Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Fabricius De André

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Fabricius De André
Res apud Vicidata repertae:
Fabricius De André: imago
Fabricius De André: imago
Fabricius De André: subscriptio
Fabricius De André: subscriptio
Nativitas: 18 Februarii 1940; Genua
Obitus: 11 Ianuarii 1999; Mediolanum
Patria: Italia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Fabrizio Cristiano De André

Familia

Genitores: Giuseppe De André;
Coniunx: Dori Ghezzi, Enrica Rignon
Proles: Christianus De André, Luvi De André

Memoria

Sepultura: Monumental Cemetery of Staglieno

Fabricius De André (Italice: Fabrizio De André natus Genuae die 18 Februarii 1940; mortuus Mediolanii die 11 Ianuarii 1999) Italicus cantor, fabulator atque poëta fuit.

Vitae narratio: Pueritia

[recensere | fontem recensere]

Natus est Fabricius Genuae die 18 Februarii 1940 a patre Iosepho De André privatarum scholarum praeceptore atque rectore, et a matre Ludovisia Amerio. Primo vere anno 1941 Iosephus pater, strenuus adversarius Lictorii regiminis a publicis custodibus quaesitus oppressusque, bellicis condicionibus ingravescentibus acquirit rusticam domum in agro Hastense, quo Fabricius traducit primam pueritiam cum matre atque fratre Mauro primo genito.

Eo loco Fabricius puerulus, Bicio benigne cognominatus, omnes modos atque aspectus rusticae vitae didicit et venit in familiaritatem agricolarum et eorum familiarum, qui eum diligebant. Eo tempore quidem Fabricius patefacit musicae incipientem curam atque studium: die quodam mater eum deprehendit stantem in sella ante radiophonum emittens aliquam symphonicam musicam, quasi symphoniacorum gregem regentem. Haec musica fuisse dicitur praeclari musici Ludovisii Marinuzzi iunioris Chorea Agrestis, ad quam Fabricius post 25 annos harmonizavit suam cantionem Valzer per un amore.

Anno 1945 familia Iosephi De André Genuam rediit et, mense Octobri anno 1946, inscriptus est Fabricius puer in ludum litterarium Marcellinianarum monacharum, quo coepit suam indolem indocilem atque communem opinionem adversantem patefacere. Propter pueri disciplinae impatientiam, pater familias eum retrahit a monacharum severo discendi ludo et inscribit in publicum ludum Armando Diaz. Anno 1948 comprobant parentes, classicae musicae studiosissimi, filium esse maxime proclivem ad musicam et statuunt mittere puerum ad peritum fidicinem Gatti qui eum doceat fidiculariam artem. Confestim percipit musicus discipuli permagnam facultatem.

Vitae narratio: Adulescens et musicus

[recensere | fontem recensere]

Anno 1951 Fabricius De André inscriptus est in Genuensem gymnasium publicum, sed repulsus est puer a secundo cursu et pater furens eum mittit ad severissimorum Iesuitarum patrum gymnasium, Arecco vocatum. Anno 1954 Fabricius incipit et Hispanicae citharae studium cum Columbiano citharista Alexandro Giraldo.

Subsequente anno Fabricius canit prima vice coram Genuense populo in benefico spectaculo, in Carolofelicense Theatro. Congregatio, cuius Fabricius adulescens est socius, canit musicam Americanam rustici atque Liminarii generis in privatis circulis, sed haud ita multo post Fabricius studere incipit Jazzicae musicae et, anno 1956, Gallicorum fabulatorum cantionibus atque mediae aetatis cantorum musicae.

Pater rediens ab itinere professionali in Galliam eum donat duos phonodiscos in quibus incisae sunt Gallici fabulatoris Georgii Brassens cantiones, quas musicus adulescens incipit vertere in Italicum sermonem. Post litterarii lycei diplomate assecuto, Fabricius adit iuris magisterium, sed relinquit cum etiam sex probationes ei subeundae sint. Primum phonodiscum incidit Fabricius anno 1958 cum oblita cantione Nuvole barocche; aliae incisiones sequuntur, sed plenam consecrationem dat Fabricio post nonnullos annos maxima Italiae fabulatrix Mina canens et incidens Marinulae Carmen (Italice: La canzone di Marinella), quod claram famam consequitur.

Inter illius temporis amicos referuntur alii cantores, poëtae atque scriptores ut Ginus Paoli, Ludovicus Tenco et Paulus Villaggio. Anno 1962 Fabricius uxorem ducit Henricam Rignon, familiariter Puny cognominatam, quae ipso anno filium Christianum parit, qui vestigiis ingressus patris est ipse cantor.

