Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Endocytosis

E Vicipaedia
Tria genera endocytosis.

Endocytosis est mechanismus biologicus quo cellula corpuscula e spatio extracellulari membrana sua circumdat et vesiculis formatis sorbet. Ipsa membrana cellularis enim in vaginae modum sese cavat et bracchia protrudit quibus rem extracellularem circumdet. Postquam bracchia coaluere vesicula cum substantia quam capit a membrana discedit et per cellulam meatː quae in vesicula vehuntur a cytoplasmo membrana separantur. Biologistae tribus nominibus endocytosim dividuntː pinocytosim (Graece πίνειν = bibere) appellant cum cellula guttam liquidi extracellularis velut bibit, endocytosim per receptoria cum receptoria proteinica primum moleculam externam ligant antequam cum ipsis receptoriis sorberetur, phagocytosim (Graece φαγεῖν = esse) cum cellula bacterium aut cellulam vorare videtur (exempli gratia phagocyta systematis immunitatis eo modo corpora organismo periculum facientes sorbent). Nonnullae vesiculae cum lysosomis coalescunt ita ut substantiae ingestae digererentur antequam in cytoplasma dimitterentur. Aliae - exempli gratia in epithelii intestinalis cellulis - cellulam transeunt atque per adversam membranam substantias ingestas per exocytosim in spatium extracellulare atque inde in sanguinem dimittunt.

Ipsi canales membranei per endocytosim et exocytosim sive membranae inseri sive e membrana extrahi possunt. Exempli gratia in renibus cellullae epitheliales quae tubos collectores cingunt vesiculas cytoplasmaticas habent canales aquae destinatos et aquaporinas dictas continentes. Cum illarum cellularum receptoria hormon vasopressinum ligant illae vesiculae sese membranae cellulae inserunt quae aquaporinarum gratia permeabilis fit[1]. Ita aqua in organismo retinetur. Econtra cum vasopressinum abest illae membranae partes per endocytosim in cellulam remeant et vesiculas cum aquaporinis rursus formant. Ita tubulus impermeabilis fit et aqua ex organismo emittitur[2]. Aliae cellulae hoc eodem mechanismo volumen suum moderari possuntː augent aut minuunt superficiem membranae suae prout necesse erit. Ita in vesica urinaria urothelii cellulae per vesiculas internas sese membranae inserentes volumen vesicae tum augent cum vesica urina impletur ita ut facilius distendatur. Rursus cum vesica vacuatur illae partes membranae vesiculas denuo formant et intra cellulam remeant. Tum vesica coartatur[3].

  1. Nielsen S., Chou C. L., Marples D., Christensen E. I., Kishore B. K., Knepper M. A. (Feb 1995). "Vasopressin increases water permeability of kidney collecting duct by inducing translocation of aquaporin-CD water channels to plasma membrane". Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 92 (4): 1013-7 doi:10.1073/pnas.92.4.1013
  2. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 12.8. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 pp.598-9.
  3. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 12.9. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 p.605.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Doherty et McMahon, "Mechanisms of Endocytosis", Annual Review of Biochemistry, 2009(78):857-902
  • Andreas I. Ivanov, Exocytosis and endocytosis, Humana Press, 2008 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Christophe Lamaze et Ian Prior curatores, Endocytosis and signaling, Springer, 2018.
  • Charlotte Pratt et Kathleen Cornely, Essential Biochemistry, Wiley, 2018ː IX.4. In versione Francogallica, De Boeck, 2019 pp.249-59

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]