fere 1140 legitur in cantilena epica Pélerinage de Charlemagne, verbum Anglicum fairy (hoc sensu) anno 1393. Andrew Dalby (disputatio) 08:54, 7 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Antiquis, ni fallor, vocabulum generale defuit (exceptà fortasse nymphà). Fatas vel fatulas illas ex provincia cuiusque nominabant, sicut ex montibus Oreades, ex fontibus Naiades, e mari Nereides, ex silva Dryades. Ego quoque, ut titulus moveatur, volo, sed utrum ad fatam (Epistula Leonina LV, p. 17), fatulam (Lexicon Vilborgianum) an simpliciter ad nympham, dicere non audeo. Neander (disputatio) 10:16, 7 Iunii 2014 (UTC)[reply]
Et ego nymphae faveo, vel potius nymphae fatidicae. --Laurentianus (disputatio) 10:33, 7 Iunii 2014 (UTC)[reply]
Hmm, sed fairies hodiernis cum praedictione et fato parum praeter etymologiam est, saltem ut mihi videtur. Lesgles (disputatio) 14:16, 7 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Glossaria Anglica–Latinam:

Ainsworth's (saec. 19 ineuns):
A fairy, Lamia || empusa, Cæl. Rhod.
Fairies of the hills, Oreades. Of the rivers, Naiades. Of the sea, Nereides. Of the woods, Dryades.
Strix, igis. f. . . . 3. A hag, a fairy, a goblin.
White's (1928, vocabulo fairy carens):
nympha . . . 2. A nymph or demi-goddess, inhabiting either the sea, rivers, fountains, woords, trees, or mountains
Cassell's (1959):
fairy, nympha; of the streams, Naias, Nais; of the woods, Dryas (usually plur., Dryades), Fauni (-orum. pl.).
Traupman (2007):
fairy s numen -inis n ; (water fairy) nympha -ae f; (wood fairy) dryas -adis f; (homosexual) (sl) cinaedus -i m. IacobusAmor (disputatio) 12:01, 7 Iunii 2014 (UTC)[reply]
Addam Jean Nicot, Le Thresor de la langue francoyse (1606) "Les fées, Fauni et faunae. Bud." Sed multae Vicipaediae diversas paginas de "fairy", "nymph", "faunus", etc. habent. Quomodo discernere oportet? Lesgles (disputatio) 14:16, 7 Iunii 2014 (UTC)[reply]
Cum te consentio, o Lesgles. Si quis fabulas Anglicas Latine vertere vult, sine dubio fairies potest "nymphas" appellare, sed nobis encyclopaedicis inter nymphas antiquas et "fatas" recentiores distinguere necesse est. Igitur, sicut in lexico Vilborgiano a Neandro citato, verbo q.e. "fatula" uti oportet (dico ego). Andrew Dalby (disputatio) 18:18, 7 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Quid censetis de versionibus, quas exhibet Glossarium mediae et infimae Latinitatis? Velut

Valete! Laurentianus (disputatio) 12:58, 8 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Melius! Si Gervasius Tilburiensis fados et fadas Latine appellavit (sunt enim tam masculi quam feminae), nobis eodem modo scribere licet. Fontem mediaevalem (et eruditum) ad hodiernum i.e. Vilborgianum praefero. Sed alii quid dicunt? Andrew Dalby (disputatio) 13:11, 8 Iunii 2014 (UTC)[reply]
Mihi quoque placet! Lesgles (disputatio) 22:50, 8 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Salve omnes,

Laetior sententiis vobis Andrew, Laurentianus, Lesgles, Neander, Iacobus. Adhunc possum dicere conventum esse fata (an fada? ex investigatione Laurentiani)? Quia est, saltem, origine fata et ut confusio minime sit, velim suadere movere ad fada 'fata' sicut iam notitia ex Andrew possuit. Reapse incipturus fui cum lemma 'fata' et cum notitia Andrew et investigationis Laurentiani, pro certo habeo. Quamvis recte dicere est 'Nympha' (secundum sententias Iacobi et Neandri). Ita cum venia vestra movebo post paucis temporibus ut aliis ponere possunt sententias suas et considamus. Autem ponam sub categoria 'nympha'. Etiam velim insere sententias gratias a Andrew, de primi in litteratura (cantilena, etc)inveniri potest et fata, sensu classica, scribam. --Jondel (disputatio) 08:35, 9 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Move, Jondel, sed censeo nomen melius erit "fada": ita enim auctor mediaevalis iam scripsit qui de his entibus loquebatur. NB: Sunt etiam "fadi" (e.g. Oberon, rex fadorum) sed credo ego fadas ab hominibus pluribus cognitas :) Andrew Dalby (disputatio) 08:50, 9 Iunii 2014 (UTC)[reply]
Bene, ad 'fada' movamus intra hanc septimana. Licet aliis emendeant et optatas sententias exprimeant dummodo.--Jondel (disputatio) 09:18, 9 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Movamus fadam

[fontem recensere]

Gratias omnibus, Andrea, Iacobo, Neandre, Laurentiano, Lesgles, aliis, iam movamus! Tamen omnes congruente regulas vicipaediae, possunt emendare et exhortantur hoc facere. Etiam consilia vestra certe nos adiuvant et exhortantur! --Jondel (disputatio) 16:57, 14 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Diva (lemma)

[fontem recensere]

Unde? IacobusAmor (disputatio) 12:29, 11 Februarii 2015 (UTC)[reply]

Ad conlatorem ex 186.213.234.132. Probe diva vel generis divae sit sed iam discretavimus. Etiam melius distinguere. Non es conlator solus et quaeso donec disputationes legas et fors discreptes, mendare.--Jondel (disputatio) 12:50, 11 Februarii 2015 (UTC)[reply]