Edwinus Hubble
Obitus: 28 Septembris 1953; San Marino
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Memoria
Edwinus Hubble (natus Edwin Powell Hubble in Marshfield Missuriae die 20 Novembris 1889; die 28 Septembris 1953 ad fanum S. Marini in California mortuus) fuit astronomus Americanus.
Ab anno aetatis undecimo in urbe Wheaton Illinoesiae educatus, in universitate Chicagoensi collegioque Reginae apud Oxonienses. Apud Observatorium Montis Wilson ab anno 1919 usque ad mortem operam dedit. Primas partes in astronomia extragalactica constituta egit, unusque ex observationalibus saeculi vicensimi cosmologis maximi momenti habetur. Anno 1926 Ordinem Hubbleanum galaxiarum excogitavit et anno 1929 legem Hubble de motu ad rubrum publicavit. Appellationem gregis galaxiarum "The Local Group" anno 1936 in libro The Realm of the Nebulae primus edidit.
Ad eius honorem telescopium spatiale Hubbleanum nominatum est.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1936 : The Realm of the Nebulae (Novo Portu: Yale University Press) Textus
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Edwinum Hubble spectant. |