Vitae narratio: Consecratio

[recensere | fontem recensere]

Fabulatorem adulescentem fascinant Gallici Americanique cantores poëtici, non solum praedictus Georgius Brassens, sed etiam Leo Ferré, Iacobus Brel et Robertus Dylan. Fabricius canit ad citharam acusticam et pugnat in mediae classis obtusum ingenium atque mediocritatem cantionibus rerum novarum cupidis inter quas enumerantur e.g. Petri Militia (It. La guerra di Piero), Rosae Osculum (It. Bocca di Rosa), Angiportus (It. Via del Campo), Testamentum (it. Il Testamento) vel Carolus Martellus Rex (It. Carlo Martello), quam Fabricius composuit cum amico Paulo Villaggio. Aliae incisiones sequuntur quae valde diliguntur a parvo admiratorum coetu, sed a musicae iudicibus primo tempore ignorantur vel detrectantur. Sed Fabricii gloria atque exitus nunquam morantur, cum mirificis phonodiscis ut Evangelii Nuntius (Anno 1970, It. La buona novella, in quo Fabricius novissimam dat atque originalem interpretationem Apocryphorum), Nec Pecuniae, nec Amori nec Caelo (It. Non al denaro, non all’amore né al cielo, phonodiscus compositus versione atque adaptatione nonnullorum carminum e Cochlearii Fluminis Anthologia Americani poëtae Edgardi Lee Masters et scriptus cum Fernanda Pivano) vel Historia de Apparitore (It. Storia di un impiegato, incisus anno 1973, qui existimatur continere rei publicae studiosissimas e Fabricii cantionibus). Ipso anno 1972 fecit Fabricius divortium cum uxore Henrica et se iungit concubinus cum fabulatrice Dori Ghezzi qui ei pariet anno 1977 filiam Ludovicam Victoriam, familiariter Luvi cognominatam.

Vitae narratio: Concentuum itinera atque raptus anno 1979

[recensere | fontem recensere]

Solum anno 1975 Fabricius, indole tacitus et difficilis, incipit itinerare in Italiam et peregre in publicis concentibus. Acquirit rusticam domum cum praedio in Sardinia in agro Pausaniae Templi, Agnata vocatam, quam sibi domicilium constituit anno 1978. Subsequente anno canit cum musicorum congregatione Premiata Forneria Marconi in memorabili concentuum itinere quod est incisum duplo phonodisco. Ipso anno 28 Augusti Fabricius et concubina Dori Ghezzi rapiuntur a Sardorum latronum grege et in captivitate retinentur menses 4. Post gregem comprehensum a publicis custodibus et ductum ad iudicium, Fabricius, sympatheticus cum reiectis, recusat in latrones testari dicens non se, sed eos esse victimas oppressionis atque auctoritatis. Anno 1981 raptus ei animum inflammat ad compositionem cantionum quae incisae sunt in anonymo phonodisco in cuius involucro Amerhindicus describitur, et in quibus Sardiniae pastorum humanitas comparatur cum Americae indigenarum.

Vitae Narrationis ultima pars

[recensere | fontem recensere]

Fabricius De André consecratur inter omnes gentes anno 1984 cum phonodisco Creuza de mä, scripto in Genuense dialecto et harmonizato ad musicae instrumenta typica Mediterranei maris regionum. Huius phonodisci cantiones caracterizantur aura sonora, quae odores, personas atque historiam portuariarum civitatum exprimit musica. Phonodiscus existimatus est a musicae criticis et iudicibus esse miliarium in intermundana Italica musica et electus est maximus phonodiscus currentis anni atque decennii.

Anno 1988 Fabricius uxorem ducit concubinam Dori Ghezzi. Subsequente anno consociatur cum alio Genuense cantore Ivano Fossati, cum quo componit cantionem In his marinis locis (It. Questi posti davanti al mare). Anno 1990 componit cantiones quas congregat in phonodiscum Nubes (It. Le nuvole). Anno 1991 componit suas extremas cantiones cum Ivano Fossati, quae sunt in phonodiscum Animae Servatae (It. Anime Salve) congregatae; hic phonodiscus, cui arridet permagnus exitus, existimatur esse testamentum spirituale Fabricii De André. Anno 1998, dum Fabricius itinerat in publicis concentibus, apparent in eo prima symptomata insanabilis morbi accurate pulmonum cancri. E vita excedit die 11 Ianuarii 1999 Mediolani. In exsequiis accidentibus Genuae 12 Ianarii intersunt plus quam decem milia.

Fabricius De André requiescit Genuae in coemeterio apud Staglieno.

Annus Titŭlus Phonodisci domus Numerus indicis
1966 Tutto Fabrizio De André Karim KLP 13
1967 Volume I Bluebell Records BBLP 39
1968 Tutti morimmo a stento Bluebell Records BBLP 32
1968 Volume III Bluebell Records BBLP 33
1969 Nuvole barocche Roman Record Company RCP 704
1970 La buona novella Produttori Associati PA/LP 34
1971 Non al denaro, non all'amore né al cielo Produttori Associati PA/LP 40
1973 Storia di un impiegato Produttori Associati PA/LP 49
1974 Canzoni Produttori Associati PA/LP 52
1975 Volume VIII Produttori Associati PA/LP 54
1978 Rimini Ricordi SMRL 6221
1981 Fabrizio De André (L'indiano) Ricordi SMRL 6281
1984 Crêuza de mä Ricordi SMRL 6308
1990 Le nuvole Ricordi CDMRL 6444
1996 Anime salve BMG TCDMRL 74321-392352