Faasaleleaga
Faasaleleaga (Samoane: Faʻasāleleʻaga) est pagus Samoanus, ad orientali Savaiorum latere situs. Caput est Safotulafai, ubi pagi duces oratoresque in Fuifatu, vici foro (Samoane: malae), rite conveniunt. Numerus civium censu anni 2001 fuit 12 949.
Tota in republica, Faasaleleaga est maior familiae Malietoae pagus; ergo, cum Tuamasaga arte conectitur.
Alter gravis pagi vicus est Sapapalii, ubi Ioannes Williams, primus missionarius Christianus in Samoa, ex nave egressus est die 23 Augusti 1830 (Faletoese 1961:10). Sapapalii facti erant alter locus Malietoanus in pago circa annum 1750, cum Malietoa Tia ibi se conlocaret. Ibi quoque, anno 1830, Malietoa Vaiinupo Ioannem Williams hospitio accepit.
Saeculo vicensimo, Salelologa, alius pagi vicus, factus est sedes commercii et maximus Savaiorum portus.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Faletoese, K. T. 1961. Tala Faasolopito o le Ekalesia Samoa (L.M.S.). Maluae, Samoa: Malua Printing Press.
- Rowe, N. A. 1930. Samoa under the Sailing Gods. Londinii: Putnam.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Aana • Aiga-i-le-Tai • Atua • Faasaleleaga • Gagaemauga • Gagaifomauga • Palauli • Satupaitea • Tuamasaga • Vaa-o-Fonoti • Vaisigano | |