Eden Golan
Eden Golan (Hebraïce עדן גולן, Ucrainice Еден Ґолан; nata Kfar Saba in oppido Israeliano die 5 Octobris 2003) est cantatrix Israëliana. In Certamine Cantionum Eurovisionis Malmogiae mense Maio 2024 habito, patriam suam celebrans, Hurricane cantum cantavit. Denique quattuor eam superaverunt.[1]
Vita
[recensere | fontem recensere]Filia patris Lettonici et matris Ucrainicae in Israel nata est; opificii paterni causa Moscuam ei migrandum fuit. Omnino tredecim annos in Russia vixit, usque ad annum 2022, cum iterum in Israel, una cum sua familia, vivere maluisset.[2]
Eden parvula solebat se producere e scaenis cum saltationibus. Aetate novem annorum canere coepit.[3] Anno 2015 in Russia cum iunioribus quibusdam pro Детское Евровидение (editio certaminis magni Europaei pro infantibus) agonizata[4] est; post triennium, turbam cantatricis Pelageja iuvabat (quod in versione Russica spectaculi Голос. Дети erat). Breviter cum aliis adulescentibus gregi Cosmos Girls adhaesit. In civitatem Israël reversa ilico res suas novas edidit; eventus autem Ro'im et Hakol vix feliciter contigit.
Mense Novembri 2023 pro anno insequenti praeparationes inchoatae sunt, et revera die 6 Februarii 2024 consensu publico Eden Golan dignitatem Malmogiae petendae nacta est. Cantilena Hurricane, in versione sua definitiva, non ante diem 10 Martii evulgata est.
In interreti minationes de nece apparuerunt,[5] et Unio radiodiffusionis Europaea opiniones varias de participatu[6] Israëliano edidit.[7][8]
Disci selecti
[recensere | fontem recensere]- 2015: Schastye
- 2022: Ghost Town
- 2022: Let Me Blow Ya Mind
- 2023: Taxi
- 2023: Dopamine
- 2024: Hurricane
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Eden Golan spectant. |
- Eden Golan apud IMDb.
- Kateryna Malay: "Who is Eden Golan?" - Apud: oboz.ua, 19 Februarii 2024
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "And the winner is Switzerland!" - Apud: taz, 12.5.2024
- ↑ Marcel Stober, "Israel schickt Eden Golan zum ESC nach Malmö."
- ↑ "Eden Golan wins 'HaKokhav HaBa' in Israel."
- ↑ Res.
- ↑ "Morddrohungen gegen Israels Eurovision-Kandidatin." - Apud juedische-allgemeine.de 10 Aprilis 2024.
- ↑ Res.
- ↑ "Frequently asked questions" - Apud Eurovision.tv.
- ↑ "EBU Statement on abuse and harassment of ESC 2024 Artists", 9 Aprilis 2024.